Page images
PDF
EPUB

1

inde tamen non sequitur, ut stipulatione fuerit opus. Formulam dicendi dotem prodidisse videtur Terentius Andria Act. V. sc. 4. v. 47. sq. de qua jam supra egimus Libro II. Tit. VIII. §. 6.

§. 19.

Sine stipulatione promittebantur operae, dona, munera a libertis. Deinde et sine stipulatione contrahebatur obligatio, si libertus patrono aut donum, aut munus, aut operas se praestiturum jurasset: Gajus ibid. Solebant enim servi dominis manumissuris promittere certa dona, munera 1), certasque operas loco praemii manumissionis futura. Quum vero servi domino promittere valide nihil possent, quia vinculum potestatis unitatem personae inducere videbatur: §. 6. Inst. de Inutil. stipul. tenebantur illi post manumissionem denuo se obligare jurejurando, quod si dicere nollent, ne liberi quidem addicebantur: Cic. Epistt. ad Atticum VII. 2. Simul ac vero jurassent liberti, nulla opus erat stipulatione.

§. 20.

Sponsalia contracta per stipulationem.

In primis observandum, nobilissimum stipulationum conventionalium genus fuisse SPONSALIA, de quibus quum nihil in Institutionibus dixerit Justinianus, pauca monebimus. Fuit hoc in more priscis temporibus positum apud Latinos, ut, qui uxorem ducturus esset, ab eo, qui nuptum daturus erat, eam in matrimonium datum sibi iri stipularetur, alterque sponderet, unde et sponsaliorum nomen natum est ). Si non data fuisset uxor, sponsus habebat actionem ex stipulatu vel sponsu: Gellius Noctt. Att. IV. 4. L. 2. et L. 3. D. de Spons. Jam a Romanis quidem non dabatur actio ex stipulatu ex sponsalibus: et ipsi tamen stipulationibus utebantur. (Cf. §. 22.) Hujus veteris moris multa exstant vestigia apud Plautum, qui in Aulularia [* Act. II. sc. 2. v. 77. sq.] Megadorum ab Euclione filiam stipulantem inducit his verbis:

1) Dona et munera libertorum quid fuerint, et quodnam inter ea discrimen intercesserit, docetur L. 18. L. 194. et L. 214. D. de V. S. Adde Oiselium ad Gajum. ibid. Hein. Cf. supra Lib. II. Tit. VII. §. 2. Mühl.

m) Unde non est, quod cum Verrio Flacco apud Festum [*v. Spondere.] sponsalia derivemus e lingua Graeca, indeque natum existimemus id vocabulum, quod sponsi oлovdás, interpositis rebus divinis, facerent. Hein.

MEG. Quid nunc? etiam mihi despondes filiam?
EUCL. illis legibus,

Cum illa dote, quam tibi dixi. Meg. sponden' ergo?

EUCL. SPONDEO.

Ex Trinummo Plauti jam supra exemplum vidimus §. 4. Sed et in Curculione Act. V. sc. 2. [* v. 74.] Phaedromus ita a milite stipulatur: PH. SPONDESNE, miles, mihi hanc uxorem?

TH. SPONDEO.

In eo tamen a reliquis stipulationibus differebant sponsalia, quod et absens absenti per epistolam vel internuncium recte despondebatur: L. 4. et L. 7. D. de Sponsal. Ea quoque in sponsalibus adhibebatur cautio, ut in tabulas plerumque redigerentur conventiones sponsalitiae. Unde Juvenalis Sat. [* VI. v. 200. sq.]

Si tibi legitimis pactam junctamque TABELLIS

[blocks in formation]

Dari etiam solebant arrhae, et annulus pronubus, de quibus aliisque huc pertinentibus ritibus copiosius agit Barn. Brissonius de ritu nuptiar. p. 204. sq. Illud quaeri solet, an et sponsalia de praesente et de futuro, quae vocant, nota fuerint Romanis? Adfirmat Huberus: probat Gundlingius in Gundlingianis Part. X. p. 380. ubi ex Nonio et Arnobio adversus gentes X. p. 140. ostendit, Romanos distinxisse inter SPERATAS, PACTAS et SPONSAS. Discrimen hoc eleganter explicat Gronovius ad Gelli Noctt. Attic. IV. 4. Virgo SPERATA dicebatur: quum conventa erat conditio, PACTA: ubi interpositae stipulationes, SPONSA. Pactae ergo similes erant quodammodo desponsatis de futuro; sponsae de praesente. Sed veritati magis consentaneum est, sponsalia Romanorum in universum omnia fuisse de futuro, vel, ut Florentinus definit, mentionem et repromissionem nuptiarum futurarum: L. 1. D. de Sponsal. Pactas etiam conventas dici consuevisse, patet ex Festo [* p. 97. ex edit. Dacerii.] Conventae dicebantur, quum primus sermo de nuptiis et earum conditione habebatur.

