Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]

Eo usque Praetoris beneficium porrigebatur. Si nemo esset, ad quem bonorum pertineret possessio, aut si quis esset quidem, sed jus suum omisisset, vel capere non posset, vel ante apertum testamentum decessisset, ex lege Papia Poppaea bona omnia, tamquam caduca, quasi caduca, ereptitia, vacantia, populo deferebantur, adeoque succedebat aerarium: Ulpiani Fragm. XXVIII. 7. I. 21. L. 13. pr. et L. 15. §. 3. D. de Jure fisci. Tacitus Annal. III. 28. Postea hujusmodi bona ex parte non populus, sed fiscus occupabat, praecipue tempore Hadriani: L. 20. §. 6. D. de Hered. petit. Denique Antoninus Bassianus Caracalla ) omnia caduca fisco vindicavit: Ulpiani Fragm. XVII. 2. 2).

y) Hunc enim ab Ulpiano plerumque indigitari, quoties vel Imperatoris absolute meminit, vel Antonini, luculenter post Ezech. Spanhemium ostendit V. C. Schultingius Jurisprud. vet. Antejustin. p. 617. Hein.

-

z) Quum de jure aerarii s. fisci (vid. Lib. I. Tit. XXV. §. 10. sqq.) quaeritur, defunctorum bona sibi vindicandi, tria sunt distinguenda, quae quidem hoc in loco inconsiderate miscuit Auctor: 1) bona vacantia, i. e. ea, quae non habent successorem (v. Schröter in d. Zeitschr. f. Civilr. u. Proc. T. X. num. III. C. A. Schmidt de succ. fisci in bona vacantia. Jen. 1836. 8. K. A. Schneider: das altcivile u. Justin. Anwachsungsrecht bei Legaten u. die caducarischen Bestimmungen der Lex Jul. et P. P. Berl. 1837. p. 152. sqq.); 2) ereptitium (de vocabulo erepturium in Ulp. Fr. XIX. 17. vid. Schilling Bem. üb. Röm. R. G. p. 312.), i. c. quod heredibus vel legatariis ut indignis eripitur (Schneider l. 1. p. 94-97. p. 139 144.); 3) bona caduca, quae similiter, ut vacantia et ereptitia, ex Legis Juliae et Papiae Poppaeae parte caducaria populo deferebantur. Et caduca quidem prae ceteris ea appellata sunt, quae, quum jure essent scripta testamento, aliqua tamen ex causa (velut coelibatus et orbitatis, vid. Lib. II. Tit. XIV. §. 2.). capi non poterant ab heredibus vel legatariis. (Cf. Gaj. II. §. 111. 144. 150. 206. sq. 286. Fragm. vet. JCti de jure fisci §. 3. Ulp. Fragm. Tit. I. §. 21. Tit. XIII XVIII, XXV. 17. in f.) At non solum praeter regulam solidi capacitas (h. e. jus omne ejus capiendi, quod testamento relictum erat) quibusdam personis datum est (v. Ulp. Fragm. Tit. XVI. atque ibi notae in edit. Schult.), verum etiam aerario praeferebantur a) liberi et parentes testatoris usque ad tertium gradum, iique heredes instituti, quippe quibus jus antiquum in caducis, i. e. jus accrescendi, relictum esset (Ulp. Fr. XVIII.), b) hi, quibus caducorum vindicatio data est, nimirum heredes et legatarii patres (Gaj. II. §. 206. 286. Cf. Fr. vet. JCti de jure Fisci §. 3.), hoc pacto, ut, qui juncti vocati essent cum co, a quo pars cecidit, aliis praeferrentur (Gaj. II. §. 207.). At christianorum imperatorum temporibus caducaria lex partim constitutionibus abolita est, partim sponte ex usu recessit, donec postremo Justinianus jus accrescendi antiquum, quod arctissimis finibus Papia lex circumscripserat, propemodum restituit. Jam de his

§. 9.

Quid si bonorum possessio non petita.

Quum vero plures gradus successionis introduxisset Praetor, eosque per ordinem disposuisset: in unaquaque vero specie successionis plures saepe exstarent disparis gradus personae: ne actiones creditorum differrentur, sed haberent, quos convenirent, et ne facile in possessionem bonorum defuncti mitterentur, petendae bonorum possessioni certum tempus praefiniverat, et parentibus quidem liberisque annum, ceteris centum dies utiles: Ulpiani Fragm. XXVIII. 10. §. 4. 6. Inst. h. t. An dies, quibus pater sciverat, bonorum possessionem competere, etiam filio cedant, disputant Cujacius Observatt. XIV. 8. et Merillius Observatt. V. 2. Intra hos dies si quis non petierat, ad bonorum possessionem sequens gradus admittebatur, perinde ac si superiores non essent: §. 5. Inst. h. t. Ulpianus ibid. §. 11. Quae omnia ex SUCCESSORIO EDICTO proficiscuntur, de quo singularis exstat in Pandectis titulus a).

