Page images
PDF
EPUB

tamen in legibus XII Tabularum ab adgnatis sejunguntur. Quare paullo adcuratius ex antiquitatibus Romanis, quinam adgnati, quinam gentiles, quinam cognati denique dicti sint, erit indagandum.

§. 2.

Romanorum gentes, familiae, nomina. Quinam adgnati? quinam gentiles? Romanorum multae erant GENTES, patriciae partim, partim plebejae c), quas adcurate descripserunt Glandorpius, Ant. Augustinus, Fulvius Ursinus, et qui hujus opus multis additamentis locupletarunt, Car. Patinus et Vaillantius. Singulae gentes nominibus suis distinguebantur, et hinc gens alia dicta est Cornelia, alia Sempronia, alia Tullia, alia Cincia, et sic porro. Quemadmodum vero fieri solet, ut gens una in varias stirpes ac familias abeat: ita et Romae unius gentis plures fuere familiae, quae et ipsae cognominibus suis discernebantur: Festus p. 161. [* ex edit. Andr. Dacerii Amstelodami 1699. 4.] GENS adpellatur, quae ex multis familiis conficitur. Sic e Cornelia gente natae sunt familiae Scipionum, Lentulorum, Sullarum, Cinnarum, Cossorum, Dolabellarum. Denique, quum et familiae denuo in novas stirpes abirent, factum est, ut et hae adgnominibus secernerentur. Sic gens Virginia in plures familias abiit, hinc cognomina Tricostorum, Rufforum, etc. Tricostis iterum in diversas stirpes divisis, nata inde sunt adgnomina Rutilorum et Caelimontanorum. Et inde est, quod Romani tot usi sint nominibus, quorum primum, quod personae proprium erat, praenomen ); secundum, quod universae genti commune, nomen; tertium, quod familiam ex ea gente notabat, cognomen; et quartum denique, quod stirpem plerumque ejus familiae, vel aliquam rem gestam, vel

c) Antiquissimis quidem reipublicae temporibus soli patricii gentem habere dicebantur. P. Decius apud Livium X. 8. Semper ista audita sunt eadem, vos solos gentem habere. Hinc etiam patricii alii majorum, alii minorum gentium dicebantur: Sigonius de antiquo jure civ. Rom. I. 7. p. 109. At postremo quum honores, auspicia, connubia cum plebe communicarentur: etiam gentilia jura acceperunt plebeji. Unde aliae gentes patriciac, aliae plebejae. Hein.

d) Singulare id fuit in gente Sulpicia, quod duplici saepe praenomine usa sit, altero communi Servius; altero proprio singulis: e. g. Cajus: Fulv. Ursinus de famil. Rom. p. 268. quamvis errare videatur vir doctissimus, quum id semper in gente Sulpicia observatum esse existimat. Nam celeberrimus Jureconsultus uno plerumque Servii cognomine usus est, nec duo habuisse videtur viris doetissimis, et maxime V. C. Ever. Ottoni in vita Servii Sulpicii c. 1. §. 4. Tomo V. Thesaur. jur. p. 1561. Hein.

fatum, habitumve corporis aut animi indicabat, adgnomen dicebatur. Sic in nomine A. VIRGINIUS TRICOSTUS CAELIMONTANUS, Aulus erat praenomen, huic viro proprium; Virginius nomen gentilitium ; Tricostus cognomen, familiam illam gentis Virginiae, ex qua Aulus prodierat, designans; denique Caelimontanus adgnomen, quod certam illius familiae stirpem denotabat. Vid. Car. Sigonius de nom. Rom. p. 1403. et 1427. ex edit. Dionys. Gothofredi. Jam facile ergo patet, quinam fuerint ADGNATI, quinam GENTILES dicti? Quicumque ex eadem stirpe familiaque prodierant, vocabantur adgnati. Sic P. Cornelio Scipioni omnes Scipiones erant adgnati. Quicumque vero ex eadem Cornelia gente descenderant, veluti Lentuli, Cossi, Cinnae, Sullae, Dolabellae, ei erant gentiles. Hinc Cicero in Topic. c. 6. GENTILES sunt, qui inter se eodem nomine sunt; qui ab ingenuis oriundi sunt; quorum majorum nemo servitutem servivit; qui capite non sunt deminuti. Et Festus sub voce Gentilis p. 161. GENTILIS dicitur et ex eodem genere ortus, et is, qui simili nomine adpellatur, ut ait Cincius: gentiles mihi sunt, qui meo nomine adpellantur. Adparet ergo, gentiles esse omnes, qui eodem nomine utuntur. Quod vero Cicero addit, qui ab ingenuis oriundi sunt, quorum majorum nemo servitutem servivit, inde factum est, quod et liberti patronorum nomina aeque ac cognomina adsumebant, qui tamen ideo non erant gentiles. Sic P. Terentius Afer non fuit Terentiorum gentilis, quia ipse non erat ingenuus, quemadmodum et Tiro non ideo erat M. Tullii adgnatus, quia et ipse id cognomen adsumserat. Denique idem Cicero addit, gentiles non debere esse capite deminutos. Capitis enim deminutio, etiam minima, ut supra dictum, familiae jura perimebat e).

