Page images
PDF
EPUB

multo post enim anno U. C. CCCCXVI. primus e plebe Praetor creatus est Q. Publilius Philo: Liv. Hist. VIII. 15. Sub belli deinde Punici primi tempora duo fieri coeperunt Praetores, quorum alter urbanam, alter peregrinam sortiebatur jurisdictionem 9): Epit. Liv. XIX. Unde hic vocatur PRAETOR, QUI INTER CIVES ET PEREGRINOS JUS DICIT, apud Reines. Inscriptt. Class. VII. N. X. et STPATHIOS EIII T2N EENI2N apud Grut. Inscriptt. p. DIII. Insequentibus temporibus hic numerus non semel auctus est, siquidem initio quatuor, (Liv. XXIII. 30.) tum sex, (Liv. XXXII. 27.) postea octo, mox decem, (Dio XLII.57.) hinc porro duodecim, imo et quatuordecim, ac denique sedecim, a Julio Caesare creati, Praetores jus dixere, Dio Lib. XLIII. 47. et 49. Quo factum, ut patrem imitatus etiam Augustus sedecim expleret numerum, mox ad XII eumdem reduceret, quem se non excessurum, Tiberius jurejurando pollicitus est: Dio Cass. Lib. LVI. 25. Tacit. Annal. I. 14. quamvis ejus sibi gratiam fecisse videatur princeps parum religiosus, siquidem et illo imperante modo XV, modo XVI Praetores creatos novimus : Idem Lib. LVIII. 20. Claudius porro jurisdictionem de fideicommissis, quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam, in perpetuum, atque etiam in provinciis potestatibus demandavit: Sueton. Claud. c. 23. novosque creavit Praetores fideicommissarios r), duos: L. 2. §. 32. D. de 0. J. ex quibus tamen unum detraxit Titus d. l. Adcessit sub Nerva Praetor fiscalis : ibid. nec non Praetor tutelaris sub M. Antonino Philosopho: Jul. Capitolin. vit. Marci Anton. c. 10. L. 6. S. 13. D. de Excus. tut.

S. 22. · Praetoris urbani praerogativa. Ex his Praetoribus iisdem, quibus Consules, auspiciis creatis urbanus reliquos anteibat. Hinc consulibus instar collegae erat: Gell. Noctt. Att. XIII. 15. Plin. Paneg. LXXVII. 4. iisque absentibus, summum penes Praetorem erat in urbe imperium, ut patet ex Ciceron. Epist. ad Div. X. 12. Liv. XXIV.9. Dio Cass. LVIII. 3. Utebatur enim Praetor, sicuti Consules , praetexta , sella curuli, ministris, scribis et adcensis: Cicero de lege agrar. advers. Rull. II. 13. Lictores eum praeibant duo cum fascibus. Quamvis enim de sex lictoribus subinde loquuntur Plutarchus, Polybius, Appianus, qui ideo etiam Praeturam úgynv EQTEhexnv vocare solent: intelligendum tamen hoc non est de praetura urbana, ut suspicatur Petr. Fab. Semest. I. p. 169. sed de provinciali “), uti observatum est a Car. Sigon, de antiquo jure Civ. Rom. I. 20. p. 227. Non postremum vero Praeturae insigne erat hasta , quam Decemviri litibus judicandis cogere dicebantur. L. 2. 9. 29. D. de 0. J. 1)

g) Praetor peregrinus primus creatus est a. U. C. DVII. Jo. Laurent. Lydus de magistr. reipubl. Rom. Lib. I. c. 38. et 45. Mühl.

r) In marmoribus etiam mentio fit PR. DE FIDEICOMMIS. apud Gruter. Inscriptt. p. CCCXCIII. 6. Illud addendum ex Quinctilian. Instit. Orat. III. 6. fideicommissariam jurisdictionem ita divisam esse inter Praetorem et Consules, ut ille ad certam summam, hi de majore cognoscerent, Unde lucem capit locus Ulpiani in Fragm. XXV. 12. Videatur Cujac. Obss. XXI. 34. Merill. Obs. V. 36. p. 112. Hein.

