Page images
PDF
EPUB

prohibitum fuisse feminis, ne pro aliis intercederent, ut ostendit celeberrimus Ludewigius in Differentis juris Rom. et Germ. circa SCtum Vellejanum diff. 1. Ab initio sane urbis Romani feminas perpetuo otio mancipabant, easque nec molere patiebantur, nec cibos coquere, nec ullam partem rei familiaris suscipere: Plutarchus Quaestt. Roman. c. 85. non ob aliam procul dubio caussam, quam quod pro Italorum ingenio feminarum suarum pudicitiae diffiderent. Eodem pertinebat interdictio vini severe sancita: Plutarchus in Lycurgi cum Numa comparat. c. 4. quodque eas ne de necessariis quidem rebus dicere paterentur sine viris, (Idem ibid.) nedum conviviis vacare: Valerius Max. II. 1. 2. Multo minus iis concedebant, ut prodirent in forum, vel ullum civile negotium peragerent: Plutarchus ibid.

§. 14.

Cur hoc SCtum conditum?

Quod vero in usum revocanda videretur prisca illa severitas ac disciplina, inde factum arbitror, quod, abrogata lege Oppia, (de qua Livius XXXIV. 4. 5. et Valerius Max. IX. 1. 3.) et mulierum tutela sensim exolescente, feminae paullo liberius vivere, et negotiationibus, versuris, intercessionibus vacare coeperant. Quae licentia et Augusti et Claudii edictis, et hoc SCto coercenda visa est. Adcessit postea Novella CXXXIV. 8. ex qua Authentica Si qua mulier C. ad SCtum Vellejanum fluxit, de qua fuse doctores.

LIB. III. TIT. XXII. (XXI.)

DE

LITTERARUM OBLIGATIONIBUS.

Non ullius temere conventionis obscurior nobis natura est, quam contractus, qui LITTERIS initur, in quo explicando adeo fluctuant viri eruditi, ut, quem potissimum sequaris, vix adpareat. Sane quum Jureconsulti plerique, ubi contractuum nominatorum varia genera recensent, litterarum obligationis non meminerint: L. 1. §. 1. L. 4. D. de O. et A. L. 8. §. 1. D. de Fidejuss. L. 52. pr. D. de O. et A. L. 1. §. 1. D. de Novat. non dubitant quidam, veteres hoc contractus genus plane ignorasse, idque vel constitutionibus sequiorum Principum, vel ab ipso Justiniano demum inventum esse. Ita Dua

renus, Donellus, Wissenbachius aliique viri docti statuunt. Sed antiquam satis esse litterarum obligationem, et verum contractum satis adparet ex Fragmento Vet. Jureconsulti post Collationem Legg. Mosaic. et Roman. edito §. VII. ubi mentio fit adquisitionis per SCRIPTURAM et stipulationem. Deinde litterarum obligationem inter contractus referri videmus in L. 2. §. 1. D. de Obligat. et act. et apud Gajum Institt. II. 9. 1. pr. et §. 13. a). Nos itaque, quae ex antiquitatibus ad illustrandam hanc materiam facere videbuntur, paucis delibabimus.

a) Tenebrae huic loco obfusae, de quibus Auctor conquestus est, jam feliciter profligatae sunt per Gajum genuinum (III. §. 128 - 134.), e quo duplex litterarum obligatio antiqua innotuit: altera, quae facta est per expensilationem transscriptitii nominis (diversi ab arcario), transscriptione quidem vel a re in personam, vel a persona in personam interveniente; altera, quae chirographis et syngraphis absque stipulatione contracta est, ac propria fuit peregrinorum. Gaji jam rationem habuerunt: Savignius in classica Comm. über den Litteralcontraet der Römer, vorgeles. in d. Berl. Akad. 1816., mit einem Zusatze von 1818. et Car. Beier ad Cicer. de Offic. III. 14. T. II. p. 284 — 286. junct. Exc. IV. p. 432 · 435. Haub. Add. A. Z. Hanlo (Praes. van Hall) Disp. de nominum obligatione. Amstelod. 1825. 8. W. T. Kraut de argentar. et nummulariis comm. (Goett. 1826.8.) e. IX. A. Wunderlich Diss. de antiqua litterarum obligatione. Goett. 1832. 8.Iis, quae subobscure Hauboldus de veteri litterarum obligatione disseruit, paucissima velut supplementi loco subjiciam. Nomina fieri, seu litterarum obligationem contrahi, antiquitus dicebatur, quum, quod quis aliqua ex causa debebat, consentientibus et creditore et debitore, in codices expensi et accepti, aut utriusque aut creditoris, transscribebatur; unde nomina transscriptitia dicta. Fiebat autem transscriptio vel a re in personam, vel a persona in personam. A re in personam transscriptione novatio facta est iisdem manentibus reorum personis, „veluti si id, quod ex emtionis causa, aut conductionis, aut societatis mihi debeas, id expensum tibi tulero;" a persona in personam hoc pacto, ut transscribendo nomina novatio fieret per delegationem,,, veluti si id, quod mihi Titius debet, tibi expensum tulero, i. e. si Titius te delegaverit mihi." (Gaj. III. §. 129. 130.) Erat autem nominum transscriptitiorum ea vis ac potestas, ut tamquam ex stipulatione se verissime obligarent debitores. (Cic. de offic. III. 14.) Neque vero in domesticis solum rationibus perscriptione fiebant nomina, sed multo etiam crebrius in argentariorum libris; quin in his solis imperatorum aetate vetus litterarum obligatio constitit, donec pedetentim omnis illius usus abolevit. — Jam ex his satis superque apparet, quantopere ab antiqua Romanorum literarum obligatione distent chirographa, quae debitores dare solent creditoribus, eaque Gajus (§. 130.) vocat arcaria nomina, quoniam dantur arcisque reponuntur eum in finem, ut probationibus faciendis quandoque inserviant. Sed audiamus ipsum ita verba facientem: Alia causa est eorum nominum, quae arcaria vocantur; in his enim rerum ́(al. rebus), non litterarum obligatio consistit: quippe non aliter valent, quam si numerata sit pecunia. Qua de causa recte dicemus, arcaria nomina nullam facere obligationem, sed obligationis factae testimonium praebere.” Haud quidem