e) Cum plerisque suae aetatis scriptoribus gravissimo in errore versatur Heineccius, dum putat, generis et sanguinis origine inter se semper fuisse conjunctos, qui ejusdem essent gentis. Meliora quidem jam odoratus est Ern. Mart. Chladenius in libro singul. de gentilitate veter. Romanorum (Lips. 1742. 4.) Cap. I. §. 3. p. 6.; at ipse a via rursus deflectit, gentiles definiens esse cives Romanos ejusdem gentis, de quorum tamen proximitate consanguinitatis non constaret. Alii fuere, qui dicerent: ad decimum usque agnatorum gradum familiam esse computatam, in ulterioribus vero gradibus constitutos gentilium numero habitos, velut Hotomanus ad §. 5. J. de succ. cognatorum, ubi Justinianus: hoc loco," inquit,,,admonendi sumus, agnationis quidem jure admitti aliquem ad hereditatem, etsi decimo gradu sit.“ Jam vero inter omnes constat, gentem fuisse plurium familiarum nominis et sacrorum communione inter se conjunctarum

[ocr errors]

§. 3.

Lex XII Tabularum de successione adynatorum.

Jam ut ad ipsam adgnatorum successionem veniamus: de ea ita cautum fuerat in legibus XII Tabularum: AST SI INTESTATUS MORITUR, CUI SUUS HERES NEC ESCIT, ADGNATUS PROXIMUS FAMILIAM HABETO. Non ergo vocabantur adgnati, nisi deficientibus heredibus suis f). Nec omnibus simul adgnatis lex dabat hereditatem, sed ei tantum, qui tunc, quum certum esset, aliquem intestato decessisse, proximo gradu erat. (Gaj. III. 9. 11.) Qua in re adeo legis litterae inhaerebant juris interpretes, ut, si proximus adgnatus omisisset, vel ante aditam hereditatem decessisset, non daretur ad hereditatem adcessus remotioribus ): §. 7. Inst. h. t. Gaji Inst. II. 8. 4. (III. 12. 13.) Pauli Sententt. Receptt. IV. 8. 23. Ulpiani Fragm. XXVI. 5. Fabrotus ad Theophilum §. 7. de Legit. adgn. succ.

S. 4.

Plures ejusdem gradus adgnati succedebant in capita.

Sin plures ejusdem gradus essent adgnati, omnes succedebant in capita, sive masculi essent, sive mulieres. (Gaj. III. 15. 16.) Neque enim XII Tabulae ullum inter sexus hac in re statuerant discrimen, ut recte animadvertit Justinianus §. 3. Inst. h. t. et Paulus Sententt. Receptt. IV. 8. 22. Postea autem exclusae sunt adgnatae

complexum. Et in singulis quidem gentibus hi prae ceteris vocati sunt gentiles, qui antiquo genere nati, sive in nobiliore gentis familia erant; ad eosque spectat gentilium definitio, quae in Cic. Top. c. 6. prodita est. Iidemque etiam gentem habere dicebantur, quoniam penes ipsos omne erat jus gentilitium, velut jus succedendi; humiliorum familiarum consortes tantum erant in gente. Neque vero de omnibus singulisque quaestionibus inter se consentiunt, qui nostra aetate hac de re scripserunt, velut de plebejarum gentium origine, vi ac potestate, tum vero de gentilium successione (vid. infra §. 7.) Cfr. Hugo R. G. (XI.) p. 71. 85. 86. 139. 167. 263 268. 459. Niebuhr Röm. Gesch. I. p. 317 348. (ed. 2.) Zimmern R. G. §. 230. Walter R. G. p. 17 20. Huschke Studien des Röm. Rechts p. 135 156. Id. Verfass. des Königs Serv. Tullius p. 26. sq. p. 68 — 71. p. 116. sq. Mühl.

[ocr errors]
[ocr errors]

f) Et ita quidem deficientibus, ut ne spes quidem superesset. Nam quamdiu suus heres speratur heres fieri posse, tamdiu locus adgnatis non est: velut si uxor defuncti praegnans sit, aut filius apud hostes sit: Ulpiani Fragm. XXVI.3. Hein. g) Existimant quidem Aleander et Jac. Oiselius ad Gajum ibid. adgnatum remotiorem jure civili exclusum, a Praetore vocatum edicto Unde cognati: sed id quidem non fiebat, nisi simul esset proximus cognatus. Adgnato enim proximo non veniente, successive cognati vocabantur, ut recte observat Schultingius Jurisprudent. Antejustin. p. 139. Hein.

omnes, praeterquam sorores. Unde Paulus Sententt. Receptt. IV. 8. 22. Feminae ad hereditates legitimas ultra consanguineas successiones non admittuntur. Add. Ulpiani Fragm. XXVI. 6. Quam mutationem jurisprudentiae mediae adscribit Imperator d. §. 3. Paulus vero id jure civili Voconiana ratione introductum esse dicit. Quod quomodo sit intelligendum, erudite exponunt Perizonius Diss. de lege Vocon. p. 106. sq. Schultingius Jurisprud. Antejustin. p. 412. (cf. supra Tit. I. §. 4. not. h.) Tamen et his consuluit Praetor, edicto Unde cognati eas ad successionem vocans: d. §. 3. h. t.

