Page images
PDF
EPUB

OBLATI, quamvis ille fur haud esset, dummodo ipse non ignorarit, rem esse furtivam: Gaji Inst. II. 10. 2. Pauli Sententt. Receptt. II. 31. 3. §. 5. Inst. h. t. Erat vero haec oblati actio in triplum, non computata rei furtivae aestimatione, ut docent Gellius Noctt. Att. XI. 18. et Paulus Sententt. Receptt. II. 31. 14.

§. 24.

Furtum prohibitum et non exhibitum.

Furti PROHIBITI et NON EXHIBITI actiones non e legibus XII Tabularum, sed ex edicto Praetoris proficiscebantur: §. 4. Inst. h. t. earumque plane non meminere Gajus P) et Paulus, siquidem uterque quatuor ¶) tantum furtorum genera recenset. Prior actio adversus eum dabatur, qui furtum quaerere, testibus praesentibus, volentem prohibuerat; posterior adversus eum, qui apud se quaesitam et inventam non exhibuerat. Quae vero utrique delicto poena fuerit proposita in Praetoris edicto, id quidem nondum expeditum est. De non exhibito tamen certum mihi videtur, actionem ob illud in duplum esse datam. Nam apud Plautum Agorastocles adolescens infortunio mactaturus Lycum, lenonem, Collybisco villico dederat trecentos numos, quos deferret ad lenoņem, adsimulans, peregrinum se esse, et locum quaerere, ubi genio indulgeret. Venit postea Agorastocles cum advocatis testibus, villicum, tamquam fugitivum, et pecuniam apud lenonem quaesiturus, quumque hic, Milphionem servum quaeri ratus, inficiaretur, servum pecuniamque apud se esse, leno dupli reus fit. Non haec est actio servi corrupti, sed furti non exhibiti. Ajunt enim advocati in Poenulo Act. III. sc. I. v. 60. sq.

p) Quae fuerit prohibiti furti poena, jam e Gajo III. §. 192. patet, sc. quadrupli, a Praetore introducta. Sed non exhibiti poenam etiam Gajus silentio praetermisit. Haub.

q) Imo Gajus L. 2. D. de Furt. a se dissentiens duo tantum furti genera adgnoscit, manifestum et nec manifestum. Unde Tribonianismum hic nonnulli deprehendere sibi videntur viri docti. Hein. Etiam in Comment. III. §. 183. Gajus duo tantum furtorum genera: manifestum et nec manifestum, cum Labeone adgnoscit, qui locus fere iisdem verbis migravit in Institt. Justin. §. 3. h. t. Haub. Cf. supra §. 2. not b. in f. et eumdem Gaj. §. 194. ubi eos etiam reprehendit, qui dicant, duplex esse furti manifesti genus, aut lege, aut natura; nam natura tantum furtum manifestum intelligi, nec lege fieri posse, ut, qui manifestus fur non sit, manifestus sit, verum id tantum, ut perinde aliquis poena teneatur, atque si furtum manifestum admisisset. Mühl.

AG. Ille negabit, Milphionem quaeri censebit tuum:

Id DUPLICABIT omne FURTUM.

Idque repetitur Act. III. s. 4. v. 27. sc. 5. v. 39. sq. Act. V. sc. 6. v. 14. Vide Elem. nostra jur. civil. secundum ordinem Instit. §. 1058.

§. 25.

Omnes furti condemnati infames.

Denique et illud addendum, quocumque furti genere condemnatum infamiae subiisse notam: Paulus Sententt. Receptt. II. 31. 15. L. 6. D. de His, qui notant. infum. (Gaj. III. 182.) Reliqua, quae de furtis ad hunc titulum solent inculcari a Jureconsultis, huc non pertinent.

LIB. IV. TIT. II.

DE

VI BONORUM RAPTORUM.

Secundum delictum privatum est RAPINA. Unde de vi bonorum raptorum hoc titulo agendum, et ex antiquitatibus pauca quaedam monenda sunt.

S. 1.

Quomodo differant furtum et rapina? Ut et rapina et vis.

Multum interest inter FUREM et RAPTOREM. Fur, ignoranti domino, et clam; raptor scienti et invito vi et palam bona sua aufert: L. 3. §. 5. D. de Incend. ruin. naufrag. Unde apud Plautum Epidic. Act. I. sc. 1. v. 10. servus nequam :

TH. Minus jam furtificus sum, quam antehac.
Er. Quid ita? TH. Rapio propalam.

RAPI vero dicebantur res mobiles. Immobiles non rapi, sed INVADI dicebantur. Quare nec actione vi bonorum raptorum, sed interdicto unde vi, experiebantur, qui vi possessione rerum immobilium fuerant dejecti.