§. 10. Quomodo petita.

Ceterum vetus petitio, postulatio, vel adgnitio bonorum possessionis sollemnis erat, ut patet ex L. 1. C. Comm. de success. adeoque fieri debebat conceptis verbis ac formulis, quae quales fuerint, hodie vix liquet, siquidem nec Brissonius eas restituere potuit. Nec apud quemvis magistratum peti poterat bonorum possessio, sed in urbe apud Praetorem, in provincia apud Praesidem: L. 2. §. 1. sq. D. Quis ordo in bon. possess. At formulas aeque, ac illam Praetores et Praesides adeundi necessitatem sustulere posteriores Imperatores: §. ult. Inst. h. t. in primis Constantinus, qui, exclusis inanibus

omnibus cfr. Rudorff über die caducorum vindicatio, in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. VI. num. VI. p. 397. sqq. Schilling Bem. üb. R. G. p. 310. sq. et ibid. not. 843. et scriptores, qui nostra aetate de jure accrescendi exposuerunt: W. Francke Beiträge zur Erläut. einzelner Rechtsmat. I. (Gött. 1828.) num. VI. H. Baumeister das Anwachsungsrecht der Miterben nach Röm. Recht. (Tüb. 1829.) p. 74. sqq. M. S. Mayer das Recht der Anwachsung bei dem testamentarischen u. gesetzlichen Erbrecht u. bei Legaten oder Fideicommissen. (Tüb. 1835.) Schneider opus modo laudatum et hujus libri censura (auctore Huschkio) in Ephemeridib. a Richtero 1838. edit. p. 307–332. K. Witte in Weiskii Rechtslexicon u. Anwachsungsrecht, p. 270323. atque ibi vel maxime p. 305. sqq. Mühl.

a) Vid. von Löhr Einige Bemerkungen u. s. w. num. 2. in Dessen Magaz. T. III. p. 224–231. Haub,

verborum captionibus, concessit, ut quilibet judex vel magistratus, etiam municipalis, posset adiri, atque apud hunc, interposita qualicumque voluntatis testatione, bonorum possessio peti: L. ult. C. Qui admitt. ad bon. possess.

S. 11.
Quomodo data?

Quemadmodum vero successores Praetorii bonorum possessionem PETERE et POSTULARE dicebantur: ita Praetor eamdem DABAT, et tum bonorum possessio ACCIPI et ADGNOSci dicebatur. In danda bonorum possessione formula utebatur Praetor: BONORUM POSSESSIONEM DO. At si decreto interposito daret, dicebat: IN BONA IRE JUBEO: Valerius Max. VII. 7. 3. Formulae IN POSSESSIONEM ESSE JUBEO: alia erat ratio, quae tunc locum habebat, quando Praetor in possessionem mittebat rei servandae caussa, vel legatorum servandorum gratia, sive quod reus neque potestatem sui faceret, neque defenderetur. Adeoque haec sollemnia verba ad possessionem potius bonorum, quam ad bonorum possessionem videntur pertinuisse: Brissonius de Form. V. p. 408.

S. 12.

Jus novum.

Et hoc quidem fuit jus antiquum bonorum possessionis. At Justinianus hic quoque multa suo more mutavit. Nam ex intestati bonorum possessionibus tertiam, quintam et octavam speciem plane sustulit; reliquas in Pandectas referri jussit, mox et illas inutiles redditurus, inducta per Novellam CXVIII. nova ab intestato succedendi ratione: §. 2. 3. Inst. h. t. b).

LIB. III. TIT. XI. (X.)

DE

ADQUISITIONE PER ADROGATIONEM.

Plures sunt modi adquirendi per universitatem. Gajus Inst. II. 2. princ. a) eo refert hereditatem, emtionem (per quam non cum Contio mulieris in manum conventionem, nec cum Aleandro emtionem

[ocr errors]

353. Haub.

b) Vid. von Löhr 1. 1. num. 9. ibid. p. 333 a) Vid. genuin. Gaji comment. II. §. 98. :,,Si cui heredes facti sumus, sive cujus bonorum possessionem petierimus, sive cujus bona emerimus, sive quem

familiae, sed emtionem bonorum debitoris intelligimus. Vid. Jacob. Oiselius ad Gaji Inst. l. c. p. m. 92.) et adrogationem. Sed recte Ant. Contius Dispp. jur. civ. I. 12. alios quosdam addit adquirendi modos, veluti bonorum possessionem, addictionem bonorum libertatum conservandarum caussa, et eam, quae fiebat redacta libera muliere in servitutem ex SCto Claudiano. Quum ergo de hereditatibus et bonorum possessionibus satis prolixe adhuc egerit Imperator, emtio vero bonorum, quae jam Justiniani aevo ab usu recesserat, itidem supra satis explicata sit: nunc reliquas adquisitionum, quae per universitatem fiunt b), species exsequemur, et hoc quidem titulo de adquisitione per ADROGATIONEM; sequente XII. de bonorum addictione, quae fit libertatis conservandae caussa, et titulo denique XIII. de SCto Claudiano agemus.