§. 5.

Quo jure successerint patres emancipatis liberis?

Non adgnationis, sed patronatus jure etiam succedebant patres liberis emancipatis, quos contracta fiducia emancipaverant: §. 8. Inst. h. t. Quod eleganter explicat Gajus Inst. I. 6. 3. Tamen quum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur, et a naturali patre manumittatur: ut, si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius, succedat. Succedebat ergo pater filiis emancipatis, tamquam patronus, vel manumissor, si interposuisset illam fiduciam. Sin eam omisisset, succedebat eodem jure pater fiduciarius. Praetor tamen deinde, aequitate naturali motus, patrem naturalem vocavit ad bonorum possessionem edicto Unde decem personae: §. 1. et 2. Inst. de Bon. poss. (Vid. infra Tit. X. (IX.) §. 7.)

§. 6.

Mutationes novo jure invectae.

Sed haec omnia denuo mutavit jus recentius a Justiniano maxime introductum. Nam primo et remotiores adgnati, propioribus hereditatem repudiantibus, vocati sunt per constitutionem, cujus meminit Imperator §. 7. Inst. h. t. Deinde ad adgnatas quod attinet, iis idem jus dedit Justinianus, quo adgnati gaudebant, quamvis illae haud essent consanguineae: L. pen. C. de Legit. hered. Porro et fiducia non amplius opus erat, postquam Justinianus, edita constitutione, voluit, ut emancipationes semper interposita fiducia factae fingerentur: §. 8. Inst. h. t. Denique omnem, quae inter suos et emancipatos intercedebat, differentiam ratione successionis plane sustulit idem Justinianus Nov. CXVIII. 2., imo confusa sunt adgnationis et cognationis jura eadem Nov. 4.

§. 7.

Successio gentilium.

Deficientibus adgnatis, ex legibus XII Tabularum vocabantur GENTILES. Ita enim Decemviri: SI ADGNATUS NEC ESCIT, GENTILES FAMILIAM HABENTO: Ulpiani Fragm. XXVI. 1. (Gaj. III. 17.) Processit ergo lex XII Tabularum a domo ad familiam, a familia ad gentem, ex ea procul dubio ratione, ut ne bona, si cognati succederent, in aliam gentem transferrentur: Bynkershoek Observatt. II.1. Meminit hujus gentilium successionis adhuc Cicero de Orat. I. 39. h) unde colligas, ejus tempore gentilitias successiones nondum in desuetudinem abiisse, quemadmodum et Caesarem refert Suetonius C. Jul. Caes. c. 1. a Sulla uxoris dote et gentilitis hereditatibus mulctatum. Sed eas procul dubio abolevit Praetoris edictum, quo et cognati succedere jussi sunt. Sane sua jam aetate obsolevisse illam gentilium successionem, testantur Ulpianus ibid. et Gajus apud Auct. Collat. Legg. Mosaic. et Roman. tit. 16. §. 2. (comm. III. 17.).

LIB. III. TIT. III.

DE

SENATUSCONSULTO TERTULLIANO a).

Quum matres liberos non haberent in potestate, nec adgnatis possent adcenseri, nisi convenissent in manum: consequens erat ex juris Romani principiis, ut nec mutua esset inter matres liberosque successio. At postea hoc visum est ab aequitate pietateque abhorrere. Unde utrisque consultum est a posterioribus legislatoribus, et maxime duobus SCtis, de quibus hoc et insequente titulo uberius agendum.

§. 1.

Primus Praetor liberos ad matris et hanc ad illorum successionem vocavit.

Ac primum quidem Praetor, naturalem sequutus aequitatem,

h) ,, quum Marcelli ab liberti filio stirpe, Claudii patricii ejusdem hominis hereditatem gente ad se rediisse dicerent." De quo loco cf. Chladenius de gentilitate veter. Rom. cap. X. §. 4. Huschke Studien p. 141. et p. 149–155. Hugo civ. Mag. VI. num. 24. Mühl.

a) Cf. von Löhr Von dem Erbrechte der Mutter vor der Nov. 118. in Dessen Magaz. für R. W. u. s. w. T. IV. num. 8. p. 109–127. Haub.

« PreviousContinue »