Page images
PDF
EPUB

men pertinent, Pandectis inseri permiserit: vid. M. Aurel. Galvan. de usufr. c. 40. §. ult. V. C. Schulting. Jurispr. Antejustin. p. 649. Merillii Observatt. VI. 33.

§. 9.

Legata pars hereditatis.

Porro non modo singulae res legari poterant, sed universarum quoque summa legari poterat, ut puta: MAEVIUS HERES MEUS CUM TITIO HEREDITATEM MEAM PARTITO, DIVIDITO: quo casu dimidia pars bonorum legata videbatur. Poterat et alia pars, velut tertia, vel quarta, quinta, legari: quae species PARTITIO adpellabatur: Ulpiani Fragm. XXIV. 25. §. 5. Inst. de Fideicomm. hered. Cicero pro Caecina c. 4. et 5. h).

§. 10.

A quo et quibus legari potuerit i).

Legari non poterat a legatario, nec legatum dabatur, nisi extraneo. Non autem filiofamilias heredi instituto, vel servo proprio, nec ei, qui in heredis potestate mancipiove erat, nisi sub conditione: Ulpiani Fragm. XXIV. 20. sq. Legari etiam olim non poterat civitatibus, postea poterat civitatibus illis, quae sub imperio populi Romani erant: idque primum a Divo Nerva introductum, postea sub Hadriano SCto diligentius cautum fuerat: Ulpiani Fragm. XXIV. 28. k). Quod deinde D. Marcus etiam ad collegia: L. 20. D. de Reb. dub. imo et ad vicos extendit: L. 73. §. 1. D. de Legat. I.

§. 220.). Cf. et Vat. Fragm. §. 85.; quem in locum vid. Ge. Bruns: quid conferant Vat. Fragm. ad melius cognoscendum jus Rom. (Tub. 1838.) p. 110. sq. Cf. et Marezoll l. l. p. 70. 88. 98. 99. Rosshirt: die Lehre von den Vermächtn. I. (Heidelb. 1835.) p. 93. 94. De hujus autem juris mutationibus, quae impp. Christianorum aetate atque vel maxime Justiniani auctoritate invaluerunt, inprimis vid. Marezoll Zeitschr. f. Civilr. u. Pr. IX. num. IX. p. 247–310. Cf. et Rosshirt l. 7. p. 101 · 119. Mühl.

h) Jac. Voorda: Diss. de legato partitionis; adj. Ej. Commentar. ad Leg. Falcid. p. 430-464. d'Arnaud: Variar. Conjecturar. II. 2. von Löhr: Bruchstücke aus d. Lehre von den Legaten u. Fideic. num. 4. in Dess. Mag. f. R. W. u. s. w. T. IV. num. 6. p. 92 95. Haub. Cf. Rosshirt l. l. p. 138. sqq. (§. 3.). Mühl.

i) Gaj. II. §. 238-241. 244. 245. 285-287. Mühl.

k) Male Petr. Faber ad l. c. Ulpiani his obstare putat Plinii ep. 7. Lib. V. namque ibi non de legato reipublicae relicto sermo est, sed de hereditate. Fallitur idem l. c. in Thes. Jur. Meerm. Tom. VII. p. 769. quum Hadriani adpellatione D. Marcum intelligi credidit. Cann. Cf. supra Tit. XIV. §. 3. Mühl.

Vid. Merillii Variant. ex Cujacio II. 14. V. C. Schultingii Jurisprud. Antejustin. p. 659.

§. 11.

Legata poenae nomine relicta.

Anceps quoque inter eruditos quaestio est de legatis POENAE NOMINE RELICTIS 1). Justinianus enim haec ita definit §. ult. Inst. de Legat. Poenae nomine legari videtur, quod coërcendi heredis caussa relinquitur, quo magis aliquid faciat, aut non faciat: veluti si quis ita scripserit: HERES MEUS, SI FILIAM SUAM IN MATRIMONIUM TITIO COLLOCAVERIT, vel ex diverso, SI NON COLLOCAVERIT, DATO decem auREOS SEJO. Addit Justinianus, ejusmodi legata veteri jure prohibita fuisse, (idque etiam constat ex Jul. Capitolini Antonino Pio c. 8. Pertin. Imperat. c. 7.), se vero ea rata esse jussisse, dummodo nihil impossibile, vel legibus interdictum, vel alias probrosum fuerit heredi injunctum.

§. 12.

Dubia adversus hanc doctrinam.

Sed animadvertit Amplissimus Bynkershoekius, hac admissa definitione, vix superesse discrimen inter legata conditionata et poenae nomine relicta. Legislatorum instar erant morientes, et si in tabulis scripserant: LEGO SEJO centum, si filiAM TITIO UXOREM DEDERIT, rata erat haec ultima voluntas. Cur, quaeso, legatum poenae nomine relictum illicitum fuisset habitum, si scriptum esset in tabulis: HERES, SI FILIAM TITIO UXOREM DEDERIT, SEJO DECEM AUREOS DATO. Quid, quaeso, inter utramque formulam interest? Bynkersh. de legat. poenae nomine relict. c. 3. p. 361. sq.

