Page images
PDF
EPUB

gationem factam esse nominibus. Quicumque enim debebat, ejus nomen non modo referebatur in tabulas excepti et expensi, uti docet Cicero pro Q. Roscio Comoedo c. 4. Expensum tulisse non dicit, quum tabulas non recitat. sed et in chirographa, adhibitis testibus et parariis: Seneca de Benef. II. [*23.] et III. 15. Et inde Horatius Epist. II. 1. v. 105.

Scriptos NOMINIBUS certis expendere numos *).

Inde, qui mutuam pecuniam sumebant, SCRIBERE dicebantur. Loca Plauti Asinaria Act. II. sc. 4. v. 34. Curcul. Act. III. v. 40. Trucul. Act. I. sc. 1. v. 53. Ciceron. ad Atticum IX. 12. et alios jam adduxit V. C. Richard. Bentlejus ad Horatü Epistt. Lib. II. ep. 1. v. 105. p. 628. sq. [* ex edit. altera Bentleji Opp. Horat. Amstelaedami 1713. 4.] Porphyrion ad Horatü Sermon. Lib. II. sat. 3. v. 69. eleganter id explicat hunc in modum: Juris verba. Scribere est mutuum sumere; inde denique est, quod rescribERE, eodem teste Porphyrione, est restituere, quod et Servius ad Aeneid. VII. v. 422. observat, et Donatus ad Terenti Phorm. Act. V. sc. 8. v. 29. f). Discimus II. nomina illa non solum inscripta esse in caussa pecuniae ex mutuo numeratae, sed et, si quis ex caussa emtionis, locationis, societatis etc. deberet. Sane enim nominis ex caussa emtionis venditionis facti meminit Cicero de offic. III. 14. Constat porro ex hoc loco Theophili III. litterarum obligationem novationem debiti, imo et delegationem nonnumquam induxisse, ut ex Gajo discimus. Si novationem inducebat litteris obligatio a re in personam; sin delegationem, a persona in personam fieri dicebatur. Ita enim distinctionem Gaji interpretandam esse, res ipsa docet. Et hinc lucem capit loquutio vetus: ab aliquo scribere: Horat. Sermon. Lib. II. sat. 3. v. 69.

Scribe decem a Nerio.

ubi legendus laudatissimus vir Richard. Bentlejus p. 629. Denique IV. ex hoc Theophili loco discimus, litterarum obligationi antecedere debuisse sollemnem stipulationem, eamque deinde redigendam fuisse in scripturam ). Et haec est illa scripturae proprietas, cujus meminit L. 2. D. de Obligat. et action.

e) Hic versus in bonae notae editionibus sic legitur:

Cautos NOMINIBUS rectis expendere numos. Cann.

f) De vocabuli perscribere, iis, quae Auctor h. 1. explicavit, adjiciendi, in re numaria usu: Dukerus ad Liv. XXIV. c. 18. §. 14. T. III. p. 862. sq. Haub. g) Litterarum obligationi stipulationem antecedere debuisse, nec Theophili

§. 6.

Effectus litterarum obligationis.

Effectus vero is videtur fuisse, ut aliquis teneretur litteris, quasi ex caussa pecuniae expensae, quando tamen nihil saepe erat numeratum, nec exceptioni etiam non numeratae pecuniae locus relinqueretur: Schultingius ad Gaji Inst. II. 9. 12. p. 163.

§. 7.

Scriptura alias nullam producit obligationem.

Haec de antiquissima litterarum obligatione. Alia scriptura nullam producebat validam obligationem: L. 25. §. fin. D. de Probat. sed requirebantur verba, stipulationi propria, quae si in scripturam redacta fuissent, praesumebatur, praecessisse sollemnem stipulationem: et tunc non ex his scriptis, sed ex stipulatione, vel ob chirographum ex stipulatu agebatur, cujus actionis mentio fit L. 17. pr. D. de Doli mali et met. except. Schultingius ad Gaji Inst. p. 164.

§. 8.

- Nova litterarum obligatio.

