Page images
PDF
EPUB

peculium ) pertinebant, quod servabant tanto diligentius, quanto magis hac arte plebem habebant sibi obnoxiam. Cicero l. c. et de Orat. I. 41.

S. 33. Iidem leges interpretati sunt I. scribendo docendoque. INTERPRETARI porro jurisconsulti solebant leges, partim libris scriptis, partim editis responsis, partim disputatione fori. Et initio quidem a docendo non modo, sed et scribendo sese abstinebant, ne mysteria sua cum plebe communicarent. Postea, ubi Cn. Flavius et Sex. Aelius secretum illud actionum evulgarant (v. Prooem. §. 7. 8.), multi se ad scribendum commentandumque certatim contulerunt, quorum interpretationes sensim auctoritatem juris usu fori sunt consequutae: L. 2. §. 38. sq. de Orig. jur. Unde illud jus sine scripto venire, ait Pomponius L. 2. §. 5. D. eod, siquidem libri jureconsultorum non eo fine eoque instituto fuerant conscripti, ut instar legum promulgarentur; sed tantam auctoritatem eorum sententiae tacito populi consensu erant consequutae. At postquam Theodosius [L. un. C. Th. de Respons. prud.]* quibusdam jureconsultorum libris legum quodammodo adcommodavit auctoritatem , et Justinianus eorum loca in Pandectas relata ita promulgavit, ut quidquid ibi scriptum sit, hoc Justiniani adpareret, et ex ejus voluntate compositum existimaretur: L. 2. §. 10. C. de Vet. jur. enucl. coeperunt eae jureconsultorum decisiones juri scripto adcenseri. Et huc referenda S. 3. Inst. h. t. Ger. Noodt de Pact. et transact. 19. p. 715.

u) Equidem penes Pontificum collegium fuisse legis actiones docet Pompon. L. 2. §. 6. de Orig. jur. Sed cave cum vulgo existimes, ad omnes legis actiones universamque interpretandi rationem hunc Pomponii locum pertinere. Aliud docet Cicero de Leyg. II. 19. Saepe, inqùit Publii filius, ex patre audivi, Pontificem bonum neminem esse, nisi qui jus civile cognosset. Totumne? quid ita ? quid enim ad Pontificem, de jure parietum , aut aquarum, aut tali ullo omnino? ergo, quod cum religione conjunctum est, id autem quantulum est ? de sacris, credo, de votis, de feriis, de sepulcris, et si quid ejusmodi est. Conferatur et c. 21. Quaecumque ergo cum religione conjuncta erant, ea demum erant cognitionis pontificiae. Hinc eorum erat dies signare, et litigantibus indicare, quibus diebus lege agere vel fas, vel nefas esset; Liv. I. 19. Cicero pro Muraena 11. respondere de juribus domus, nam et domi sacra privata erant, in quibus quum constitutae quoque essent uxores et liberi, etiam nuptiae, adrogationes, adoptiones auctoribus fiebant Pontificibus. Denique de omnibus rebus sacris et religiosis jura interpretabantur Pontifices. Georg. Schubart. de Fat. Jurispr. Rom. II. 59. sq. p. 296. Hein.

S. 34. ' Ut et II. de jure respondendo. RESPONSA jureconsulti vel partibus dabant consulentibus, vel judicibus, vel utrisque; et tunc quidem vel scripto, vel verbis, quid sibi videretur, exponebant. Solebant enim jureconsulti frequenter medio foro inambulare, veluti obvii et communes iis, qui haererent incerti, et remedium sibi consulendi ignorarent. Cicero Topic. 17. Privata judicia maximarum quidem rerum in jurisconsultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum (in medio puta foro); et adhibentur in consilio (a magistratibus); et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus (domi) hastas ministrant *). Unde facile patet, cur et ADVOCATI dicti sint. Deinde et domi suae sibi constituere solebant solium, ex quo confluentibus ad se clientibus, tamquam ex tripode, responderent: Cicero de Legg. I. 3. Et ad hoc solium respicere arbitror eumdem Ciceronem, quando per jocum scribit: C. Aquilium jureconsultum jurasse morbum, et illud suum REGNUM JUDICIALE opposuisse. Epist. ad Attic. I. 1. Mane ergo quotidie ad aedes eorum ventitabant clientes, et vestibula eorum maxima semper frequentia civium celebrabantur, ut non immerito jureconsulti domus totius oraculum civitatis videretur Ciceroni de Orat. I. 44. Quo pertinent illa Horatii Serm. I. 1. v. 9. sq.

Agricolam laudat juris legumque peritus,

Sub galli cantum consultor ubi OSTIA PULSAT. **) Et alibi Epist. II. 1. v. 103.

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa

Mane domo vigilare, clienti promere jura. Imo et Tibullus Lib. I. Eleg. 4. v. 77. sqq. quasi amatorii juris scientiam sibi adrogans, seque ad priscam jureconsultorum imitationem componens canit :

Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes,

Consultent; cunctis janua nostra patet.
Tempus erit, quum me Veneris praecepta ferentem

Deducat juvenum sedula turba domum. (melius: senem.)

