Page images
PDF
EPUB

sores ex superioribus edictis in sua transferre conarentur, quae minus grata in vulgus fuissent i): fieri non potuit, quin facile adsuesceret populus juri huic honorario k), idque, tamquam viva vox juris civilis, primum in rebus causisque dijudicandis locum obtineret). Mühl.

S. 26.

Aediles plebeji et curules. Praetorum exemplo AEDILES quoque edicta sua proponebant, quae et ipsa pertinebant ad jus honorarium. Erant Aediles vel PLEBeji vel CURULES. Plutarch. in Mario c. 5. Illorum duo una cum tribunis plebis creari coeperunt anno U. C. CCLX. ut Tribunis essent ad manus, eorumque jussu caussas leviores litesque privatas dijudicandas susciperent, aedium sacrarum, locorumque publicorum, et annonae, curam gererent, matronarum denique civiumque mores observarent. Dionys. Halic. Antiq. Rom. VI.90. Curules vero, de quibus hic agimus, e patriciis initio legebantur. Quum enim discordia, de Consule plebejo creando inter plebem et patricios exorta, sedata videretur, ludique ob eam rem decernerentur diis patriis, detrectantibus hanc curam aedilibus plebejis, obtulerunt se bini juvenes patricii, polliciti, se hoc munus suscepturos. Collaudavit populus hoc de republica bene merendi studium, et, denuo delusus patriciorum artibus, hos patricios juvenes Aediles creavit, sellamque curulem honoris caussa concessit : unde et AEDILES CURULES dici consueverunt: Liv. Hist. VI. 42. (Cfr. et Pomponius L. 2. §. 26. D. de 0.J.)

S. 27. Penes hos ergo erat annonae m) viarumque publicarum curatio, tutela urbis, ludorum institutio, de rebus venalibus promercalibus

i) Cic. in Verr. I. 43. Möhl.

k) Cic. de invent. II. 22. — „jura sunt quaedam ipsa jam certa propter vetustatem; quo in genere et alia sunt multa, et eorum multo maxima pars, quae Praetores edicere consuerunt." - Id. in Verr. I. 44. in f. „Posteaquam jus praetorium constitutum est, semper hoc jure usi sumus ---. Quare hoc sit aequissimum, facile est docere; sed in re tam usitata satis est ostendere, omnes antea jus ita dixisse, et hoc vetus edictum translatitiumque esse." - V. Averanius interpr. jur. Lib. I. c. 6. Nr. 17. 18. Mühl.

1) L. 8. I). de J. et J. Mühl.

m) Hanc annonae procurationem postea Julius Caesar demandavit duobus aliis Aedilibus, qui CEREALES vocabantur: Dio Cass. Hist. XLIII. 51. L. 2. §. 32. D. de Orig. jur. pro quibus perperam Praetores Cereales sibi fingunt Rosinus, Alex. ab Alexandro et Jan. Vinc. Gravina, quibus satisfecit V. C. Henr. Bern. Reinold. Var. c. 3. p. 27. Hein. Quomodo magistratus sui officia inter se diviserint Aediles ? disci potest e tab. Heracl. fragm. lin. 24 - 28. V. Dirksen civ. Abh. II. p. 212. sq. Mühl.

que cognitio, et praecipue sacrarum aedium cura, a qua et AEDILIUM nomen sunt consequuti: L. 2. §. 21. D. de Orig. jur. Varro de Lingua Lat. IV. p. 20. Cicero Verrin. VII. 14. Iisdem quoque demandata erat ÉTTIGXoTń in fornices, lupanaria, cauponas ipsasque mulieres, quae quaestum corpore faciebant, quae nomina solebant apud Aediles profiteri, ut suo loco docebimus.

S. 28.

Edictum Aedilitium. De rebus hisce ad jurisdictionem suam pertinentibus ipsi quoque, ut jam diximus, edicta proponebant n), ad quae adludit suo more Plautus Capt. Act. IV. Scen. 2. v. 43.

Eugepe! EDICTIONES AEDILITIAS hic habet quidem. Et ex hoc quidem aedilitio edicto descendunt actiones contra venditores rerum vitiosarum, et eos, qui bestias feroces habent, ubi iter fit, veluti redhibitoria, quanti minoris, et aliae, quarum fragmenta tria etiamnum exstant in Pandectis. Primum scilicet L. 27. 9. 28. D. ad leg. Aquill. alterum L. 1. 9. 1. et L. 38. pr. D. de Aedil. edict. tertium L. 40. 9. 1. et L. 41. 42. D. eod. Fr. Pollet. For. Rom. III.2. Barn. Brisson. de Formul. III. p. 289. Ceterum, de quibus edicebant Aediles, de iisdem plerumque et Praetores cognoscere consueverant, et illis deficientibus, caussae ad hos transferebantur. De qua concurrente Praetorum Aediliumque jurisdictione ") disserit Jac. Cujac. Observ. VIII. 38.

n) Aedilibus plebejis, num omnino partes datae fuerint in edictis constituendis ? quaeritur. Qua de re vid. Heineccius in hist. edictor. Lib. I. c. 4-8. Thibaut civ. Abh. Nr. VIII. Zimmern R. G. §. 37. not. 8. Mühl.