Invaluit tamen postea, ex quo antiqua illa litterarum obligatio obsoleverat, nova obligationis species, quae et ipsa litterarum obligatio dici posse videbatur. Sensim enim sub Imperatoribus fuerat receptum contra juris antiqui regulas, ut ex chirographis quoque peti posset credita pecunia 1), et ex ea nasceretur condictio, quamvis non praecessisset stipulatio: pr. Inst. h. t. Sed tunc quidem reus vel querelam non numeratae pecuniae instituere, vel opponere poterat exceptionem non numeratae pecuniae, nisi multum temporis

loco evincitur, (Wunderlich Diss. laud. p. 41-43.) nec argumentis aliunde adsumtis confirmari potest. Quid? quod diserte Gajus testatur, literarum obligationem et inter absentes contrahi posse; III. §. 138. Mühl.

h) Imo et novae potuere induci obligationes, interveniente chirographo, ut patet ex L. 6. C. Theod. de Denunc. vel edition. rescript. ubi legendus Jacobi Gothofredi commentarius. Hein. At diserte imperatores (Arcadius, Honorius et Theodosius) de debito, quod jam alia ex obligandi causa exordium sumsit, in cautionem redigendo loquuntur. Igitur ne hoc quidem ex loco erui potest, solam debiti in chirographo factam professionem ullo tempore in obligandi causis Romac positam fuisse. Cum Heineccio facit Wunderlich Diss. laud. p. 63. Sed vid. de Savigny: comm. laud. et Wenckium ad L. 6. Th. C. de denunc. vel edit. rescr. Caeterum, quomodo hoc jus immutatum sit a Justiniano? nihil hic attinet dicere. Vid. hac de re Hanlo Diss. laud. p. 82. sqq. et scriptores, qui de querela et exceptione non numeratae pecuniae disseruerunt. Mühl.

effluxisset. Et quum alias quilibet reus suam exceptionem probare debeat: L. 1. D. de Except. hic quidem onus probandi devolvebatur in actorem: L. 3. C. de Non num. pecun. Multum vero illud tempus in hac exceptione antea ex Principalibus constitutionibus usque ad quinquennium procedebat: a Justiniano vero ita contractum est, ut ultra biennii metas hujusmodi exceptio minime extendatur: d. L. 14. C. eod.

LIB. III. TIT. XXIII-XXVII. (XXII—XXVI.)

DE

CONTRACTIBUS CONSENSUALIBUS, EMTIONE VENDITIONE, LOCATIONE CONDUCTIONE, SOCIETATE,

MANDATO.

De contractibus, qui RE, VERBIS, LITTERIS ineuntur, satis multa hactenus diximus: de iis, qui SOLO CONSENSU citra verborum scripturaeque proprietatem perficiuntur, eo pauciora ex antiquitatibus erunt monenda, quo minus in his contractibus juris gentium Romani a simplicitate juris istius recesserunt.

§. 1.

Contractus consensuales erant bonae fidei.

Contractus omnes consensuales (Gaj. III. 135—137.), ut et ex realibus depositi, commodati, pignoris, ex innominatis aestimatorius et permutatio, ex quasi contractibus negotiorum gestio et tutela erant contractus bonae fidei, reliqui fere stricti juris. Inter quos quaenam fuerit differentia, infra Lib. IV. Tit. VI. occasione actionum bonae fidei et stricti juris commodius explicabimus.

§. 2.

Emtio venditio quomodo contracta.

Quibus ritibus alienari consueverint res mancipi et nec mancipi jure Quiritium, supra Libro II. Tit. I. ostendimus. Quamquam ergo emtioni venditioni aliquando adcedebat mancipatio, aliquando in jure cessio, aliquando traditio, tamquam modi adquirendi: ipsa tamen emtio venditio, tamquam titulus, perfecta videbatur, simulac de pretio inter emtorem et venditorem convenerat a), tametsi pre

a) De pretio num ad viri boni arbitrium referri possit, itemque, num id

tium nondum esset numeratum, imo ne arrhae quidem datae, quippe quae non ad inducendam obligationem, sed ad evidentiorem probationem, dabantur: princ. Inst. h. t. Gaji Inst. II. 9. 14. (s. comment. III.139.) L. 35. pr. D. de Contr. emt. Dubitari enim non poterat, quin de pretio convenisset, adeoque deberetur reliquum, si arrha data esset: Varro de lingua lat. [* Lib. IV. p. 48. ex edit. Bipont.] Arrabo sic dicta, ut reliquum reddatur. Hoc verbum a Graeco á¿ğußár. Reliquum, ex eo, quod debitum reliquit.

§. 3.

Actiones contra venditorem mentientem.