*) Male locum Ciceronis exponit. Adesse significat defensionem suscipere. Vid. Cic. Philipp. II. c. 37. pro Quinct. c. 8. ad Attic. 1. ep. 1. Ita et Quinctilianus, Valerius Maximus, Seneca et Suetonius sunt loquuti. Cann.

**) Cf. Phil. Guil. Schindler, Praes. Christ. Ghlf. Hübner, Diss. ad disceptandum propos. Meditationum et Observationum juridicarum ad A. Persii Flacci satiras Specimen. (Lips. 1797. 8.) c. 6. p. 55. Cann.

Ge. Schubart de Fat. jurisp. Rom. II. 52. p. 265. Ceterum et hoc fiebat formulis quibusdam et verbis sollemnioribus. Venia enim prius petebatur his verbis: LICET CONSULERE? Adnuente jureconsulto et respondente : CONSULE, plerumque brevissime referebatur negotium, addita quaestione: QUAERO AN EXISTIMES? vel: ID JUS EST, NECNÉ? Respondebat Jureconsultus: SECUNDUM EA QUAE PROPONUNTUR, EXISTIMO, PLACET, PUTO, semper dans operam, ut quam modestissime loqueretur. Horat. Serm. II. 3. v. 192. sq. Turneb. Advers. VII. 10. Brisson. de Form. III. p. 331. Franc. Duaren. Disp. Anniv. II. 11. p. 1064. Ger. Noodt de Dolo malo 12. p. 507. et de Pact. et transact. p. 733. Consulebantur etiam nonnumquam jureconsulti a judicibus, quibus vel absentes scribebant, quid esset juris: L. 2. S. 47. D. de Orig. jur. vel coram jura explicabant. Plerumque enim judices in consilium adhibebant aliquot jureconsultos, ut patet ex Gellii Noctt. Attic. XII. 13. Car. Sigon. de antiquo jure civ. Rom. II. 18. de antiquo jure provinc. II. 5. p. 198.

S. 35.

Responsorum forma. Erant plerumque responsa illa brevissima, et nullis munita rationibus. Seneca Epist. 94. Quid? quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest ? Sic quomodo jurisconsultorum valent responsa, etiamsi RATIO NON REDDITUR. Nonnumquam tamen et rationes quasdam addebant, vel ex legum verbis, vel ex aliorum prudentum auctoritate, vel ex usu fori, vel ex decretis denique severioris philosophiae depromtas. Hortled. Diss. de vero sensu L. 20. D. Legib. num. 48. Andr. Okel. Diss. de jureconsulto rationali 3. et 7. p.154. [Id in primis fiebat in responsis scriptis et epistolis. Solebant enim jurisconsulti se invicem consulere; qui rationes sibi reddi volebant. L. 29. D. de Statulib. De differentia quaestionum et responsorum vid. V. A. Ev. Otton. in Papinian. c. 12. . 1.2.]

$. 36.

Denique III. disputatione fori. Pertinet etiam ad interpretationem DISPUTATIO FORI. Nonnumquam enim de gravibus perplexisque quaestionibus dissidentes jureconsulti, rationibus subductis, decisionem communi suffragio inveniebant, adeoque prius in commune consulebant, eaque dicebatur DISPUTATIO FORI, cujus meminit Pomponius L. 2. §. 5. D. de 0. J. In

dubium quidem id vocat Ge. Schubartus de Fat. jurisprud. Rom. Er. II. 57. p. 292. sed sexcenta adsunt rei testimonia. Augustum ob quaestionem de codicillis convocasse prudentes viros, interque eos Trebatium quoque, cujus tunc maxima erat auctoritas, notum est ex pr. Inst. de Codicill. Pari ratione Divi Fratres, quum quaestio esset de exclusione nepotis a bonis aviti liberti, cum Maeciano, alüsque amicis suis jurisperitis adhibitis, rem plenius tractarunt, teste Ulpiano L. 17. D. de Jure patron. Sed et Paullus ait, quum de quodam quaereretur, an recte exheredatus videretur, Scaevolam respondisse, non videri, et in DISPUTANDO responsi sui rationem eumdem Scaevolam adjecisse: L. 19. D. de Lib. et postum. Nec alio videtur respexisse Asconius Pedianus in Cicer. Verrin. III. p. 1849. quando ait: Maleficia sponte, et non DISPUTATIONE JURISCONSULTORUM, sed naturali interpretatione, fugienda sunt, ut veneficium, parricidium et cetera; quae etiam nullo prohibente evitanda sunt. Denique eodem referenda illa veteris Scholiastae, qui explicaturus illa Juvenalis Sat. I. v. 128.