0 Ob hanc concurrentem jurisdictionem factum videtur, ut et Aediles haud raro PRAETORES dicantur. Sic Paulus Receptt. Sentent. I. 15. 2. aedilitium edictum diserte tribuit Praetori. Quin et generale fuit hoc magistratuum nomen. Nam et Consules, Procoss. Praesides, legati Caesaris, dicti nonnumquam a praeeundo PRAETORES. (Vid. supra §. 20. not. o.) In notis quoque Valerii Probi exstat PR. VIGILUM, id est, uti V. C. interpretatur, Praetor Vigilum, qui et Praetor plebis vocatur Justiniano Nov. XIII. Quamvis nulla sit ratio, cur apud Valerium Probum non potius legere malimus praefectus VIGILUM. Cf. Ger. Noodt. Probabil. I. 6. p. 16. 17.

S. 29.

Responsa prudentum. Pergimus ad RESPONSA PRUDENTUM, quae et ipsa partem juris constituebant. Dicebantur ea speciatim JUS CIVILE: Cicer. pro A. Caecina 23. L. 2. §. 5. D. de Orig. jur. non vero JURISPRUDENTIA MEDIA: S. 3. Inst. de Legit. agnat. success. qua potius totius jurisprudentiae Romanae periodus lege XII tabularum junior, imperiali autem dispositione anterior intelligitur. Addi tamen potest V. C. Jac. Perizon. ad L. Vocon. p. 198. Multa juris capita post XII Tab. per interpretationem invexerunt JCti, ob eam rem JURIS AUCTORES: L. 3. D. si pars hered. pet. L. 39. D. de Act. emt. L. 17. D. de Jure patr. ut et JURIS CONDITORES adpellati: L. 23. C. de Procurat. P).

$. 30.

Jureconsultorum origo. Jureconsultis Romae originem dedit institutum a Romulo JUS PATRONATUS. Patriciorum enim erat, parentum munere fungi erga plebejos, unde et patroni dicebantur, quasi patres, quemadmodum matronae quasi matres sunt. Optio ergo cuivis erat e plebe, quem vellet, sibi patronum legendi e patriciis. Hunc vero oportebat clientibus respondere de jure, cujus illi rudes erant, absentium aeque ac praesentium negotia curare, lites pro iis suscipere, in jus vocatos defendere, et quietem eis pro virili parare a publicis privatisque negotiis. Vicissim plebejorum erat, patronos in elocandis filiis juvare, captivos vel ipsos, vel eorum filios, redimere, litium aestimationes et mulctas pro iis solvere, in magistratibus muneribusque eos argento sublevare, et quae sunt alia hujus generis officia. Unde et clientes dicti, quasi colentes vel xàEloŬrtes. Dionys. Halic. Ant. Rom. II. 10. Plutarch. vit. Romuli 13. T. I. Opp. Polyb. Hist. I. p. 459. Ea porro mutua obligatio tanta necessitudine ac fide adstringebatur, ut proximum patrono locum secundum parentes concedat Cato apud Gell. Noctt. Att. V. 13. (quin Romulus teste Servio ad Virgil. Aen. VI. 0.622. eum patronum sacrum esse jusserit, qui quid in clientis fraudem egerit. Sacrum vero esse quid sit, pluribus ostendit Dionys. Halic. II.11. Raevard. ad XII Tabb. c. 4. p. 22.] 9). Nec privati tantum,

p) Veteres, quinam vocati sint ? v. Dirksen Beitr. zur Kunde des R. R. Nr. II. Mühl.

9) Quae de plebis in principum clientelas descriptione hoc in loco tradit

sed et coloniae, urbes sociae, gentes amicae et devictae suos Romae patronos eligebant ex patriciis, et postea senatoriis familiis, quibus saepenumero senatus controversias illarum decidendas commisit: Dionys. Hal. II. 11. Cicero de Offic. I. 11. Imo nullum temere erat negotiatorum corpus, nullum artificum collegium, quod non patronum sibi Romanam quamdam familiam adoptasset. Sic in marmore Surrentino apud Reines. Inscriptt. Classe VI. n. XXXIX. p. 412. FLAVIO. FURIO. FAUSTO. V. C. TRIBUNO,