§. 13.

Clarissimi Bynkershoekii sententia.

Existimat ergo vir laudatissimus, Tribonianum, quid veteribus legata poenae nomine relicta fuerint, non satis intellexisse: nam ex L. 1. D. de His, quae poenae caussa relinquuntur adparere, ea legata

1) Gaj. II. §. 235-237. De poenae nomine legatis in primis subtiliter disputavit: Goeschen Diss. laud. c. 3. p. 47 — 108. quacum cf. Goett. G. A. 1812. num. 12. p. 119. sq, (et in Hugonis Beitr. zur jurist. Bücherkenntniss Vol. II. p. 74. sq.) Multa etiam praeclara habet Jo. Gfr. Sammet Diss. de legatis poenae nomine. Lips. 1748. 4. et in Opuscc. p. 41-61. Haub. Cf. Schilling Bem. üb. R. G. p. 202 204. et W. Sell die Lehre von den unmöglichen Bedingungen (Giess. 1834.) §. 64. Mühl.

[ocr errors]

poenae nomine visa relinqui, quibus testator heredem ad probrosum aliquid faciendum cogere voluerit: Bynkersh. ib. c. 4. Quae quum ita sint, Justinianus profecto nihil novi statuit, dum, quae veteres tamquam regulam posuerant, ipse loco exceptionis habuit, regulam fingens veteribus incognitam.

S. 14.
Ejus illustratio.

Sed non est fortassis, quod Justinianum plane deseramus, quippe cujus definitionem etiam Ulpianus adgnovit: Fragm. XXIV. 17. (et Gaj. II. §. 235.) Scilicet saepe heredem legatis nonnisi vexandi caussa onerabant testatores, iisque illum ad aliquid faciendum omittendumque adigebant, nulla alia adducti ratione, quam stolida voluntate. Tale erat testamentum Staberi, de quo Horatius Sermon. Lib. II. sat. 3. v. 84. sqq.

Heredes Staberi summam incidere sepulcro:

„Ni sic fecissent, gladiatorum dare centum

Damnari populo paria, atque epulum, arbitrio Arrí;
Frumenti quantum metit Africa."

-

Quum ergo disputarent veteres, an legata ejusmodi valerent, quibus heres ad aliquid sine ratione contra animi sententiam faciendum omittendumque cogeretur: Justinianus has tricas sustulit, jussitque, haec legata rata esse, exceptis iis, quae vel impossibilia essent, vel legibus interdicta, vel alias aperte probrosa: vid. Gundlingii Diss. de principe herede c. 6. §. 32. p. 78. m).

S. 15.

Lex Furia testamentaria.

Quemadmodum vero legibus XII Tabularum tantum quisque legare poterat, quantum volebat: ita inde fiebat, ut plures hereditatem tot legatis exhaustam adire nollent. Hinc primo lata LEX FURIA testamentaria a C. Furio, Tribuno plebis "), qua cautum, ne

m) Caeterum rationem prohibitionis magis probabilem affert Theophilus in Paraphr. Inst. h. t. §. 36. Mühl. De caeteris inutilibus legatis: Gaj. II. §. 229 234. Haub. Velut: ne ante heredis institutionem legata relinquantur, neu post mortem heredis; at haec quoque novo jure mutata sunt; §. 34. 35. I. h. t. Mühl.

n) Vir doctus Guid. Pancirol. Thesaur. Varr. Lectt. II. 278. eamdem hanc legem putat cum Furia Caninia. Qua in re eum perspicue errare vel inde patet, quod haec lex fuit Voconia antiquior: Fusiam autem Caniniam demum sub Augusto latam supra demonstravimus. Hein. De lege Furia testamentaria eru

cui liceret ultra mille asses o) vel legare, vel mortis caussa donare, praeterquam cognatis certisque personis, quales erant e. g. cognati manumissoris: Ulpiani Fragm. XXVIII. 7. (Gaj. II. §. 224. 225. IV. §. 23. 24. 109.) Si quis alius ultra hanc summam legatum acceperat: non rescindebatur quidem legatum, sed legatarius tamen quadruplum reddere cogebatur. Unde haec lex minus quam perfecta dicitur Ulpiano: Fragm. I. 2. Cf. Cujacii Observatt. XX. 31.

§. 16.

Lex Voconia.

Mox vero hanc legem elusit Romanorum calliditas. Coeperunt enim uni quidem non ultra mille asses legare, sed tamen tot scribere legatarios, ut et sic penes heredem nihil, aut parum, remaneret. Hinc postea LEX VOCONIA, a Q. Voconio Saxa A. U. C. DXCIV. Caepione et Philippo Coss. lata est, ex qua lege non solum femina heres institui haud poterat, nisi in certa bonorum parte; sed et illud cautum fuerat, ne quis census plus ulli legaret, quam ad heredem heredesve perveniret: Cicero in Verr. I. 43. P).

§. 17.
Ejus oblitteratio.