- - - jurisque peritus Apollo. addit p. m. 26. Quia juxta Apollinis templum jureconsulti sedebant, et TRACTABANT. Ubi tractare idem ac disputare est »). Plura dabit Jac. Raevard. [de auctorit.] prudent. 14. p. 1031. Reperta vero ejusmodi disputatione definitio, quamvis non haberet vim juris, nisi simul usu recepta, magnae tamen auctoritatis habebatur, et, si vel usus fori, vel nova auctoritas adcederet, etiam ad similes extendebatur casus: Ger. Noodt ad Leg. Aquill. 15. p. 106. de Pact. et Transact. 19. p.718. Et tum demum vocari solebat RECEPTA SENTENTIA, RECEPTUM JUS, RECEPTUS MOS, POST MULTAS VARIATIONES RECEPTUM Y): L. 115. 9.2. D. de Verb. obl. L. 3. C. in quib. causs. in integr. restit. nečess. non est. L. 41. D. de Reb. credit. RECEPTUM enim, inquit Festus, dicitur, quidquid a plerisque prudentibus adprobatum est. Conf. Barn. Brisson. de Verb. signif. voce Receptum et Guil. Budaeus in Comment. ad L. 11. S. 1. D. de Verb. signif. Quin et REGULAE JURIS, quarum toties jus nostrum meminit, nihil aliud sunt, quam breves quaedam positiones, quae rem fori disputatione definitam, et jureconsultorum consensu receptam concise enarrant. Raevard. de auctorit. prudent. 15. p. 1036. sq. et Comment. ad L. 1. de Reg. jur. p. 125.

x) Auctoris ista de disputatione fori opinio, quamvis communis quondam fuerit, jam tamen omnium consensu intelligentium explosa esse videtur. G. Hugo R. G. p. 442. not. 2. Zimmern R. G. §. 15. not. 21. V. et Dirksen Vers. zur Kritik und Ausleg. d. Quell. d. R. R. p. 211. Veteres JCtos subinde, aut in consilium adhibitos, aut casu ac fortuito congregatos, de dubiis rebus quaestionibusque controversis disputasse, tum vero, quod de consilii sententia pronuntiaverint, id usu postea adprobatum et receptum esse, quis dubitet ? Fori autem disputatione - quod quidem verbum hoc uno tantum Pomponii loco legitur – nihil aliud intelligi potest, nisi JCtorum oratorumque in ipsis causis agendis disceptationes, quae, quantopere ad judicum sententias concitandas firmandasque valeant, nemo est, quin intelligat. — Caeterum de Pomponiani loci lectione cfr. Hugo l. 1. Hepp diss. exhibens interpretation. L. 2. §. 5. D. de (. J. Heidelb. 1826. p. 2— 15. Witte in ephemerid. libror. jur. Tub. edit. T. IV. p. 341 -- 344. Schilling Bem. üb. R. G. p. 122. sq. Mühl.

S. 37.

Jureconsulti jus suppleverunt. Tertium, quod jureconsultis jus Romanum debet, caput veluti adpendicem quamdam XII tabularum et reliquarum legum complectitur. Ubi enim deficere videbantur leges, et Praetorum Aediliumque edicta, ibi jureconsultorum erat, jus ex aequitate supplere. Hinc permulta nata sunt in jureconsultorum scholis ac disputationibus decreta, quae ex nulla scripta lege, nulloque edicto descenderunt. Sic adquisitio v. c. per adrogationem inventa fuerat a jureconsultis: princ. Inst. de adquisit. per adrogat. Eamdem originem fuisse novimus codicillorum, exheredationis postumorum, differentiae inter exheredationem filiorum, filiarum et nepotum, stipulationis A quillianae, regulae Catonianae yy), actionis rei uxoriae, querelae inofficiosi testamenti, aliorumque id genus capitum juris 2). Luculentum hanc in rem exstat testimonium Ciceronis in orat. pro Muraena c. 12. Quum permulta praeclare legibus essent constituta, ea jureconsultorum ingenüs pleraque corrupta ac depravata sunt. Mulieres omnes propter infirmitatem consilii majores in tutorum potestate esse voluerunt: hi invenerunt genera tutorum, quae potestate mulierum continerentur. Sacra interire illi noluerunt: horum ingenio senes ad coëm

y) Frequentissima in jure nostro loquutio: Post magnas varietates obtinuit: L. ult. D. pro Legat. L. 32. D. de Oblig. et act. L. 55. §. 1. de Legat. 2. Hein,

yy) Addideramus in prioribus editionibus : substitutionis pupillaris, donationis inter virum et uxorem prohibitae ; sed de his jam aliter sentimus. Nam substitutio pupillaris vere est ex XII tabulis, lege: Paterfam. uti legassit cet. (Vid. tamen L. 2. pr. D. de vulg. et pup. subst.). Donationum inter viros et uxores prohibitio ex natura in manum conventionis fluit. Hein.

z) Vid. et Gaji inst. I. $. 115. 118. Mühl.

« PreviousContinue »