AB. ORIGINE. PATRONO
OB. MERITA. LABORUM. SUORUM. UNIVERSUS. ORDO

ET. POPULUS. SURRENTINORUM

STATUAM. NOBILITATI. EJUS

FACIENDAM. CURAVIMUS. Ita et municipes Civilitani L. ARCADIUM PROCULUM V. C. LIBEROS POSTEROSQUE EJUS SIBI POSTERISQUE SUIS PATRONOS COOPTAVERUNT. Gruter. Inscriptt. p. CCCLXII. 1. Sic et alibi laudantur PATRONUS CAPUANORUM LONGE A MAJORIBUS ORIGINALIS. Idem p. CCCLIX. 1. SUESSIANORUM COMMUNIS AB ORIGINE PATRONUS p. MXXVII.3.: PATRONI COLLEGIORUM CENTONARIORUM: Reines. Class. I. 302. DENDROPHORORUM: Idem I. 283. FABRORUM: Idem II. 17. LENUNCULORUM OSTIENSIUM: Idem I. 33. NEGOTIATORUM OLEARIORUM EX BAETICA: Idem VI. 123. PAGI TOLENTINES. Id. Adpend. num. VIII. Horum patronorum in eo consistebat officium, ut coloniarum, urbium, collegiorum, pagorum, negotia in senatu et urbe sese curaturos, reciperent. Quo officiorum genere ita plerumque aere emungebant clientes, ut legibus novis opus esset ad hanc patronorum rapacitatem coercendam. Tit. C. Theod. de Patrocin, vicor. Lib. XI. tit. 24. et Cod. Just. Lib. XI. tit. 53. Liban. Orat. napi tūv roogtuoiūr. p. 14. sq. edit. Jac. Gothofr. Alias veteri jure gratuita erant inter patronos et

Auctor, sine emendatione relinquimus. Aliena enim sunt ab Heinecciani operis indole ac fine, nequedum satis explorata ab iis, qui de rebus historicis scripserunt, siquidem alii in iis fere subsistunt, quae a veteribus scriptoribus (inter eosque etiam a Cicerone, de republ. II. 9.) memoriae prodita sunt, alii veterum his de rebus narrationes propemodum ut fabellas rejiciendas esse censent. Cf. Hugonis R. G. XI. p. 85 - 87. Wachsmuth ält. Gesch. d. R. Staats p. 181 191., tum vero quae Waltherus, Niebuhrium sequutus, in medium profert, 1. 1. B. I. c. 22. Praeterea v. Huschke Verf. d. Kön. Serv. Tull. c. 2. c. 3. ibiq. inprimis p. 68–71. c. 4. p. 136. sq. p. 200. sqq. P. de Kobbe über Curien und Clienten. Lüb. 1838. Mühl.

clientes officia, et ut illi gratis plebejorum curabant negotia: ita et hi pecunias sine foenore credebant. Dionys. Halicarn. II. 10. [Add. Tacit. Annal. VI. 16.] Quum ergo initio e patriciis suis quisque clientibus de jure responderet: postea omnibus consulentibus promiscue se dare coeperunt, et quidem mercede conducti: et inde obsolevit antiquum illud jus patronatus, natique sunt jureconsulti, qui jam respondebant de jure, caussasque egerunt, atque adeo omnia, quae olim patronorum fuerant, in se transferebant officia. Vid. praeter Fr. Brummerum V. C. ad Legem Cinciam. Ge. Sehubart. de Fatis Jurispr. Rom. I. 15. p. 29. Unde facile reddi poterit ratio, cur plerique Jureconsulti veteres ordinis fuerint patricii? cur patroni dicti, qui caussas agebant; cur jureconsulti atque advocati eos, a quibus adhibebantur in consilium, clientes vocarint? Cur jure veteri et per legem Cinciam gratuitum esse oporteret advocatorum officium ? Brummer. I. c. c. 3-11. (Cf. cum his Pompon. L. 2. S. 35. D. de 0.J. et Hugo R. G. p. 110.111. p. 458 — 461. Mühl.)

1956. 31.
PIND Quale jus jureconsulti condide

Quale jus jureconsulti condiderint. Tria vero sunt summa capita, quibus jurisprudentiam locupletarunt jureconsulti: I. ACTIONES LEGIS; II. INTERPRETATIO legum, et III. NOVUM JUS, quod (velut interpretaturi, ac vel maxime, quum caute concinnando formulas "), tum fictionum commentorumque ope 8) invexerunt 4). Mühl.)

S. 32. Actiones legis a jureconsultis inventae. ACTIONES LEGIS quid fuerint, jam supra est a nobis explicatum (in Prooem. 6.). Eas vero a jureconsultis maximam partem esse inventas, adparet ex L. 2. §. 6. D. de Orig. jur. Cicer. pro Muraena 11. 12. Et hinc eae ad singulare veluti jureconsultorum

[graphic]

r) Vid. v. c. L. 29. D. de liber. et post. Mühl.

s) V. quae infra §. 37. commemorantur exempla. - Num propter haecce commenta, eorumque similia (velut illud, cui querela inofficiosi testamenti superstructa est, Pr. J. et L. 2. D. de inoff. test.), quibus plenum erat jus a Prudentibus constitutum, idem jus commentitium sit appellatum a Paulo (L. 20. D. de poenis), anquirit Bynkershoek. observ. p. 16. Mühl.

t) Caeterum inter omnes constat, totum illud jus, quod veterum auctoritate peritorum introductum est, interpretationis nomine venisse. Quinctil. instit. orat. I. 4. init. Mühl.

« PreviousContinue »