Page images
PDF
EPUB

cujus temeritatem graviter animadvertit Christ. Ad. Rupertus ad Pomponii Enchirid, III. 1.] Fulvius Ursinus, Ant. Augustinus et Justus Lipsius de legibus regiis et decemviralibus; Pardulphus Pratejus in Jurisprudentia vetere Draconis et Solonis, cum Romano jure legum regiarum et decemviralium collata. Lugd. 1559. 8. itemque Franc. Modius, Steph. Vin. Pighius, Ant. Sylvius, et, qui reliquis omnibus palmam praeripuit ), Paulus Merula de legibus Romanorum, c. 2. sqq. Romuli leges singulari opusculo collegit exposuitque Franc. Balduinus f), quod in Jurispr. Rom. et Attic. Tom. I. p. 15. cum aliis Balduini operibus relatum est.

§. 3.

Leges XII Tabularum.

Ejectis regibus, leges quoque eorundem exolevisse ), et jus maxime incertum esse coepisse, novimus ex L. 2. §. 3. D. de Orig. jur. Post diuturnas patriciorum plebisque simultates, A. V. C. ccci. tres

berus [* Dissertatt. juridd. et philologic. P. 1. p. 235–262. ed. I. vel Lib. III. c. 7. ed. II.*]. Cann. De utroque loco Dirksen 1. 1. p. 280. sq. et p. 327. sq. Mühl.

e) Id potius dixerim de Henr. Ed. Dirksenio, cujus de Merula judicium vid. in comment. laud. p. 257. Mühl.

f) Sequutus est Balduinus tabulam Capitolinam, cujus apographum a Jo. Barth. Marliano acceperat. Sed eam genuinam haud esse, vel primo adspectu adparet. Vid. Eric. Maurit. Dissert. de libris jur. comm. p. 92. Ge. Schubart. de Fatis Jurisprud. Rom. Exerc. J. 38. p. 64. (Dirksen 1. 1. p. 239–241.) Hein. Latius de eo disputavit d'Arnaud in Conjecturis I. C. I. 3. Cann.

g) Leges omnes regias semel simulque lege tribunicia abrogatas esse, vulgo colligunt ex L. 2. §. 3. D. de O. J. Exactis regibus lege tribunicia, omnes leges hae exoleverunt. Ex hoc enim loco palam esse putant, lege quadam, vel a Junio Bruto, Tribuno adhuc Celerum, lata, vel tributim a populo scita, leges regias omnes fuisse proscriptas. Vid. Ge. Eberlin. de O. J. IV. 11. p. 22. Ge. Schubart. de Fat. jurispr. Rom. Exerc. II. 4. 118. At leges lege non exolescunt, sed abrogantur: neque Pomponius ait, leges regias lege illa tribunicia exolevisse, sed reges ipsos proscriptos esse lege tribunicia. Rittershus. ad Leg. XII. Tab. p. 9. Bynkersh. praeterm. ad L. 2. §. 3. D. de O. J. (ap. Uhl. p. 235 sq.). Tribunicia vero illa lex non alia est, quam Junia de imperio consulari, quippe quam Brutus, adhuc Tribunus Celerum, ad populum tulit. Exoleverunt vero regiae leges desuetudine, et quidem omnes. Nam si quae in usu manserant, eae non tamquam leges regiae, sed tamquam mores patrii, postliminio in usum revocati, observabantur, ut discimus ex Dionys. Halic. Antiq. Rom. X. 1. Hein. Leges regiae ejectis regibus neque abrogatae fuerunt, neque exoleverunt. Nulla eas abrogandi ratio fuit, quas populus jussisset, reges rogassent. Quum Tarquinius Superbus priorum regum leges sprevisset, easdem in usum revocare voluerunt primi Consules, teste Dionysio Halic. et Pomponii locus forte intelligendus de legibus, quae regiam potestatem spectabant; ita certe opinantur Muretus, Eberlinus et Otto. Cann.

legati in Graeciam missi, qui variarum civitatum leges describerent. Postea decemviri, legum ferendarum caussa creati, e moribus antiquis 1), et jure, quod legati attulerant, peregrino, et praecipue Attico i), decem initio, ac paullo post duas alias tabulas ) compilarunt, quas deinde populus in comitiis centuriatis probavit. Liv. Hist. III. 31. 34. 37. 57. Dionys. Halicarn. Antiqu. Rom. X. 57. Et hae sunt illae tabulae, quas omnibus omnium philosophorum bibliothecis anteponendas 1) putabat Crassus apud Ciceron. de Orat. 1. 44. Hae sunt illae tabulae, fons universi publici privatique juris. Liv. III. 34.

