Page images
PDF
EPUB

ESTO "). Secundo capite modus legatorum constituitur: QUICUMQUE CIVIS ROMANUS POST HANC LEGEM ROGATAM TESTAMENTUM FACIET, IS QUANTAM CUIQUE CIVI ROMANO PECUNIAM JURE PUBLICO DARE, LEGARE VOLET, JUS POTESTASQUE ESTO: DUM ITA DETUR LEGATUM, NE MINUS, QUAM PARTEM QUARTAM HEREDITATIS EO TESTAMENTO HEREDES CAPIANT. EIS, QUIBUS QUID ITA DATUM LEGATUMVE ERIT, EAM PECUNIAM SINE FRAUDE SUA CAPERE LICETO: ISQUE HERES, QUI EAM PECUNIAM DARE JUSSUS DAMNATUS ERIT, EAM PECUNIAM DEBETO dare, QUAM DAMNATUS EST. Ex his ergo satis constat de vera legis Falcidiae sententia, meritoque pro inepti leguleji additamento reputanda sunt illa apud Hieronymum in Chron. C. Falcidius, Tribunus plebis, legem tulit, ne quis testamento plus legaret, quam ut quarta pars apud heredes superesset, SI HEREDES QUATUOR AUT MINUS ESSENT: SIN AUTEM PLUS QUATUOR; TUNC II SEMISSEM RETINERENT X): vid. A. Cont. Lectt. subsec. I. 3.

§. 20.

Relationes et mutationes hujus legis.

Ceterum deductio quartae, quam lex haec Falcidia permisit, imperante Vespasiano ad fideicommissa universalia primum producta est SCto Pegasiano; [Tit. XXIII. §. 6.] deinde etiam ad singularia: §. 5. Inst. de Fideic. hered. imo et ad fideicommissa ab intestato relicta, quod a D. Pio factum refert Paulus Jureconsultus L. 18. D. ad L. Falcid. ac denique ad donationes mortis caussa ex constitutione Severi: L. 5. C. eod. L. 2. C. de Donat. mort. causs. Id quod tamen ab intestato admittendum haud videtur Cujacio Observatt. III. 17. quia mortis caussa donationes ab intestato factae legatis non aequiparentur: L. 20. §. 1. D. de legat. praestand. Verum legis Falcidiae vires maxime elisit JUSTINIANUS, permissa facultate testatoribus utiliter prohibendi Falcidiae detractionem, quum antea hujuscemodi voluntati, quantumvis expressae, heredes minime parere cogerentur: vid. Vinc. Gravina de Legibus et SCtis Rom. c. 77. p. 637.

§. 21.

Conclusio tituli.

Quae alias de sensu legis Falcidiae casibusque eo pertinenti

u) Adduntur in vulgatis editionibus verba: UT HAC LEGE SEQUENTI LICEBIT: sed ea vo9ɛúovrai, ut observavit Cujacius ad C. ad L. Falcid. Hein.

x) Haec enim ex recentissimo Graecorum jure esse, erudite demonstravit Oiselius ad Gaji Inst. II. 6. 1. ap. Schulting. p. 121. Hein.

bus disputari solent, ea a doctoribus dudum sunt occupata, nec tam ad antiquitates, quam ad ipsam jurisprudentiam pertinere videntur.

LIB. II. TIT. XXIII-XXV.

DE

FIDEICOMMISSIS UNIVERSALIBUS ET SINGULARIBUS, ET DE CODICILLIS.

Hactenus de hereditatibus et legatis, quae verbis directis relinquuntur: jam etiam de FIDEICOMMISSIS agendum, propter quae quum codicilli reperti sint, eadem opera etiam de codicillorum origine ac jure erit disserendum.

§. 1.

Fideicommissa veteri jure invalida.

Vetere jure Romano non ratae erant ultimae voluntates, nisi verbis imperativis conceptae. Lex enim XII Tabularum ea solum confirmabat, quae quis legassit. LEGARE vero erat veluti legem dicere, atque adeo testatoris non erat, uti verbis precativis, sed directis et imperativis a). Hinc inter ea, quae ex XII tabulis erant licita, L. 120. D. de Verb. signif. non referuntur fideicommissa, et id sibi volunt verba Ulpiani Fragm. XXV. 1. FIDEICOMMISSUM est, quod non civilibus verbis, sed precative relinquitur: nec ex rigore juris civilis proficiscitur, sed ex voluntate datur relinquentis.

§. 2.

Quibus formulis relicta?