Enimvero etiam Voconia illa lex oblitterata demum est per opulentiam civitatis: Gellius Noctt. Att. XX. 1. nec sufficiens ad rei consummationem visa est: princ. Inst. de L. Falcid. Ergo novissime demum lata est LEX FALCIDIA.

dite disputavit Abrah. Wielingius in Commentatione singulari anno 1729. luci data. Cann. Repetita Wielingii Comm. in Ejus Lectt. jur. civ. II. 18. Add. Schrader Rechtsgeschichtl. Bemerkungen num. 3. in Hugo civ. Mag. T. V. num. VII. p. 162-174. Haub.

o) Cujacius Observatt. XIX. 31. Substituit mille aeris, quomodo et Varro de lingua lat. L. VIII. [* p. 148. in fine ex edit. Bipont.] dicit, mille aeris legasse. Sed as et aes olim promiscue dicebatur. Pondus vero assium pro temporum ratione varium fuisse, docet Plinius Hist. Nat. XXXIII. 3. Hein.

p) Wieling Lectt. jur. civ. II. 25. Cf. quae diximus supra ad II. 14. 2. Haub. Disputatur etiam inter eruditos: annon hoc quoque Legis Voconiae caput ad solas mulieres pertinuerit? Affirmant quaestionem: Maur. Kind Diss. de lege Voconia (Lips. 1820.) c. V. p. 36. sqq. Schrader in ephemerid. jur. Tub. T. I. H. 2. p. 135. sq. At vid. Gaj. §. 226. Theophili Paraphr. ad pr. Inst. de lege Falcidia. de Savigny über die Lex Voconia, (in den Abhandl. der hist. philol. Klasse der Königl. Pr. Akad. der Wissensch. a. d. J. 1820. 1821. p. 219–233.) p. 231. Mühlenbruch in contin. commentariis Glückianis T. 39. p. 283. sq. not. 86. Mühl.

§. 18.

Lex Falcidia q).

Est et hoc plebiscitum, quod tulit P. Falcidius, Tribunus plebis ), temporibus Triumvirorum, Cn. Domitio, M. F. Calvino [* II.] et C. Asinio Pollione Coss. ) A. U. C. DCCXIV. ut testantur Dio Cass. XLVIII. 33. Eusebii Chronicon ad a. MDCCCCLXXVI. et Isidorus Etymol. V. 15. §. 2. Brevissime Dio: xai ó vóuos ó Daλxídios ὠνομασμένος, (πλείστην καὶ νῦν ἔτι ἰσχὺν ἐς τὰς τῶν κλήρων διαδοχάς, ὥστε τινὰ τὸ τέταρτον τῆς καταλειφθείσης οἱ οὐσίας, ἂν γέ πη βαρύνηται, λαβόντα, τὸ λοιπὸν ἀφεῖναι, ἔχων,) ὑπὸ τοῦ Πουπλίου Φαλκιδίου δημ aoyourtos έtédŋ. Lex etiam Falcidia a P. Falcidio, Tribuno plebis, lata, quae nunc quoque plurimum valet in hereditatibus adeundis, permittit, ut heres, si adire hereditatem gravetur, quadrante accepto, reliquum dimittat. Sed non videtur tamen vir doctissimus vim legis satis percepisse. Ea enim non permittit heredi, quadrante accepto, hereditatem repudiare, sed testatorem obstringit, ut quartam heredi salvam relinquat, idque si non fecerit, heredi potestatem facit, tantum detrahendi legatariis, quantum desit quartae suae.

S. 19.

Ejus capita et legitima verba.

Lex, cujus ipsa legitima verba supersunt L. 1. D. ad L. Falcid. pluribus constitit capitibus t), quorum priore libera permittitur legandi facultas his verbis: QUI CIVES ROMANI SUNT, QUI EORUM POST HANC LEGEM ROGATAM TESTAMENTUM FACERE VOLET, UT EAM PECUNIAM EASQUE RES QUIBUSQUE dare, legarE VOLET, JUS POTESTASQUE

q) Jac. Voorda Commentarius ad Legem Falcidiam (Traj. ad Rh. 1730. 8.) in primis c. 3. Wieling l. 7. II. c. 29–31. Haub.

r) Ridiculus ergo glossatorum [* graecorum] error est, qui Falcidiam hanc legem dictam volunt ἀπὸ τοῦ φάλκους, ὃ δηλοῖ δρεπάνην, id est, a falce vel defalcando: Vid. Scholiast. in Harmenopuli Promtuar. V. 9. Eumdem tamen errorem etiam latini glossatores errarunt. Hein.

s) Non anno DCCXIII. P. Servilio Isaurico iterum et L. Antonio Coss. ut tradit Aleander ad Gaji Inst. II. 6. 1. p. 121. Hein. Vid. Abrah. Wielingius in Lection. jur. civ. Lib. II. c. 29., qui et pluribus de lege Falcidia ejusque capitibus disputavit. Cann.

t) Magna cura ea capita collegit illustravitque Francisc. Balduinus, et cum lege Voconia, Julia, Papia Poppaca, Rhodia, Aquillia edidit Basileae 1559. 8. [nec non V. C. Jacob. Voorda, cujus in hanc legem Commentarius [* Trajecti ad Rhen. 1730. 8.] prodiit.] Hein.

« PreviousContinue »