Page images
PDF
EPUB

At antiquorum mores in venditione bonorum observati aliaque, ad quae hoc titulo alluditur, jam alio loco exposita sunt, ad quae hic licebit lectorem remittere.

§. 1.

Casus hoc titulo supponendus.

Saepe fiebat, ut obaeratus quisquam, facto testamento, heredem institueret extraneum, simulque servis quibusdam libertatem vel legaret, vel fideicommisso daret. Non adeunte ergo herede, et hereditatem ob latitans aes alienum sibi suspectam repudiante, libertates etiam corruebant: L. 2. C. de Testam. manum. L. 1. C. de Fideic. libert.

§. 2. Rescriptum D. Marci.

Quum vero nihilominus magnus esset libertatis favor: D. Marcus Imperator rescripto ad Pompilium Rufum statuit, ut bona, quae jam non sine ignominia defuncti venire debebant, servo potius cuidam testamento manumisso addicerentur a), ea tamen lege, ut non solum servi, quibus tum directo, tum per fideicommissum libertas data, libertatem consequerentur, verum etiam creditoribus caveretur de solido singulis solvendo. Quin et fisco bona non aliter addici passus est Imperator, quam ut libertas iis esset salva, qui eam adita hereditate consequi potuissent. Ipsum rescriptum D. Marci integrum exstat §. 1. Inst. h. t. De Pompilio Rufo, ad quem Imperator rescripsit, disputant, servusne, an liber homo fuerit? Servum fuisse existimat Theophilus d. §. 1. ubi eum éra tav tvɣóvtor ¿hevDεqíùs ev tỷ diadýŋ, unum eorum, qui libertatem testamento consequuti fuerant, adpellat. Sed negat Arnold. Vinnius ad d. §. 1. siquidem haec nomina servis non magis conveniant, quam Caji Seji: L. 23. D. de Manumiss. Sed servum fuisse mihi vix videtur dubitandum. Quid movisset enim extraneum, ut tam duris conditionibus addici sibi pateretur hereditatem Virginii Valentis aere alieno oppressam? Nomen vero Pompilii Rufi non a D. Marco, sed ab Imperatore Justiniano ei datum videtur per noón, quia libertini solebant aut manumissorum, aut eorum, quorum se patrocinio ad

a) Is ergo, cui addicta bona, nec heres erat, nec bonorum possessor. Bonorum tamen possessori adsimilabatur: L. 4. §. 21. D. de Fideicomm. lib. Hein. Cf. von Savigny in der Zeitschr. f. gesch. R. W. T. II. p. 376. not. 25. Haub.

plicabant, nomina adsumere. Atque ita etiam sentit Eguinarius Baro b).

§. 3.

Caussa hujus rescripti.

Caussae ergo hujus constitutionis sunt tum libertatis favor, tum defuncti existimatio, quam per bonorum venditionem laesam fuisse supra Lib. II. Tit. XVII-XIX. §. 11. observavimus.

S. 4.

Jus novum a Justiniano invectum.

Sed et his suo more nonnulla addidit Justinianus L. ult. C. de Testam. manum. qua cautum est, I. ut jus postulandi bonorum addictionem annuum esset. II. ut, si plures simul satisdato postularent, iis bona simul addicerentur. III. ut ejus potissimum, qui plus se praestiturum esset pollicitus, ratio haberetur. IV. ut, qui plus, quam alter, cui bona addicta, intra annum offerret, altero libertatem suam retinente, bona obtineret. Quae omnia commentatores latius exsequuntur.

LIB. III. TIT. XIII. (XII.)

. DE

SUCCESSIONIBUS SUBLATIS, QUAE FIEBANT PER BONORUM VENDITIONEM ET EX SCTO CLAUDIANO.

Quidquid de adquisitione per bonorum venditionem dici potuit, jam supra Lib. II. Tit. XVII-XIX. §. 11. occupatum est a). Obser

b) Probavit latius Guilielm. Otto Reitzius ad Theophilum h. l. (p. 605. et in Exc. Theophilino XVI. p. 1209.). Cann.