S. 1.

Omnia bona et jura adrogati transibant ad adrogatorem.

Quid ADROGATIO sit, et quo ritu, quaque sollemnitate fieri debuerit, jam supra Libro I. Tit. XI. §. 5. sq. dicere occupavimus. Ubi etiam §. 6. 7. et 18. observatum est, adrogatum transisse in alia sacra, aliamque familiam, adeoque adrogatorem adrogatum in potestate habuisse: Gellius Noctt. Attic. V. 19. Quum itaque patria potestas etiam illud jus complecteretur, ut, quidquid adquirerent filii, non sibi, sed patri adquirerent (vid. supra Lib. I. Tit. IX. §. 7.): consequens erat, ut et adrogati bona universa et jura adquireret adrogator. Unde omnia, quae adrogati fuerant, tacito jure ad eum transire dicuntur, qui adrogavit: L. 15. pr. D. de Adopt. Cum capite ergo etiam fortunae ejus in familiam et domum adrogatoris transferebantur, adeo, ut et actiones et nomina transirent sine cessione: §. 1. Inst. h. t. Attamen filius stricto jure manebat debitor c) adeo

adrogaverimus, sive quam in manum ut uxorem receperimus, ejus res ad nos transeunt." Tractat Gajus de hisce successionibus per universitatem, praeter hereditates et bonorum possessiones, Lib. III. §. 77-84., quacum jungit in jure ·cessionem hereditatis legitimae i. e. nondum acquisitae, quoniam is, cui eo modo cessa erat hereditas, perinde heres fiebat, atque si ipsa lege ad hereditatem vocatus esset (ibid. §. 85 — 87. junct. II. 35 — 37. Vid. et supra II. 1. 23.). Mühl. b) Vid. Lib. II. Tit. I. §. 22. not. p. Tit. XVII— XIX. §. 11. Quaedam tamen infra etiam adjiciemus Tit. XIII (XII.) not. a. Mühl.

c) At civiles actiones summo jure exstinctae sunt, nec nisi per in integrum restitutionem rescissa capitis deminutione in eum dabantur (L. 2. §. 1. D. de cap. min.); quodsi adversus actiones non defendebatur adrogatus, bona,

que adrogator ex debito filii directe conveniri non poterat: §. ult. Inst. h. t. L. pen. C. Ne ux. pro marito etc.

§. 2.

Exceptis iis, quae capitis deminutione perimebantur.

Excepta tamen erant ea jura, quae capitis deminutione perimi solebant. Talia erant operarum officialium obligationes, jus adgnationis, usus et ususfructus. Haec quum capitis deminutione perire possent: L. 7. D. de Cap. demin. L. 1. D. Quibus mod. ususfr. amitt. Paulus Sententt. Receptt. III. 6. 39. omnes vero, qui se adrogari sinunt, capitis deminutionem paterentur: non poterant profecto cum reliquis juribus ad adrogatorem transire: §. 1. Inst. h. t.

§. 3.

Jus novum.

Sed et haec sustulit Justinianus. Adrogatoribus enim non omnium bonorum adquisitionem, sed usumfructum tantum, dominio adrogatis integro servato, concessit. Mortuo autem filio adrogato, in adoptiva familia etiam dominium rerum ejus ad adrogatorem transire voluit, nisi superessent aliae personae, quae patrem in iis, quae adquiri non possent, ex constitutione antecedant: §. 2. Inst. h. t. d). Idem etiam Justinianus consultissima ratione sanxit, ut adrogator ex filii adrogati contractibus conveniretur, et, si ille hunc defendere nollet, creditoribus bona filii, quorum pater adrogator usumfructum habiturus fuisset, possidere permitteretur: §. ult. Inst. h. t. e).

LIB. III. TIT. XII. (XI.)

DE

EO CUI LIBERTATIS CAUSSA BONA ADDI

CUNTUR.

BONORUM ADDICTIO libertatum conservandarum caussa tota ita comparata est, ut sine antiquitatum cognitione intelligi nequeat.

quae ejus fuissent, si se alieno juri non subjecisset, universa vendere creditoribus Praetor permittebat. Simile erat jus uxorum, quae per in manum conventionem bona sua in maritum transtulerant. Vid. Gaj. III. §. 84. IV. §. 38. et 80. Mühl. d) L. ult. C. comm. de successionib. Mühl.

e) Vix tamen novi quidquam hac in re statuisse videtur Imperator (Gaj. III. §. 84. in f.), nisi quod in integrum restitutio creditorum non amplius necessaria esset, sed statim adrogator filii nomine conveniri posset. Mühl.

« PreviousContinue »