[ocr errors]

§. 1.

Obligatio litterarum alia antiqua, alia nova.

Olim, inquit Imperator, princ. Inst. h. t. SCRIPTURA fiebat obligatio, quae NOMINIBUS fieri dicebatur, quae nomina hodie non sunt in usu. Quum ergo ipse Imperator largiatur, aliam olim, quam suo aevo, in usu fuisse litterarum obligationem, eamque factam esse nominibus doceat: inquirendum erit, qualia illa fuerint NOMINA, quaeque inde nata sit obligatio?

§. 2.

Antiquam plerique interpretantur de expensi latione.

NOMINIBUS olim factam obligationem litterarum, etiam Cicero ad Atticum Epistt. IV. 18. confirmat, ubi de turpi pactione Memmii et Calvini: Haec pactio, inquit, non verbis, sed NOMINIBUS, et perscriptionibus, multorum tabulis quum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis, auctore Pompejo. Sed qualia illa nomina? Plerumque hunc contractum doctores accipiunt de modo aliquo pecuniae vel credendae, vel creditam probandae, quales erant adnu-meratio, expensi latio, stipulatio, de quibus Cicero pro Q. Roscio Comoedo c. 4. quibus mensae rationes, chirographi exhibitionem, tabularum obsignationem, testium intercessionem addit Gellius Noctt. Att. XIV. 2. Expensi latio, quae Salmasio maxime huc pertinere videtur, erat scripta professio datae pecuniae: Ascon. Pedianus in Verrem de Praetura urb. [* L. I. c. 39. p. 97. ed. L. 13.] Fieri solebat per nomina, quae creditor vel foenerator in tabulas accepti et expensi inscribebat, idque praesente debitore, qui et ipse in tabulas suas referebat, quantum deberet. Quae tabulae prolatae in judicio fidem faciebant debiti: Cicero pro Q. Roscio Comoedo c. 4. De hac expensi latione, nec non nominibus per scripturam mensae argentariae plura habet Barn. Brissonius de form. Lib. VI. p. 356. Salmasius de usur. c. 6. et 17. et de modo usurar. c. 11. p. 473. sq. In hoc ergo contra

diffitetur Gajus, literarum obligationem fieri etiam posse chirographis et syngraphis, i. e. si quis debere se, aut daturum, scribat, licet alia obligandi causa (velut stipulatio) non accedat; idem tamen adjicit: quod genus obligationis proprium peregrinorum est" (§. 134.). Unde merito dubitatur, an his temporibus Romae ea obligandi causa obtinuerit. Dissent. tamen Wunderlich diss. laud. p. 52. sqq. Vid. et infra not. h. ad §. 8. Caeterum ex Heineccianis, quac sequuntur, nihil mutavimus, quum haud ita multum aliena sint a veritate, nec injucunda cognitu. Mühl.

ctum litterarium constitisse, putant, quod nominibus ita tabulis inscriptis obligati fuerint debitores non minus, ac si stipulatio, vel aliud vinculum intercessisset: Sigonius de judic. I. 5. p. 408.

§. 3.

Quod tamen refellitur.

Enimvero hos rem acu haud tetigisse, vel Gaji fragmenta ostendunt, in quibus LITTERIS fieri dicitur obligatio, aut a re in personam, aut a persona in personam. A re in personam, velut si id, quod ex emtione, aut conductione, aut societate debes, alii reddas. A persona in personam, veluti si id, quod mihi alter debet, alteri personae delegem, ut reddere debeat: Gaji Inst. II. 9. 12. Quae tametsi ab Aniano videantur corrupta, ita tamen comparata sunt, ut ad nomina illa foeneratorum nihil faciant b). Argentariorum tabulis inscribebantur nomina debitorum, qui mutuam acceperant pecuniam : hic etiam ex emtione aut conductione aut societate nasci dicitur litterarum obligatio. Ibi solus debitor, cujus nomen fuerat inscriptum, obligabatur: hic etiam quaedam delegatio, aut certe novatio fiebat. Quod et docet L. pen. C. Theod. de Denunc. vel. edit. rescript. Si quis debiti, quod vel ex foenore, vel mutuo datae pecuniae sumsit exordium, vel ex alio quolibet titulo, in litterarum obligationem, facta cautione, translatum est, etc. Ergo et hactenus satis obscurum est, quaenam fuerit litterarum obligatio.