Relinquebantur ergo fideicommissa verbis precativis, vel ad heredem fiduciarium, vel ad eum, cui relinquebantur, directis: Pauli Sententt. Receptt. IV. 1. 5. et 6. Magis enim hic voluntas spectanda videbatur, quam verba: L. 16. C. de Fideic. nec proinde tam quaerendum, quocum quis loqueretur, quam in quem voluntatis dirigeretur intentio: L. 77. §. 26. D. de Legat. II. Hinc passim in jure nostro formulae occurrunt: FIDEI TUAE COMMITTO, PETO, C. SEJI, CONTENTUS SIS ILLA RE. VOLO TIBI ILLUD PRAESTARI. ROgo, peto, volo, MANDO 1). DEPRECOR. CUPIO, INJUNGO, DESIDERO, IMPERO etc. Et

a) Vide supra Lib. II. Tit. XX - XXII. §. 1. Hein.

b) Imo et JUBEO, quod precativum esse negat Alciatus. Vid. L. 28. §. ult. D. de Liberat. leg. Hein.

quamvis Paulus l. c. excludat verba RELINQUO et COMMENDO, quae ipse nullam fideicommissi actionem parere existimat: hae tamen formulae etiam, ut et aliae omnes, idoneae visae sunt post L. 2. C. Commun. de legat. et fideicomm. Vid. Cujacius ad Paul. ibid. p. m. 385. sq. Barn. Brissonius de Form. VII. p. 668. sq. (Add. Gaj. II. §. 249. 250. et Ulp. XXV. §. 2.)

§. 3.

Fideicommissorum natura ante Augusti tempora.

Quod si ergo verbis ejusmodi precativis aliquid esset relictum: heredis erat arbitrium, velletne illud praestare, an nollet. Nullo enim juris vinculo, sed tantum pudore et fide eorum, qui rogati erant, continebantur fideicommissa: §. 1. Inst. h. t. Saepius tamen veteres heredum fidei committebant, sive clam, sive verbis in testamento expressis, maxime si iis quidquam relinquere cuperent, qui per leges erant incapaces ). Cujus rei exempla sunt apud Ciceronem de Finib. bonor. et malor. II. 18. §. 58. Quinctilianum Declam. 325. et Valerium Max. IV. 2. 7. qui refert, Q. Pompejum Rufum exsulem, quum ex testamento civis Romani nihil capere potuisset, tamen bona cujusdam accepisse, qui matri praedia sua fideicommiserat, ut haec illa filio Pompejo restitueret. Sed ejusmodi fideicommissa, ut dixi, non necessario praestabantur 4), poteratque adeo hereditas ab herede fiduciario impune retineri. Quamobrem et hereditatem, ex fideicommisso restitutam, fiduciarii veluti liberalitati imputabant. Et ita ego interpretor verba in marmore apud Reinesium Inscriptt. Class. II. p. 291. sq. n. LXXIII. fere in med.

L. CESTIUS. QUA. EX. PARTE. AD

EUM. FRATRIS. HEREDITAS

M. AGRIPPAE. MUNERE. PER

VENIT.

S. 4.

Augusti ea de re constitutio.

Primus rem mutavit, et fideicommissa, quorum antea mos inter

c) A juris nostri auctoribus ejusmodi vocantur fideicommissa tacita, is autem, qui ea recipit solvenda, tacitam fidem in fraudem juris accommodare dicitur. Vid. v. c. L. 103. de leg. I. L. 10. et 11. D. de his, quae ut indignis. Ulp. Fragm. XXV. §. 17. Mühl.

d) Caeter. vid. Gaj. II. §. 285.

„peregrini poterant fideicommissa capere, et fere haec fuit origo fideicommissorum; sed postea id prohibitum est, et nunc ex oratione Divi Hadriani factum est, ut ea fideicommissa fisco vindicarentur." Mühl.