S. 21.

Stipulationes communes.

Denique COMMUNES stipulationes reliquae sunt, quae tum a Praetore, tum a judice exigebantur, qualis erat cautio, rem pupillo salvam fore: §. 4. Inst. de Divis. stipul.

§. 22.

Actiones ex hoc contractu natae.

Ex stipulatione nascebatur condictio certi, si certa esset stiputio: sin incerta, actio incerti ex stipulatu: princ. Inst. de V. 0. Ex ponsalibus, quae in Latio competebat, actio er sponsu dicebatur: ellius Noctt. Attic. IV. 4. Cujacius ad Tit. C. de Sponsal. (Cf. Adp. d Lib. I. §. 49. et quod ibi observatum est not i.) Ex sponsu vero gere idem erat, quod ex stipulatu: L. 19. §. 2. D. de Aedilit. edicto. At apud Romanos sponsalia nuda renunciatione et liberrimo repulio solvebantur: L. 1. C. de Sponsal. L. 2. §. 1. 2. D. de Divort. L. 2. C. de Repud. Ex quo facile patet, in contractuum numero haud uisse stipulationem sponsalitiam. Vid. Frid. Hotomanus de sponsal. . 4. p. 357.

LIB. III. TIT. XXI. (XX.)

DE

FIDEJUSSORIBUS.

Stipulatione etiam sese obligabant FIDEJUSSORES, unde de iis hoc titulo seorsum agitur.

§. 1.

Varia fidejubentium nomina.

Qui se obligabant pro aliis, plura apud Romanos sustinebant nomina. In judiciis promittentes pro aliis dicebantur vindices, vades, subvades, praedes. Reliqui fidejussorum, sponsorum, adpromissorum, fideipromissorum a) nominibus veniebant.

§. 2.

Quinam vindices?

VINDICES in XII Tabulis erant, qui pro eo, qui in jus privata auctoritate vocabatur, sese obligabant. Si quis enim alteri in publico adclamasset: AMBULA IN JUS: aut eundum illi erat, aut ferendum, ut

a) Nomina haec omnia, praeterquam fidejussorum, in toto Digestorum opere non exstare voluit Tribonianus, uti observat Salmasius de modo usur. c. 16. p. 702. Hein. Plurima nova ad hunc locum a Gajo (III. §. 115 — 127.) adlata sunt, in primis quae ad discrimen sponsorum et fidepromissorum a fidejussoribus spectant. Cf. Schrader in den Heidelb. Jahrbüchern der Literatur 1818. num. 12. p. 177-179. Hugo R. G. p. 397. sq. p. 622 - 624. Haub.

praevia antestatione obtorto collo ad tribunal raperetur, nisi datis fidejussoribus se ab hac ignominia vindicasset. Qua de re Festus sub voce vinder p. 593. VINDEX ab eo, quod vindicat, quominus is, qui prensus est, ab aliquo teneatur b). Legibus XII tabularum de his ita fuerat cautum: SI ENSIET, QUI IN JUS VOCATUM VINDICIT, MITTITO. ASSIDUO) VINDEX ASSIDUUS ESTO; PROLETARIO QUOI QUIS VOLET VINDEX ESTO: Gellius Noctt. Attic. XVI. 10. Quorum verborum is sensus est: Si tamen sit aliquis, qui pro in jus vocato vel prenso fidejubeat, dimittitor. Ceterum locupleti vindex locuples esto, pauperi, prolem tantum sufficienti reipublicae, quilibet vinder esto: Jacob. Gothofredus ad XII Tabb. tab. I. d).

§. 3.

Quinam vades, praedes, subvades ?

Si ventum in jus, satisdare debebat reus, se stato die adfuturum: Car. Sigonius de Judic. I. 20. Eadem cautio exigebatur in publico judicio etiam ab adcusatore, ut recte observat Jacob. Gothofredus ad Leges XII Tabb. tab. II. p. 191. Qui ergo se tunc obligabant pro reo, si judicium esset publicum, vades: sin civile, praedes dicebantur. Unde Auson. Idill. 12.9. (vel 347.)

Quis subit in poenam capitali judicio? v18.

Quid si lis fuerit numaria, quis dabitur? PRAes.