S. 4.

Antiquae illius litterarum obligationis natura explicatur ex Theophilo.

Sequendus ergo hac in re videtur Theophilus Paraphr. Inst. III. 21. qui unus forsitan nobis hujus contractus indolem naturamque luculentissime explicavit. Quamquam enim in quibusdam non semper rem acu tangere solet Theophilus, si quando lucem mutuare juri antiquo conatur: in hoc tamen titulo eum tanto tutius sequemur, quanto certius ex illo Gaji loco colligimus, illum, quaecumque de litterarum obligatione adfert, ex Gaji Institutionum libris sinceris ac genuinis, vel certe ex alterius veteris Jureconsulti scriptis

b) Locum hunc foede esse depravatum a Visigothano epitomatore jam inter omnes constat. De ipsa verborum in epitome obviorum lectione cf. Wunderlich Diss. laud. p. 16. sq. De argentariorum tabulis nec in genuinis Gaji commentariis quicquam legitur; at frustra inde cum Heineccio colligas, argentariae mensae scripturam alienam fuisse a veteri illa litterarum obligatione. Contrariam sententiam invictis argumentis probatam dederunt scriptores supra (not. a) laudati. Mühl.

hausisse ). Jacob. Oiselius ad Gaji Inst. ibid. p. 161. Schultingius Jurisprud. vet. Antejustin. p. 163. Is ergo Theophilus luculentam hanc dedit verborum Justiniani παράφρασιν· λίτερες ἐστὶ τὸ παλαιὸν χρέος εἰς καινὸν δάνειον μετασχηματιζόμενον ρήμασι, καὶ γράμμασι τυπιxviç. Litterarum obligatio est veteris nominis in novum creditum, per sollemnia verba et sollemnes litteras transformatio. Introducta ergo litterarum obligatio novationis caussa, eaque contracta est partim verbis sollemnibus, partim litteris. De quibus denuo Theophilus in editione Fabroti: Nam si, quum quis mihi centum aureos deberet ex emtione aut locatione, aut mutuo, aut stipulatione (multis enim modis nobis aliquid deberi potest), voluissem hunc mihi obligatum esse litterarum obligatione: necesse erat, verba haec dicere et scribere ad eum, quem litterarum obligatione obligatum habere volebam. Sunt autem haec verba, quae dicebantur et scribebantur: CENTUM AUREOS, quos MIHI EX CAUSSA LOCATIONIS DEbes, expensos tibi tuli d)? Deinde adscribebatur ab eo, qui jam ex locatione obligatus erat: EXPENSOS MIHI TULISTI, et tunc prior obligatio exstinguebatur, novaque ex litteris nascebatur obligatio, quae ex eo nomen habet, quod litteris consistat. Haec est sollemnitas, quam in litterarum obligatione veteri observatam esse tradit Theophilus, quamvis ejus exemplum tantum ad prius litterarum obligationis genus pertinet, quod Gajus a re in personam fieri ait.

§. 5.

Locus Theophili illustratus.

Ex hoc ergo quantivis pretii loco discimus, I. litterarum obli

c) Non ergo est, quod Theophili fidem in dubium hic vocent Barn, Brissonius de form. Lib. VI. p. 537. et Salmasius de usur. c. 6. Neque enim ipsi Theophilo fidem habemus, sed Gajo, aut alii Jureconsulto veteri, quem ille manifesto exscripsit. Hein.

d) Formulam hanc, ut et sequentem: EXPENSOS MIHI TULISTI, Latine exhibet editio Fabroti, ad Codices MSS. exacta, eaque procul dubio genuina illa et antiqua formula est inducendi litterarum obligationem. At Dionysii Gothofredi editio loco Latinae Graecam formulam habet: τοὺς ἑκατὸν χρυσίους, οὓς ἐμοὶ ἐξ αἰτίας μισθώσεως χρεωσθεῖς, σὺ ἐκ συνθήκης καὶ ὁμολογίας δώσεις τῶν οἰκείων yeauuάrov; Centum aureos, quos mihi ex caussa locationis debes, tu mihi ex conventione et pactione dabis propriarum litterarum? ad quae debitor respondehat: ἐκ τῆς συνθήκης ὀφείλω τῶν οἰκείων γραμμάτων. Εx conventione illos debeo mearum litterarum. Sed facile intelligitur, latina illa, quae habet editio Fabroti, omissa esse a librariis, latina illa vel non curantibus, vel non satis intelligentibus, eorumque loco reposita illa Graeca. Vid. Schultingius l. c. p. 163. Hein.

« PreviousContinue »