a) Haec tamen etiam monenda esse videntur : Quodsi vivi bona venibant, jubebat ea Praetor per dies continuos XXX. possideri et proscribi, sin mortui, per dies XV., quibus transactis, magister vendendorum bonorum a creditoribus creandus erat (Gaj. III. §. 78. 79. Stieber de bonorum emtione apud veteres Romanos (Lips. 1827.) Cap. III. Bethmann - Hollweg Gerichtsverfassung u. Process des sinkenden röm. Reichs §. 29. p. 308. sq.). Bonorum emtor velut heres per universitatem succedere videbatur debitori obaerato, adeoque ficto se herede agebat adversus possessores debitoresque; poterat tamen et tamquam ex jure cesso agere, hoc pacto, ut sumta intentione ex ejus persona, cujus bona emerit, converteret condemnationem in suam personam, quae quidem species actionis Rutiliana appellabatur, quippe a Praetore Publio Rutilio introducta. (Gaj. IV. §. 35. Mühlenbruch Cession der Forderungsrechte §. 15. p. 151. not. 300.) Eidem

vatis enim ritibus ibi descriptis, actiones omnes et jura defuncti ad bonorum emtorem transibant, unde et is a creditoribus non secus ac bonorum possessor conveniebatur, quia uterque successor erat Praetorius: Car. Sigonius de Judic. I. 18. p. 450. Theophilus pr. Inst. h. t. b).

§. 1.

De SCto Claudiano remissive.

Senatusconsulti quoque Claudiani meminimus jam aliquoties supra Libro I. Tit. III. §. 5. et Lib. I. Tit. XVI. §. 8. ubi etiam ejus occasionem et historiam in compendio exposuimus, nihil ut hic addendum videatur, praeter id unum, quod mulier ejusmodi libidinosa in servitutem detrusa simul cum libertate omnem amisit substantiam: §. 1. Inst. h. t. Quod tamquam seculo suo indignum sustulit Justinianus d. §. 1. Inst. h. t.

LIB. III. TIT. XIV. (XIII.)

DE

OBLIGATIONIBUS.

Jus nobis vel IN REM competit, vel in personaM. De illo hactenus actum: hoc quum ex OBLIGATIONIBUS sit, de iis jam agere incipit Justinianus ab hoc titulo usque ad Lib. IV. Tit. V. Videndum ergo, quid Romanis obligatio et quot ejus genera fuerint.

§. 1.

Obligationes apud Romanos quid?

OBLIGATIONEM definiunt veteres, quod sit juris vinculum, quo

que et possessorium interdictum (nimirum adipiscendae possessionis) propositum crat; simile interdicto quorum bonorum, quod bonorum possessori accommodatum est (Gaj. IV. §. 145. Ejusdem conditionis interdictum et sectori dabatur, i. e. ei, qui publica bona mercatus erat; idque vocabatur sectorium; Gaj. IV. §. 146. Vid. supra Lib. II. Tit. XVII — XIX. §. 11.). Utique autem cum deductione oportebat agere bonorum emtorem, i. e. in hoc solum condemnandus erat adversarius, quod supererat deducto eo, quod invicem ipsi debebat is, cujus bona venierant, licet ejusdem non esset generis et naturae; atque eo vel maxime differebat deductio a compensationis jure. Gaj. IV. §. 65—68. Mühl.

b) Facit cum Theophilo atque Heineccio et Gajus III. §. 80., unde luculenter confirmatur sententia, praetoriam fuisse bonorum emtoris successionem, non civilem, ut olim suspicatus est Savignius in d.-Zeitschr. für gesch. R. W. T. II. p. 376. not. 25. Vid. et Schilling Bem. über. R. G. p. 71. not. 159. Mühl.

necessitate adstringimur alicujus rei solvendae, secundum nostrae civitatis jura: pr. Inst. h. t. At haec definitio non est obligationis in genere, sed speciatim obligationis civilis et mixtae. Quamquam enim alias naturalis aequitas omnes conventiones, etiam nullis legibus civilibus definitas, servari jubet, nihilque tam congruum est fidei humanae, quam ea, quae placuerunt, inter homines servari: L. 1. D. de Pact. Romani tamen experientia edocti, saepe homines ea, quae promiserint, serio se promisisse negare, certis obligationum generibus certam formam certumque ordinem dederant a), ita quidem, ut, nisi quis istam formam sequutus fuerit, nulla inde valida nasci videretur obligatio b). Et hinc addita sunt verba: secundum nostrae civitatis jura. Ceterum non existimandum est, Romanos negasse, pacta esse servanda. Potius eum virum malum atque improbum judicabant, qui pacta violasset. Legenda, quae in eam rem disserit Seneca de Benef. III. 15. Attamen non adsistebant jura iis, qui nudum pactum inierant, quod fidem in negotiorum contractibus sanxissent: Gellius Noctt. Att. XX. 1. adeoque sibi imputare deberet, qui nuda pactione alterum sibi obstrinxerit, quod communem conventiones firmandi modum, puta stipulationem, omiserit: Merillii Observatt. VII. 39. Jure ergo Romano vetere non pacta nuda, imo

a) Nihil profecto ineptius dici potest, quam veteres Romanos experientia edoctos et velut civili prudentia motos singula obligationum genera certo ordine descripsisse certisque formis induisse. Quin, antiquissimi populi moribus probe convenit ex iisque potissimum profectum est jus illud, spissis verborum formulis rituumque solennium ambagibus rigidum et tamquam velamento obvolutum, quod gliscentibus demum seculis et moribus populi delinitis a vinculis suis laxari atque ad exterarum quoque gentium conformari coepit ingenium. Mühl.