Festus sub voce vadem p. 583. VADEM, sponsorem significat datum in re capitali. Sed si antiqui eam observarunt inter has voces differentiam: sane eam neglexerunt posteri, qui in quocumque judicio, sive civili, sive capitali vades exigebant. Unde Varroni de lingua lat. V. [*p. 71. ex edit. Bipont.] vas adpellatus, qui pro altero vadi

b) Vindex ergo non est procurator, ut putat Boethius ad Cic. Topic. c. 3. nec praedicator, vel praediator, ut Boethii locum legit Cujacius Observatt. V. 29. nec confundendus cum vade, quod plures fecere, interque hos etiam Jan. Vinc. Gravina de Legg. XII. Tabb. c. 66. p. 377. sq. Hein. Boethium defendit Jacob. Voorda in Elect. c. 25. quo exposuit latius, qui vindex dicatur. Cann.

c) Assiduus veteribus idem est ac locuples, quasi asses qui dare possit: Cic. Topic. c. 3. Utitur hac voce eodem significatu Plautus Amphitruo. Act. I. sc. 1. v. 14. sq.

Noctesque diesque ASSIDUO satis superque est,

Quo facto aut dicto adest opus, quietus ne sis. Hein.

d) Caeterum idem fere repetiit Auctor infra Lib. IV. Tit. VI. §. 18., ubi nonnulla etiam hanc in rem addentur. Mühl.

monium promittebat e). Praedes quoque postea non ii dicti sunt, qui in judicio civili se obligabant pro aliis, sed qui partim pro publicanis, partim in judiciis publicis de mulcta solvenda populo cavebant: Varro ibid. p. 71. f). Festus sub voce praes p. 367. Manceps dicitur, qui quid a populo emit conducitve, quia manu sublata significat, se auctorem emtionis esse, qui idem PRAES dicitur, quia tam debet praestare populo, quod promisit, quam is, qui pro eo PRAES factus est. Car. Sigonius de antiquo jure civ. Rom. II. 4. p. 293. et Barn. Brissonius de verbor. significat. sub voce praedes p. 450. (Gaj. IV. 13. 16.91.94.) Qui denique pro actore se obligabant, subvades dicebantur g), ut suspicatur Gothofredus ibid. p. 191. nisi cum Salmasio de modo usur. c. 16. p. 701. dicere malis, subvades fuisse, qui pro vadibus fidejubebant, quemadmodum subpraedes, qui pro praedibus. Quamquam jam Gellii aetate hujus vocabuli usus ac paene significatio perierat. Vid. Noctt. Attic. XVI. 10.

S. 4.

Adpromissores, fidejussores, sponsores, fidepromissores h).

Adpromissores generatim quidem vocati sunt, quicunque aliorum promissioni idem promittendo accedebant i); sensu tamen vocabuli magis restricto et velut proprio eos esse dictos adpromissores crediderim, qui post promissoris mortem datum iri spondebant ). Qui praeterea pro aliis verborum obligatione adhibita intercedebant,

e) Qui provocabat, vadari, qui provocabatur, vadimonium promittere dicebatur: Sigonius de Judic. I. 20. p. 454. Hein. De vadibus et de vadimonio infra pluribus dicetur Lib. IV. Tit. VI. §. 20. 21. Mühl.

f) Dukerus ad Liv. III. c. 13. §. 8. T. I. p. 592. Haub. Cf. infra Lib. IV. Tit. XVIII. §. 38. Mühl.

g) Sed actor nullos vades dabat. Cann. Subvades (quorum mentio fiebat Leg. XII. tabb. Gell. N. A. XVI. 10.) fuisse videntur, qui similiter ut vades, sed post eos demum, judicii sistendi causa sponsores facti sunt. Vid. Dirksen Manuale latinitatis font. jur. civ. Romanor. v. Subvas. Mühl.

h) Quae hoc in loco scripserat Heineccius, ubique fere e Gaji commentariis aliisque civilis Romanorum juris fontibus emendanda fuissent; consultius itaque duxi, illis plane relictis eorum in vicem alia quaedam substituere. Mühl.

i) L. 5. §. 2. D. de verb. obl. L. 64. §. 4. D. sol. matrim. L. 43. D. de solut.Dirksen Manuale h. v. Mühl.

k) Quorum adhibendorum similis fuisse videtur ratio, ut adstipulatorum; ef. not. e ad §. 10. tit. praeced. Eoque adludere videtur Festi definitio (in qua offendi solet vulgus interpretum, vid. Heinecc. ad Brisson. v. adpromittendi), cujus hace sunt verba:,,Adpromissor est, qui, quod suo nomine promisit, idem pro altero quoque promittit." Nam quemadmodum adstipulator, quod alteri

« PreviousContinue »