exempla probitatis et perfidiae fluctuaverat, et exemplo et severitate stabilivit Augustus. De quo ipse Imperator noster §. 1. Inst. h. t. Postea D. Augustus primus semel iterumque, gratia personarum motus, vel ob insignem quorumdam perfidiam, jussit Consulibus auctoritatem suam interponere. Quod quia justum videbatur, et populare erat, paullatim conversum est in adsiduam jurisdictionem, tantusque eorum favor factus est, ut paullatim etiam Praetor proprius crearetur, qui de fideicommissis jus diceret, quem FIDEICOMMISSARIUM adpellant. Ex hoc ergo loco patet I. primum Augustum fidei suae commissa praestitisse gratia personarum motum. Personae vero illae procul dubio fuerunt L. Lentulus, et ejus heres fideicommissarius. Nam ex illius persona etiam fideicommissa coepisse dicuntur: pr. Inst. de Codicill. Discimus deinde II. Augustum negotium dedisse Consulibus cognoscendi de fideicommissis, nominatosque heredes ad restituendas hereditates compellendi. Quae jurisdictio Coss. tantum delegata erat a Principe, nec ad provincias pertinebat, ubi fideicommissa exsequutionem nullam habebant, antequam Claudius id negotium Praesidibus daret: Suetonius Claud. c. 23. Praeterea ex eo loco intelligimus III. Praetorem fideicommissarium ) ideo postea creatum, ut tanto adcuratius de fideicommissis jus diceretur. In quo tamen nescio an Imperator fallatur. Constat enim primo ex Suetonii Claud. c. 23. Claudium Imperatorem non unum, sed duos constituisse Praetores fideicommissarios, qui praeter morem non darent judices pedaneos, sed ipsi cognoscerent, et ferrent sententias, quamvis postea unum horum Praetorum detraxerit Trajanus: L. 2. §. 32. D. de Orig. jur. Deinde et constitutis jam Praetoribus fideicommissariis, Consules concurrentem jurisdictionem cum iis exercebant: Ulpiani Fragm. XXV. 12. ita quidem, ut apud Consules de majoribus, apud Praetores fideicommissarios de minoribus summis ageretur: Quinctilianus Instt. Oratt. III. 6. Cf. Cujacius Observatt. XXI. 34. Merillius Observatt. VI. 36. Imo nonnunquam ipsi Imperatores de fideicommissis cognoscebant: quale quid de Commodo Imperatore refert Papinianus L. 26. D. de Probat.

e) Vocatur et PR. DE FIDEI. COMMISS. in Gruteri Inscriptt. p. CCCXCIII. n. 6. Hein. Cf. Gaj. II. §. 278. Mühl.

§. 5.

Senatusconsultum Trebellianum f).

Quum ergo semel fiduciarii essent certa juris necessitate obstricti, neque amplius fideicommissorum restitutio ex heredum voluntate penderet: factum est, ut saepe in hunc onus omne obligatiocommodum vero in fideicommissarium transferretur. Cujus rei caussa quum haud raro testamenta destituerentur: imperante Nerone VIII. Kal. Sept. L. Annaeo Seneca et Trebellio Maximo Coss. suffectis factum est SCtum, ut, restituta ex testamento universa hereditate, actiones omnes, quae heredi et in heredem competebant, simul cum hereditatis commodo transirent in eum, cui restitueretur hereditas: §. 4. Inst. h. t. Non vero directe actiones ab herede removebantur, sed utiles tantum fideicommissario et in eum dabantur a Praetore, adeoque heres conventus a creditoribus ex SCto Trebelliano habebat exceptionem: L. 1. §. 4. D. ad SCtum Treb. L. 1. §. 8. D. Quand. de pecul. act, annal. est §).

§. 6.

Senatusconsultum Pegasianum.

Quoniam vero sic etiam heredes rogati, inutilem molestiam refugientes, repudiabant hereditatem, ex qua nihil ad eos commodi esset rediturum: sub Vespasiano, Pegaso et Pusione Coss. SCtum conditum est, quo permittebatur heredi fiduciario detrahere quartam ex bonis fidei suae commissis. Adeoque hoc SCtum legem Falcidiam, quae ad legata tantum pertinebat, ad fideicommissa etiam universalia protulit: §. 5. Inst. h. t. Gravina de Legibus et SCtis c. 78. p. 639. [Cf. V. Cl. Jacob. Voorda Commentar. ad leg. Falcid. c. 6. p. 83.]

S. 7.

Stipulationes necessariae inter heredem et fideicommissarium; et novum jus a

Justiniano introductum.

Nihil tamen hoc SCto fuerat de actionibus hereditariis cautum,

f) Vid. ad h. §. et sqq. 6. et 7.: Gaj. II. §. 251–259. Andr. Guil. Crameri: D. Vespasianus, seu de vita et legislatione Vespasiani Comm. p. 94–142. Haub.

g) Antea emtoris loco fuerat is, cui hereditas restituebatur, unde dicis causa, s. uno nummo, ei venibat hereditas, atque inter ipsum et heredem stipulationes interponebantur, quae in hereditatum venditionibus interponi solitae erant; at SCto facto hae cautiones, ut supervacaneae, in usu esse desierunt; Gaj. II. §. 252. 253. Mühl.

« PreviousContinue »