Page images
PDF
EPUB

C. Theod. de Testam. et codicill. clarissime patet. An testes etiam in codicillis, testamento confirmatis exegerit Justinianus, adhuc sub judice lis est. Plerique adfirmant ob L. 28. §. 1. C. de Testam. L. ult. C. de Codicillis: sed non contemnendis rationibus id negat laudatus Boehmerus Diss. ead. c. 1. §. 27. sq. p. 26. sq.

vatio insuper haberi coepit, tum vero conspirantibus et legibus et moribus, civilis et praetorii testamenti solennitas in unam coaluit formam, necessarium visum fuit, ne prorsus confunderetur codicillorum et testamentorum jus, formae differentiam statuere, qua codicilli internoscerentur a testamentis. Idque perfecit Justinianus L. 8. §. 3. C. de Codicillis, non plane atque aperte, verum misere interpolando Theodosianae constitutionis clausulam, quae a Visigothis omissa, et nostris demum temporibus reperta, nunc in novissima Theodosiani codicis editione legitur; vid. L. 7. Th. C. de testam. et codic. p. 368. sqq. corp. jur. Rom. antejustin. Bonn. Cf. et Danz comm. laud. Mühl.

JO. GOTTL. HEINECCII JC.

ANTIQUITATUM ROMANARUM

JURISPRUDENTIAM ILLUSTRANTIUM

SYNTAGMA

SECUNDUM ORDINEM INSTITUTIONUM JUSTINIANI.

PARS II.

LIB. III. TIT. I.

DE

HEREDITATIBUS, QUAE AB INTESTATO
DEFERUNTUR a).

Quam libera et lata fuerit Romanorum de facultatibus suis disponendi potestas, ex iis, quae adhuc dicta a nobis sunt, satis intelligitur. Si quis vero eo arbitrio non esset usus: bona devolvebantur ad proximas necessitudines, eaequae HEREDITATES vocabantur LEGITIMAE: L. 1. 2. 3. D. de Petit. heredit. L. 1. §. 8. D. ad SCtum Tertull. nec non HEREDITATES INTESTATORUM: Auct. Collat. Legg. Mosaic. et Roman. c. 16. Quum ergo antiquum succedendi ordinem totum immutarint leges recentiores, et maxime Novella CXVIII: operae pretium facturi videbimur, si antiquitates Romanas hic rimemur paullo adcuratius.

§. 1.

Primi omnium succedebant heredes sui.

Veteres Romani in successione intestatorum non id agebant, ut heredes essent, quos defunctus reliquis cariores habuisse videretur, (quod principium postea Justiniano placuit) sed ut facultates penes familiam manerent, nec ad alias gentes pervenirent. Itaque non alios ad intestatorum hereditatem vocabant, quam qui ejusdem essent gentis et familiae: V. A. Bynkershoek Observatt. II. 1. Et hinc est, quod hujusmodi hereditates REDIRE dicerentur: Terentius Andria Act. IV. sc. 5. v. 4.

Ejus morte ea ad me lege Redierunt bona.

Ad quae verba adposite Donatus: Hic jus tractavit, dicendo: REDIERUNT, quia in familiam redeunt, si non est heres de proximo, aut ex testamento. Primo omnium vero intestatorum hereditas deferebatur

a) Quir. Glieb. Schacher Diss. Spec. historiae jur. civ. vicissitudines successionis ab intestato apud Romanos exponens. Lips. 1762. 4. Christ. Fr. Glück Hermeneut. system. Erörterung der Lehre von der Intestaterbfolge nach den Grundsätzen des ältern und neuern Röm. Rechts. 1) Erlang. 1803. 2) auct. et emend. ib. 1822. 8. Haub. Add. C. F. Rosshirt Einleit. in das Erbrecht u. Darst. des ganzen Intestaterbrechts. Landsh. 1831. Mühl.

heredibus suis 1), idque ex legibus XII Tabularum est ©), in quibus ita fuerat cautum: AST SI INTESTATO MORITUR, CUI SUUS HERES NEC ESCIT, ADGNATUS PROXIMUS FAMILIAM HABETO: Paul. L. 9. §. 2. D. de Liber. et postum. Ulpiani Fragm. XXVI. 1. (Gaj. III. 1.) Jacobi Gothofredi Leges XII Tabb. tab. V. 2. Non ergo singulare fuit in XII Tabulis caput de successione suorum, nec proprie dici potest, eos ad successionem lege vocari, quia per se et ipso jure heredes erant, et jus sui heredis eos dominos quodammodo faciebat, etiam vivo parente: §. 2. Inst. de Hered. qual. et differ. L. 11. D. de Lib. et postum. adeo, ut eorum successio non tam hereditas esse videretur, quam continuatio dominii: Cujacii Observatt. XXV. 14. Jacob. Gothofredus ad Legg. XII Tabb. tab. V. Ant. Faber de error. pragmat. Dec. III. err. 1. d).

§. 2.

Quinam dicti heredes sui?

Vocabantur vero heredes SUI, in potestate defuncti constituti, quique proximum potestatis locum obtinebant. (Gaj. III. 2. 3.) Tales erant et filii et filiae. Neque enim Decemviri ea in re sequuti erant jus Atticum, quod primo ordine filios, et post eos demum filias ad hereditatem paternam admittebat: Isaeus Orat. IX. Sed ab initio urbis filii et filiae aequo jure heredes sui erant: Perizonius de L. Vocon. p. 133. Porro sui heredes erant nepotes et neptes ex filiis masculis, quos in potestate avus habebat, dummodo in potestatem patris non essent recasuri: Pauli Sententt. Receptt. IV. 84. sq. Nec intererat, naturales essent hi liberi, an adoptivi. Imo et uxor, quae in manu erat mariti, et nurus, quae in manu erat filii, quem quis in potestate habebat, inter suos heredes referebantur, teste Ulpiano Fragm. XXII. 14. et Gajo apud Auctorem Collat. Legg.

b) Ludw. Frid. Griesinger Geschichte und neue Theorie der Suität. Stuttg. 1807. 8. Haub. Cf. Mühlenbruch in continuatis comment. Glückian. T. XXXVI. p. 140-178. Mühl.

c) Imo et jam antea sub regibus heredes suos ab intestato primos omnium successisse, existimat Schultingius ad Ulpiani Fragm. p. 665. eaque in re discessionem facit a Galvano de usufruct. c. 8. §. 13. sq. qui hanc legem ex insti

tutis Solonis derivare mavult. Hein.

d) Praecipue huc facit locus Plauti Trinummo Act. II. sc. 2. v. 53. apud quem Lysiteles patri interroganti, num de suo subvenire amico vellet, respondet: De meo: nam quod tuumst, meumst: omne

meum autem tuumst. Hein.

« PreviousContinue »