S. 23. 7 3 .8.!.!. Praetoris jurisdictio. Totum Praetoris munus tribus hisce verbis continebatur do, DICO, ADDICO, Ovid. Fast. I. v. 47. sq. Varro de Ling. Lat. V. 4. Dabat enim Praetor actionem et exceptionem, dabat bonorum possessionem : dabat judices, arbitros, recuperatores, dabat tutores ex lege Atilia. Dicebat viam in vindiciis: dicebat interdicendo, quoties de possessione agebatur, indicebat, advocata concione, ferias, si quando terra in urbe tremuisset. Gell. Noctt. Attic. X. 24. Sueton. Claud. c. 22. Addicebat bona libertatum conservandarum causa, addicebat res et jura, quae in jure cedebantur u). [Sed an et in crimina animadvertit Praetor? Neganda videtur quaestio ob 9. 10. 11. Inst. et L. 1. pr. D. de Susp. tutor. Nec obstat L. 1. §. ult. D. de Aleator. quia ibi lautumiae sunt carcer: Noodt ad Pandect. p. 259. Praetores tamen, qui quaestionibus et provinciis praefuerint, impérium merum habuisse existimat Jo. Da. Ableing Diss. de Praetor. Rom. c. 2. S. 16. Sed non id habuerunt tamquam Praetores, verum ex lege speciali: L. 1. pr. D. de Offic. ejus, cui mand. jurisd.]

10 lictores , in bus tantum. Rem. 6p. 116. T bus, hic cum h. Dissert. X. v. 1. "Hein.

s) In urbe itaque duo lictores, in provinciis sex anteibant Praetores, illic cum fascibus et securibus, hic cum fascibus tantum. Rem optime exposuit Ez. Spanhem. de usu et praestant. num. Dissert. X. c. 3. f. 6. p. 116. T. II. Adde et tribunal, de cujus forma Vitruvius Archit. V. 1. Hein.

t) Vid. Valer. Maximi dictor. factorumg. memorabil. VIII. c. 3. Nr. 1. Caeterum ad solitum Praetorum officium minime pertinuit jus hastae cogendae. Sueton. Aug. 36. Mühl.

u) Haec ex Aleandri not. in Gaj. (ap. Schulting jurispr. antejust. p. 85. not. 74) addita sunt. Mühl.

S. 24.

Edicta praetoria. Mos autem erat, ut Praetor, creatus centuriatis comitiis, priusquam jus diceret, Edicto in albo X) proposito denunciaret, quomodo eo anno jus esset dicturus. At quis ? Urbanus tantum, an peregrinus etiam ? De provincialibus enim nulla est dubitandi ratio. Praetori peregrino sane hoc jus negant Hotoman. et V. C. Jo. Ge. Schubart. de Fat. Jurisp. Rom. p. 399. At eidem id vindicat V. C. Henr. Bern. Reinold. Var. XXXVII. p. 267. ob Legem 9. S. 4. D. de Dol. mal. ubi memorantur Labeonis libri Praetoris peregrini. Sed illis non tam videtur Labeo edictum Praetoris peregrini interpretatus, quam exposuisse officium Praetoris peregrini, quemadmodum etiam de officio Praetoris urbani egit in libris Praetoris urbani, quorum mentio fit in L. 19. D. de V. S. Sane libros ad edictum singulares scripsisse Labeonem, et ab illis diversos, patet ex L. 1. §. 5. D. de Fugitiv. et Gell. IV.2. Certiora itaque sunt testimonia Boethii ad Cic. Topic. et Theophili S. 7. Inst. de J. N. G. et. C. qui et Praetores peregrinos edicta proposuisse, diserte scribunt, ejusque rei auctores procul dubio habent veteres et satis idoneos. Edicebant itaque omnes Praetores y). Idque fiebat habita concione, dictoque in leges jurejurando, ceu adparet ex Ciceron. de Finib. Bon. et Mal. II. 22. Erant vero Praetorum edicta vel generalia vel specialia. Illa, quam juris dicundi rationem per annum sequuturus esset Praetor, indicabant, unde et leges annuae dicuntur Cicer. Verr. I. 42. Haec, obvenientibus quibusque negotiis, vel, ut L. 7. pr. D. de Jurisd. habet, prout res inci

x) Album quid fuerit, adhuc sub judice lis est. Theophilo g. 12. Inst. de action. album est edictum, δια το λευκούς γεγραμμένον γράμμασι, φuia albis literis scriptum. Enimvero non ipsum edictum album vocabatur, sed edictum in albo proponebatur. Accursii sententia, existimantis , fuisse parietem dealbatum,

molt prenti existimantis fuisse mariotem dealbatum plerisque hodie vapulat. Sed videtur tamen idem colligi posse ex Plauto Pers. Act. I. sc. 2. v. 21. sq., modo hos versus sic legamus :