h) Multas leges regias in XII Tabulas migrasse, prolixe demonstrant Jac. Cujac. Observatt. 36. Guil. Maran. ad L. 2. D. de O. J. p. 107. 120. Et satis id constat exemplo patriae potestatis, de qua legem Romuli in quarta tabula exstitisse, testatur Dionys. Halic. Ant. Rom. II. 27. qui etiam Lib. X. 57. observat, XII Tabulas ἔκ τε τῶν ἑλληνικῶν νόμων, καὶ παρὰ τῶν σφίσιν αὐτοῖς ἀγράφων ¿9ɩoμ@v, tum ex Graecorum legibus, tum ex suis moribus non scriptis, esse compilatas. Sed et Livius VI. 1. post incensam a Gallis urbem quasdam etiam leges regias cum XII Tabulis conquisitas fuisse, refert. Hein. Locum Dionysii corruptum censet d'Arnaud. Var. Conj. II. 21. nec illud diffiteor, sed aliam medelam, credo, desiderat. Cann.

i) Solonis leges adeo primas tulerunt, ut eas solas commemorent auctores quamplurimi. At Liv. III. 31. legatos illos jussos esse ait, inclutas leges Solonis describere et aliarum Graeciae civitatum instituta, mores, juraque noscere. Et Gell. Noctt. Attic. XX. 1. duodecim tabulas inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas testatur. Tacitus denique Annal. III. 27. a decemviris, quae usquam egregia, adcita esse docet. De Lacedaemonum legibus vulgo hoc negant, ob testimonium Augustini de Civit. Dei II. 16. Sed illi opponi possent Symmachus Epist. III. 11. Ammian Marcellin. Hist. XVI. 5. et Athenaeus Deipnos. VI. c. 106. qui Romanos tv Aaxedαıμoviшv лohurεiav elegisse, sanctiusque ipsis Lacedaemoniis custodivisse, scripsit. Fortasse tutelam agnatorum legitimam Laconum moribus debent Romani. Sane enim Spartae eam tutelam usitatam fuisse, patet ex Herodot. I. 65. Nec dubitandum, quin ex Charondae quoque legibus nonnulla adoptarint decemviri, in primis legem de supplicio falsi testis, ut ex Arist. Polit. 11. 10. docet Rittershusius. Ab Aequis Faliscis quoque decemviros jura fetialia et nonnulla XII Tabularum supplementa accepisse, putat Servius ad Virgil. Aen. VII. v. 695. Sed errasse Servium, palam est ex Liv. I. 32. ubi jura fetialia jam Ancum Marcium, desumta a Faliscis, Romanis tradidisse, legimus. Hein. An Lacedaemonem profecti fuerint legati, dubitabunt plures. Praeter Symmachi locum nullus est, unde illud colligas. Cann. Cact. cf. Aug. Maji not. ad Cic. de republ. II. 36 v. conscripsissent et F. Walter Gesch. d. röm. Rechts bis auf Justinian p. 427. sq. ibid. not. 16. Mühl, k) Cic. de rep. II. 36. 37 – „qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus conubia ut ne plebi cum patribus essent, in humanissima lege sanxerunt. Mühl.

1) At temporibus barbaris scriptae sunt. Sed adhibitus est vir insignis Her

Naevis tamen eas non caruisse, ostendere conati sunt Favorinus philosophus apud Gell. Noctt. Att. XX. 1. et Thomas. de naevis jurisprud. Rom. Antejustin. I. 2. et Dissertat. adnexa p. 158. sq.

§. 4.

Earum interitus et restauratio.

Quamvis vero hae leges decemvirales tabulis aeneis m) inscriberentur a Romanis, Dionys. Halicarn. Ant. Rom. X. 57. et loco urbis celeberrimo, id est, pro rostris, adfigerentur in perpetuam rei memoriam : (Liv. III. 57. Diodor. Sicul. Biblioth. XII. 26.) anno tamen V. C. CCCLXIV. Gallicano incendio una cum ipsa urbe perierunt, restitutae paullatim, conquisitis undique fragmentis et apographis. Liv. VI. 1. Postea, ut eo minus esset eas amittendi periculum, non solum aeri incidebantur, in quo tertio seculo Christiano adhuc publice exstabant teste Cypriano Epist. II. 2. verum etiam pueris ipsis ab incunabulis ediscendae proponebantur. ") Cicero de Legg. II. 4 et 21. Verumtamen ne sic quidem aetatem tulit nobilissimum illud legum decemviralium corpus, quod jam inde a seculo VI. periisse, non sine ratione existimamus o).