§. 2. Rapinae poenae.

Actio vi bonorum raptorum, quae adversus raptorem datur, e Praetoris edicto est, in quo Praetor: SI CUI DOLO MALO, HOMINIBUS COACTIS DAMNI QUID FACTUM ESSE DICETUR, SIVE CUJUS BONA RAPTA ESSE DICENTUR: IN EUM, QUI ID FECISSE DICETUR, JUDICIUM DABO. ITEM, SI SERVUS FECISSE DICETUR, IN DOMINUM JUDICIUM NOXALE DABO:

L. 2. princ. D. Vi bon. rapt. a). Ergo actio dabatur contra eum, qui dolo malo rapuerat, non qui errore, putans scilicet, rem esse suam: §. 1. Inst. h. t. Sed et hoc divalibus constitutionibus eatenus mutatum est, ut, qui vel rem mobilem, vel immobilem, licet suam, alteri vi rapuisset, dominio ejus rei excideret, aestimationemque praeterea, si alienam pro sua rapuerit, praestare teneretur: L. 13. D. Quod met. causs. gest. L. 7. C. Unde vi. Poena rapinae erat quadrupli intra annum (nam annua erat Praetoris jurisdictio), post annum in simplum dabatur actio. Quadruplo vero quum etiam rei persequutio contineretur: revera poena tantum tripli erat: princ. Inst. h. t. §. 19. Inst. de Act. Perinde quoque erat, sive liber homo, sive servus, vi rapuisse diceretur: nam contra hujus quoque possessorem Praetor dabat noxale judicium, ut vel noxae dederetur servus, vel damnum praestaretur.

§. 3.

Legum Romanarum hac in re mollities.

Quum vero facile ipsa quemvis natura doceat perniciosius multo esse crimen raptus, quam furti: merito mireris, Praetorem tam levi poena illud voluisse castigare. Ponamus sane, latronem viatori vi extorsisse aureum : quam molli, quaeso, brachio punietur, si quatuor aureos reddere jubebitur? Hoc delictum ita comparatum est, ut ad dolum potius, et laesam securitatem publicam, quam ad actum, damnumque datum respiciendum videatur. Sed male forsitan consultum fuisset magistratibus Romanis, et maxime iis, qui in provincias quotannis mittebantur, si severius vindicari rapinas placuisset ").

a) De origine hujus edicti vid. Andr. Guil. Cramerus ad Cicer. Or. pro Tullio c. 5. p. 67 69. Haub. De Savigny in der Zeitschr. für gesch. R. W. T. V. num. III. Causam, quare id proponi conveniens visum fuerit, exposuit Cicer. Or. pro Tullio c. 5. Mühl.

b) Veriora sunt, quae docuit Jo. van de Water Observatt. Lib. I. c. 5. Cann. At magis probabiliter, quaenam fuerit hujusce edicti et proponendi, et retinendi mutandique causa, ostenderunt Cramerus et Savignius ll. ll. Sunt etiam, qui in eo ponant hujus actionis utilitatem, quod, quemadmodum imperator (Gajum III. §. 209. ad verba secutus) ait, et propter unam rem, licet minimam, detur; quasi ob minimorum furtum data non sit furti actio. Vid. Bynkershoek observ. jur. Rom. Lib. I. cap. 3. Enimvero dubitandi ratio fuit, quod nomen actionis (vi bonorum raptorum) pluraliter conceptum sit, tum vero ob minimas res non fierent solemnes exequutiones criminales. Vid. Theophilus in paraphr. ad h. l. ibiq. Cujac. in edit. Reitz. p. 747. not. g. Mühl.

LIB. IV. TIT. III.

DE

LEGE AQUILLI A.

Tertium delictum privatum est DAMNUM INJURIA DATUM, quod ex lege Aquillia vindicabatur, de qua hoc titulo erit agendum.

§. 1.

Quid damnum injuria datum?

Vocatur id delictum veteribus DAMNUM INJURIA DATUM: Quinctilianus Declamat. 385. item DAMNUM INJURIA: L. 1. D. ad L. Aquill. item INJURIA: L. 1. pr. D. de Injur. et L. 9. §. ult. D. de Tut. et rat. distr. nec non DAMNUM INJURIAE: §. 4. I. de Noral. act. et L. 30. pr. D. ad L. Falc. Barn. Brissonius de verb. signif. sub hac voce p. m. 161. INJURIA autem fieri dicitur, quod cum damno injuriam adfert: L. 49. §. 1. D. ad Leg. Aquill. vel quod eodem recidit, damnum non jure, id est, dolo vel culpa facientis datum: L. 5. §. 1. D. eod. Glossae nomicae: Δαμντινουρία, ζημία ἡ ἀδίκως γινομένη 3).