Si id fiat, nae isti faxim nusquam adpareant,

Qui hic ALBO PARI ETE aliena oppugnant bona. Et Suidas voce deuxwua album interpretatur parietem, gypso obductum, ad inscriptionem civilium rerum aptum. Jac. Raevard. Protribun. IV. p. 887. Hein. [ * De albo: Ge. d'Arnaud variar. conject. II. 18.].

y) Praetores edicta scripturos etiam Tribunos plebis adhibuisse in consilium , patet ex Cic. de Offic. III. 20. Quod quidem fiebat, si quid obveniret, quod ad commune Praetoris et Tribunorum officium pertinebat. Hein.

[graphic]

cerunt Praetores, ut antiquum jus, asperum illud quidem arctissimisque velut cancellis inclusum, adjuvarent, supplerent, corrigerent c). Qua in re non modo hanc sibi legem ipsi imposuerunt, ut neque iniqui quidquam, neque adversus leges, senatusconsulta moresque populi edicerent facerentque d), verum etiam, ubi ab antiqui juris indole recedere pro morum temporumque ratione eos oportebat, id non subitanea rerum conversione, sed ita fiebat, ut summa qua poterant cura pristini juris principiis parcerent, ipsiusque vestigiis adhaerescerent, ac religiose servarent jurium formas, quae propriae essent civilis juris e). Et, quum hoc vel maxime ipsis propositum fuerit, ut ab injuria iniquitate tutos praestarent homines, ea tamen modestia usi sunt in veteris juris rigore temperando, ut non nisi causa cognita statuerent, quid cuique rei atque aequitati convenire videretur f). Hanc igitur in jure dicundo aequitatis rationem assidue sequuti, actiones laesis, vel exceptiones, aut dabant, aut restituebant 6). Praeterea, quum ipsae quoque leges Praetorum illa placita subinde agnoscerent confirmarentque h), neque vero succes

tutum evertere studuerit, hoc in loco olim fabulatus est Heineccius, jamdudum harum rerum justi aestimatores redarguerunt falsa esse futiliaque. Digna itaque sunt, quae oblivioni in omne tempus tradantur. Nos illorum in locum alia substituimus, tralatitia quidem atque in vulgus nota, omnibus tamen, ut speramus, probata, tironumque captui accommodata. Mühl.

c) L. 7. §. 1. D. de J. et J. „Jus praetorium est, quod Praetores introduxerunt adjuvandi, vel supplendi, vel corrigendi juris civilis gratia , propter utilitatem publicam.— Cf. Nr. et §. 1. J. de bon. poss. Mühl.

d) L. 7. §. 7. D. de pact. L. 1. §. 8. D. de postul. L. 1. in f. D. ex quib. caus. major. in int. rest. L. 12. §. 4. D. de publ. in rem. act. L. 12. §. 1. D. de bon. poss. — Quam legem non semper a Praetoribus esse observatam, e Ciceronis in Verrem orationibus compertum habemus. Sed, quid haec ad rem, quam defendimus? Nimirum nihil est tam bonum ac salutare, quin male utendo in perniciem converti possit. Mühl.

e) Gaji inst. IV. §. 34 – 38. Ulp. Fragm. XXVIII. §. 12. – L. 14. D. de testib. „Existimo, neque jure civili testamentum valere, -- neque jure praetorio, quod jus civile subsequitur.Mühl.

f) V. Mühlenbruch Cession d. F. R. §. 15. Nr. I. ed. III. — Caeterum vix est quod moneamus, multa ex iis, quae primo quidem non nisi causa cognita impertiri solerent, in perpetuam jurisdictionis formam sensim pedetentimque abiisse. Mühl.

g) V. Hugo R. G. XI. p. 431. sq. Mühl.

h) V. quae §. 24. de lege Cornelia disputata sunt. — Cf. et Leg. de Gall. Cisalp. fragm. liq. 24. — „stipulationem, quam is, qui Romae inter peregrinos jus dicit, in albo propositam habet.” – Mühl.

« PreviousContinue »