b) Pacta ergo nuda non producebant obligationem civilem, cujus rei eam rationem reddit Sex. Caecilius apud Gellium Noctt. Att. XX. 1. Hanc fidem majores nostri non modo in officiorum vicibus, sed in NEGOTIORUM quoque conTRACTIBUS sanxerunt; maximeque in pecuniae mutuaticae usu atque commercio. At postea tamen indignatus Praetor, hac in re impune falli fidem, non quidem actionem, sed exceptionem tamen ex pacto dedit: L. 7. §. 4. D. de Pact. Imo et quibusdam pactis adstitit, iisque certas actiones adcommodavit, veluti constitutae pecuniae et pacto hypothecae. Ante haec edicta variis artibus eludebantur pacta, erebraeque in foro erant disputationes de conventionibus, pactorumne an in contractuum numerum essent referendae? Quo respicit Plautus Aulularia Act. II. sc. 2. v. 81. sq.

At scio, quo vos soleatis pacto perplexarier.

Pactum non pactum est, non pactum pactum est, quod vobis lubet. Adde Ger. Noodt de pact. et transact. c. 10. p. 678. sq. Hein.

nec jusjurandum, ullam producebant obligationem, sed soli contractus. Primus quinquaginta de contractibus leges dederat Servius Tullius Rex: Dionysius Halic. Ant. Rom. IV. 13. Quem etiam primum aes signasse, numumque, praecipuum contractuum instrumentum, cudisse tradit Plinius Hist. Nat. XXXIII. 3. sect. 13. cujus narrationem operose defendit B. Branchu Observatt. Dec. II. 12. quamvis alii numos Numae et originem et nomen debere contendant. Eas leges deinde abrogavit Tarquinius Superbus: Dionysius Halic. IV. 43. Denique plerasque in XII Tabulis restituerunt Decemviri, quos sequuti Jureconsulti disputatione fori eo rem deduxere, ut nemo posset, nisi certa adhibita forma, contrahere c).

§. 2.

Obligatio vel civilis vel praetoria, naturalis, civilis, mixta.

Quum vero forma illa obligationibus data esset vel per leges civiles, vel per edicta Praetorum: factum est, ut obligationes in CIVILES et PRAETORIAS vel HONORARIAS distinguerentur: §. 1. Inst. h. t. L. 1. §. pen. D. de Exercit. act. L. 8. §. 2. D. de Fidejuss. L.8. §. ult. D. de Accept. Illae legibus vel constitutae sunt, vel comprobatae, veluti ex contractibus obligatio litterarum et verborum, ex delictis furtum nec manifestum, damnum injuria datum, etc. Has Praetor ex sua jurisdictione constituit, quales sunt ex conventionibus constituta pecunia, e delictis injuria etc. Sed revera hanc distinctionem, salvo tamen discrimine praescriptionis, sustulit Justinianus, dum omnes obligationes miscuit, corporique suo juris inseri jussit promiscue: Thomasii Not. ad Inst. h. t. Praeterea obligationi adsistit lex, et quidem vel sola naturalis, cui non adstipulatur jus civile, vel civilis, cui naturalis aequitas resistit, vel naturale et civile jus simul. Unde primi generis obligatio NATURALIS, secundi CIVILIS, tertii MIXTA adpellatur: §. 1. Inst. de Obligat. d).

c) Haec quoque (nam vid. not. a) ex historia juris civilis umbratica desumta esse videntur. Qui probe attenderit, quam viam ac rationem secuti sint veteres in augendo excolendoque jure civili, haud sane dubitabit, fori disputatione (quidquid illa fuerit) jus Romanum non esse ad formularum angustias deductum, sed potius in majorem libertatis evectum et dignitatis gradum. Mühl.

d) Quo tamen in loco nec de naturali obligatione quicquam legitur, nec de mixta, ut quidem a recentioribus JCtis vocari solet. Caeterum proprie naturalem obligationem cam dici juris nostri auctoribus, quae, quum actione non sit munita, tamen exceptionem pariat, jam in vulgus notum est. Mühl.

« PreviousContinue »