Antequam contractus perficeretur, ante omnia de rei vendendae natura et qualitate dispiciebatur. Jusserant enim Aediles titulos singulorum servorum scribi: Gellius Noctt. Att. IV. 2. quales titulos complures collegit Barn. Brissonius de form. VI. p. 492. sq. Simile quid et in reliquarum rerum venditionibus observabatur, uti idem laudatissimus auctor p. 496. sq. demonstrat. Praeterea ne in venditionibus mancipiorum deciperentur emtores, jubebantur illa interea, dum praeconium fiebat, in orbem currere, saltare, sese denudare, ut sanitatem suam probarent spectantibus. De quo ritu eleganter disserit Gronovius Pater Diatrib. ad Stat. c. 16. p. 85. Id ubi fiebat, mancipia dicebantur produci: Terent. Eun. Act. I. sc. 2. v. 54. Heautontimor. Act. I. sc. 1. v. 92. Si in re indicanda mentitus esset venditor, duplum ejus, quod intererat, tenebatur praestare. Hinc actio de emto ex modo, quae locum habebat in duplum, si quis in distrahendo fundo de modo, id est, spatio, mentiebatur: Pauli Sententt. Receptt. II. 17. 4. Idem fiebat, si vitia quaedam rei venditae falso dicerentur abesse: Cicero de offic. III. 16. si vero quis servum pluris venditurus de ejus artificio vel peculio fuisset mentitus, tenebatur actione aestimatoria ex emto: L. 13. §. 4. D. de Act. emti, adeoque emtori, quanti minoris valuisset, praestare compellebatur, nisi paratus esset ille ad redhibitionem: Pauli Sententt. Receptt. II. 17. 6. Cic. pro Cn. Plancio c. 25.

S. 4.

Periculum rei venditae ad emtorem pertinebat.

Quum vero solo consensu perficeretur emtio venditio, statim

utique necesse sit, ut in numerata pecunia consistat? quaesitum est. Vid. Gaj. III. §. 140. 141. Mühl.

periculum rei, etiamsi nondum traditae, ad emtorem pertinebat, adeo, ut, si res interim periisset, pretium tamen esset numerandum, tametsi nihil consequeretur emtor. Si tamen servus, bona fide comparatus, fuga se proripuerat ex veteri vitio, scilicet, ut jam antea apud venditorem fugisset: non tantum pretium venditor, sed et ea, quae per fugam abstulerat b), reddere cogebatur: Paulus Sententt. Receptt. II. 17. 11. Cujacius Observatt. XVIII. 10. Schultingius ad Paul. ibid. p. 295.

§. 5.
Ut et fructus.

Quemadmodum vero periculum ad emtorem pertinebat, etiamsi nondum esset dominus: ita et ex die emtionis, si pretium esset numeratum, et fructus, et operae servorum, et foetus pecorum, et ancillarum partus reliquaque emolumenta omnia emtoris erant: Pauli Sententt. Receptt. II. 17.7. L. 41. §. 5. D. de Fideic. libert. Cujacius Observatt. XXI. 15.

§. 6.

Quid traditio?

Sequuta traditione, etiam dominium transferebatur, si venditor esset dominus, et tunc statim solvendum erat pretium, aut certe ex eo tempore usurae debebantur, nisi de eo fides fuisset habita: Pauli Sententt. Receptt. II. 17. 9. L. 6. §. 1. D. de Usur. Interea tamen salva erat emtori redhibitio ob latens vitium, modo intra sex, modo intra duos menses utiles: Pauli Sententt. Receptt. II. 17. 5. L. 9. §. ult. L. 55. D. de Aedil. edict.

§. 7. Quid evictio?

Ad evictionem quod attinet, venditor, accepto pretio, auctoritatis actioni manebat obnoxius: Pauli Sententt. Receptt. II. 17. 1. Sin partem tantum accepisset pretii, eatenus dumtaxat auctoritatis nomine tenebatur: L. 13. §. 9. de Act. emti. Auctoritas vero idem est atque actio de evictione: L. ult. D. de Evict. Barn. Brissonius de

b) Solebant enim servi, priusquam se in pedes conjicerent, aliquid convasare: Terent. Phorm. Act. I. sc. 4. v. 11. sqq.

Nam absque eo esset,

Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam;

Aliquid convasassem, atque hinc me conjicerem protinus in pedes.

Cf. Cujacius Paratitl. C. de Furt. et serv. corrupt. Hein.

« PreviousContinue »