modorus, qui Epheso pulsus in Italia exsulabat, vir rerum civilium longe peritissimus: L. 2. §. 4. D. de O. J. Strabo XIV. 1, 25. Histor. nostra jur. civ. I. 25. Hein.

m) Pomponius L. 2. §. 4. D. de Orig. jur. meminit tabularum eborearum, vel, ut alii legere malunt, roborearum, quod sane convenientius videtur priscae Romanorum paupertati. Sed forsan hae leges in tabulis roboreis primum promulgatae, ac dein, ubi populus eas jure sciverat, vel eboreis, vel aeneis demum, inscriptae sunt. Sane Anci Marcii adhuc temporibus leges inscribi consueverunt tabulis quernis, notatque Dionys. Halicarn. Lib. III. 36. xάλxɛαɩ yàp orňλai ovñw xori hoav, (nondum enim tum erant columnae aereae.) Ge. Schubart. de Fat. jurispr. Rom. Exerc. II. 35. Hein. Omnino apud Pomponium pro eboreis legendum aereis. Seculo tertio Christiano adhuc exstitisse fabulas aereas, non probat locus Cypriani, licet illud pro certo venditent eruditi. Cann. Aliorum etiam hac de re sententias collegit Zimmern Gesch. d. r. R. I. §. 31. not. 1. Mühl.

n) Pueris ediscendae erant hae tabulae, isque mos tamdiu duravit, donec lege Cornelia Praetores ex edictis perpetuis jus dicere juberentur. Ex eo enim tempore juris studia non a legibus XII tabularum, sed a Praetoris edicto auspicabantur adolescentes, ut ex Cicer. de Legg. I. 5. erudite ostendit V. C. Iac. Perizonius Diss. de Lege Vocon. p. 193. Hein.

o) Rittershusius ad XII Tab. p. 13. tabulas has periisse putat sub irruptionem Gothorum. At seculo adhuc Justiniani integri exstiterunt Commentarii Gaji, quibus integrum XII tabularum textum insertum fuisse, ex fragmentis, quae in Digestis passim exstant, satis intelligitur. Hein. Cf. Dirksenii opus mox laudand. p. 1. Mühl.

§. 5.

Collectiones XII Tabularum recentiores.

Post renatas litteras, collectis undique fragmentis, restituere eas inprimis tentarunt (Alex. ab Alexandro), Aymarus Rivallius, Jo. Oldendorpius, Cael. Calcagninus, Jo. Crispinus, Franc. Balduinus, Hadr. Turnebus, Ant. Contius, Ludov. Charondas, Pardulph. Pratejus, Franc. Hotomanus, Jac. Raevardus, Justus Lipsius, Ant. Augustinus, Fulv. Ursinus, Dionys. Gothofredus, Fr. Pithoeus, [* Ricardus Vitus*] Basinstochius, Theod. Marcilius, Steph. Pighius, Ant. Clarus Sylvius, Paulus Merula, Conr. Rittershusius, et, qui reliquis omnibus videtur praeferendus, Jac. Gothofredus, cujus collectio exstat in quatuor fontibus jur. civilis, qui prodierunt Genevae 1653. 4. [et cura V. C. Trotzii in fol. (Eumque ad literam fere sequuti sunt Jan. Vinc. Gravina, Chr. Godofr. Hoffmann, Rob. Jos. Pothier, aliique, quos enumerare non attinet. Antiquam scribendi rationem restituere conati sunt, Fulv. Ursinum maxime sequuti, Nicol. Funccius et Balth. Branchu. Plurimum autem, post Jac. Gothofredi curas, in singulis XII tabularum fragmentis, aut integritati suae restituendis, aut ad pristinum ordinem redigendis, profecerunt Ev. Otto (in praefat. Tom. III. Thesaur. jur. civ.) atque inprimis Henr. Ed. Dirksen in opere pererudito: Uebersicht der bisherigen Versuche zur Kritik und Herstellung des Textes der Zwölf-Tafel-Fragmente. Leipz. 1824. Mühl.)

S. 6.

Legis actiones earumque formulae et fasti.