§. 2.

Leges de damno injuria dato Aquillia antiquiores.

De damno hoc injuria dato jam ante legem Aquilliam multas alias exstitisse leges, satis adparet ex loco Ulpiani L. 1. D. ad L. Aquill. Lex Aquillia omnibus legibus, quae ante se de DAMNO INJURIA loquutae sunt, derogavit, sive XII tabulis, sive quae alia lex fuit.

§. 3.

Lex XII Tabularum de damno dato.

Legibus XII Tabularum quid cautum fuerit de damno injuria dato, hodie vix constat. Festus sub voce Rupitias p. 463. RUPITIAS, ait, in duodecim significat, damnum dederis. Et Paulus ibidem: RUPITIAT damnum dederit significat. Ex quibus locis colligere quidem licet, fuisse in XII Tabulis legem de damno dato proditam, in eaque Decemviros usos esse voce RUPITIAT: nisi forte cum Jos. Scaligero in Adnotatt. hoc vocabulum plane explodere, et pro RUPITIAS rupsit rescribere malis. At quid cautum ea lege fuerit, ex his testimoniis

20. p. 81

a) Cf. von Löhr Theorie der Culpa §. 14 132. Ejusd. Beiträge zu der Theorie der Culpa p. 219–223. Hasse Culpa des Röm. R. §. 4 — 15.

p. 21

- 95. Rosshirt l. 1. §. 187

189. p. 420-426. Haub.

non adparet. Alio vero loco idem Festus, explicaturus vocem Sarcito p. 480. SARCITO, inquit, in duodecim Servius Sulpicius ait significare damnum solvito, praestato. Verôsimile itaque est, a juris naturae simplicitate hic non recessisse Decemviros, adeoque nudam damni dati restitutionem exegisse. Quare ita conceptum fuisse arbitror illud XII Tab. caput: QUI RUPITIAT, SARCITO b). Quemadmodum eamdem legem restituendam etiam arbitratur Jacob. Raevard. ad Legg. XII Tab. c. 24.

S. 4.

Origo legis Aquilliae.

Quae post XII Tabulas usque ad latam legem Aquilliam de damno dato vel Praetores edixerint, vel populus sciverit, nos quidem scimus cum ignarissimis. Celeberrima vero est ipsa LEX AQUILLIA, cujus de auctore non eadem est omnium sententia. Ulpianus L. 1. §. 1. D. ad L. Aquill. ita ejus historiam verbis paucissimis complexus est: Quae lex Aquillia plebiscitum est, quum eam Aquillius, Tribunus plebis, a plebe rogaverit. Sed quis sit ille Aquillius, adhuc sub judice lis est. C. Aquillio Gallo, celeberrimo illi Juriconsulto, stipulationis Aquillianae inventori, eam tribuunt nonnulli, et in his etiam Jan. Vinc. Gravina de Orig. jur. civ. c. 60. p. 97. c). Sed praeterquam, quod an Aquillius hic umquam Tribunus plebis fuerit, non adeo expeditum est; ne temporum quidem ratio concedit, ut eum hujus legis auctorem fuisse existimemus. Sane ejus legis jam meminere Q. Mucius Scaevola : L. 39. pr. et Brutus: L. 27. §. 22. D. ad L. Aquill. quos C. Aquillio Gallo antiquiores fuisse certissimum est: Jo. Bertrand Vit. JCtorum II. 9. 9. Adcedit, quod Cicero in Bruto c. 34. scribit, se L. Caesulenum, adcusatorem de plebe, jam

b) Gothofredus quidem Fragm. XII Tabb. tab. VII. distinxisse putat Decemviros damnum injuria datum ab eo, quod casu illatum sit, adeoque ita concipit leges:

Si injuria RUPITIAS

At si casu: SARCITO,

Sed hujus distinctionis nec in Festo, nec apud alium auctorem ulla fit mentio, et casum quemquam praestare debuisse vix verosimile est. Hein. Probat Auctoris sententiam Dirksenius l. 1. p. 531. sq., qui eo quoque dissentit a Gothofredo, quod non septimae tabulae, sed octavae (Fr. 5.) hunc locum tribuat. Mühl.

c) At idem Gravina de Legibus et SCtis Rom. §. X. p. 748. ea de re dubitare videtur, incertusque haeret, huicne Jurisconsulto, an alii Aquillio adscribenda sit lex Aquilia. Hein.

« PreviousContinue »