Ex interpretatione XII Tabularum LEGIS ACTIONES natae sunt, id est, certi exercendi juris ritus, certaeque verborum conceptiones et formulae, quibus neglectis, susceptum quodvis civile negotium irritum habebatur. Quamquam enim actus legitimi nonnumquam accipiebantur pro omnibus actionibus, quae coram magistratu explicabantur, tamen hic vocem accipimus partim pro formulis actionum, partim pro actibus voluntariae jurisdictionis, sollemniter explicandis, partim pro actibus sollemniter, non tamen in jure, peragendis. Hinc ACTIONES LEGIS sunt manumissio, emancipatio, in jure cessio, adoptio, et similes; ACTUS LEGITIMI, tutoris datio, mancipatio, hereditatis aditio et repudiatio, aliique plures. Horum omnium proprium erat: I. ut vel in jure, vel certe sollemniter P) fierent; II. ut nec diem, nec

p) Omnes actiones legis et actus legitimos in jure factos putat Gravina, l.

p. 76.

conditionem admitterent; III. ut uno actu fierent, et iterari nequirent; IV. ut per procuratorem explicari non possent. Jan. Vinc. Gravina de XII Tab. LXXX. p. 442. Brisson. Antiq. Rom. III. 20. Petr. Faber Semestr. II. 23. 24. et ad L. 77. D. de Reg. jur. p. 344. sq. Jac. Raevard. de Auctorit. prudent. c. 2. p. 952. sq. Schulting. jurisprud. antejust. p. 85. art. 75. p. 602. not. 71. 9). Adcedebant Fasti, seu consignationes dierum fastorum, nefastorum, intercisorum, quibus lege agere vel licebat, vel plane non, vel ex parte tantum licebat. Harum rerum omnium notitia initio penes solos patricios, et pontifices potissimum, erat, qui tamquam oracula adibantur a populo: neque e re sua hi esse putabant, eas formulas et fastos evulgari. Cicero de Orat. I. 41. et pro Muraena c. 11. Quinctilian. Inst. Orat. III. 8. Pomponius L. 2. §. 6. D. de Q. J.

c. sed id falsum de mancipatione, hereditatis aditione, repudiatione, aliisque actibus legitimis, qui et extra jus recte explicabantur. Sollemniter tamen omnes fieri debebant. Hein.

q) Legis actiones Auctor hic sensu latiori accipit, quam quo eas definivit Pomponius L. 2. §. 6. D. de O. J. et quo quinque earum species enarravit Gajus IV. §. 12 — 29; (de quibus dicetur infra ad IV. 6. 19. sqq.) ita ut ex Auctoris sententia legis actiones etiam voluntariae jurisdictionis negotia, quid? quod privata, sed solemni ritu peragenda (actus legitimos) in se comprehenderint. Neque sane negari potest, quarundam legis actionum vestigia certe in symbolica forma nonnullorum negotiorum voluntariae jurisdictionis remansisse: quae procul dubio causa fuit, quod ipse Gajus II. §. 24. in jure cessionem legis actionibus adnumeraverat. Haub. Legis actionem et lege agere de omni actu usurpatum fuisse, qui apud magistratum, penes quem erat legis actio, peragi soleret, sive contentiosae sive voluntariae jurisdictionis esset, id in dubium vocare vix licebit. Quod tamen non impedit, quo minus proprie accipiantur, quae apud Pomponium leguntur:,, ex his legibus actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent, quas actiones, ne populus, prout vellet, institueret, certas solennesque esse voluerunt; et appellatur haec pars juris legis actiones." Omnia enim, quaecunque in jure fiebant (velut in jure cessio), saltem imaginaria legis actionum forma erant celebranda. Caeterum legis illae actiones etiam legitimarum actionum nomine veniunt. (Vid. Pompon. L. 2. §. 6. D. de O. J. L. 14. §. 3. D. de praescr. verb.). Actuum legitimorum (quorum mentio fit in L. 77. D. de reg. jur.) num jureconsultis veteribus familiare fuerit vocabulum, an a singulis tantummodo in usum adhibitum, id in medio relinquendum erit. Pro certo tamen affirmare ausim, compositionem illam legis actionum jurisque Flaviani, de qua loquitur Pomponius, nihil quicquam pertinuisse ad civilia negotia ejusmodi, quae solenniter quidem, non tamen in jure essent peragenda (cf. Hugo R. G. ed. XI. p. 308–311. Dirksen Beitr. zur Kunde d. Röm. R. nr. 4. p. 221-234. Schilling Bem. üb. R. Rechtsgesch. p. 86-89. Mühl.

« PreviousContinue »