Page images
PDF
EPUB

c. 14. Reversi e ponte intra cancellos (s. septa) concludebantur, quos ovilia vocat Lucanus Pharsal, II. v. 197.

[blocks in formation]

Conf. Nic. Gruch. de Comit. Rom. I. 3. et 4. p. 688. Omnia haec adcurate depicta sistit egregius P. Licinii Nervae numus, quem exhibent Fulv. Ursin. Famil. Rom. p. 149. edit. Patin. et Ezech. Spanhem. de Usu et praestant. numism. Diss. VI. p. 579.

S. 12.

Suffragiorum diremtio.

Latis hoc ordine suffragiis, diremtio fiebat. Numerabantur enim tabellae utriusque generis a singulis custodibus, numerusque earumdem punctis ") notabatur: Cic. Philipp. II. c. 33. et pro Planc. c. 22. ut ea centuriarum sententia renunciaretur, in quam plurima suffragia convenissent, et reticeretur illa, quae paribus esset distracta suffragiis. Si plures sententiae legem probassent: SCITA vel PERLATA; sin plures eamdem rejecissent, ANTIQUATA dicebatur. Manut. de Legib. p. 842.

S. 13.
Legum confirmatio.

Perlatam legem primo jurejurando firmatam, deinde aeri incisam 1) delatamque in aerarium legimus. Manut. de Legib. p. 834. Unde patet, quaenam sint illa apud Ovid. Metam. I. v. 91. sq.

; nec verba minacia fixo

Aere legebantur ;

[ocr errors][merged small]

Exstant ejus ritus vestigia in L. 8. pr. D. ad L. Jul. pecul. Conf. Just. Rycqu. de Capitol. c. 30. p. 374. sq.

S. 14.

Earumdem cognomina.

Nomina leges plerumque accipiebant ab utroque Consule, e. g. lex Aelia Sentia, Papia Poppaea, Fusia Caninia. Nonnumquam unicum iis cognomen dabatur, si a Dictatore, vel Praetore latae essent.

u) Inde nata phrasis: omne punctum ferre: Horat. de Art. poet. v. 343. Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.

De qua loquutione ipsoque hoc ritu conferri meretur Savaro ad Sidon. Cdrm. II. 20. et Epist ult. Hein.

x) Antea et roboreis et eburneis tabulis utebantur: Dionys. Halicarn. Lib. III. p. 108. Schubart de Fat. jurispr. Rom. Exerc. II. §. 35. Hein.

Tales sunt lex Aemilia, lex Aurelia et aliae. Imo et Pompeji, qui Consul sine collega fuit, et C. Julii Caesaris, et Augusti leges unum nomen Pompejarum et Juliarum tulerunt. Addebantur interdum alia cognomina, a materia legis desumta, veluti lex Cornelia sumtuaria, lex Gabinia tabellaria, lex Cassia agraria. [Aliquando et alia cognomina. Inter haec et legis saturae, quae diversa capita complectebatur: Gronov. ad Stat. Papin. p. 64. itemque miscellae: L. 2. L. 3. Cod. de Viduit. indict. vid. Comm. nostr. ad Leg. Jul. et Pap. II. 16. 3. p. 303. Tom. VII. Opp.]

§. 15.

Quo stilo consignatae?

Quo stilo scribi concipique solitae sint leges, ex multis antiquis monumentis adparet. Qualia sunt leges antiquae apud Reines. Inscriptt. p. 473. N. X. ut et egregium fragmentum legis Serviliae apud Car. Sigon. de Judic. II. 27. p. 422. nec non legis Thoriae apud eumdem de Jure Ital. II. 2. p. 638. Adde Barn. Brisson. de Form. p. 141. sq. (In primis autem: Antiquitatis Romanae monumenta legalia, extra libros juris Romani sparsa, quae partim integra, partim mutila, sed genuina, supersunt. Usui accommodavit, tum notitiam historicoliterariam praemisit C. G. Haubold. Opus ex adversariis defuncti restituit E. Spangenberg. Berol. 1830. Ex hisce veterum legum exemplis inprimis sunt digna, quae commemorentur: Lex Thoria, A. U. DCXLVII ), Lex Servilia repetundarum, aliquot annis inferior 2), Lex miscella Heracleensis, s. tabula Heracleensis, inter A. U. 664 — 680 lata a), Lex de Gallia Cisalpina, quae sub initio saec. sexti p. U. C. lata est b), jam a plerisque nostrae aetatis JCtis legis Rubriae nomine usurpata ©). Mühl.

y) ap. Spangenb. Nr. V. p. 10. sqq. Mühl.

z) ap. Spangenb. Nr. VI. p. 22. sqq. — C. A. C. Klenze. Fragm. leg. Servil. repetundar. ex tab. aer. primum conjunxit, restituit, illustravit. Berol. 1825. Mühl.

a) Hugo civilist. Mag. III. Nr. XIX. Fragm. legis Rom. in aversa tabulae Heracleensis parte illustr. Marezoll. Goett. 1816. Dirksen observationes ad tabulae Heracleensis partem alteram. Berol. 1817. Id. Bemerkungen über die erste Hälfte der Tafel von Heraclea; in ejus civ. Abh. II. Nr. II. Spangenberg coll. Nr. XVI. p. 98 sqq. - Vid. et de Savigny in d. Zeitschr. für gesch. R.

W. T. IX. Nr. XI. Mühl.

b) Hugo civ. Mag. II. Nr. XX. Dirksen observat. ad selecta legis Galliae Cisalpinae capita. Berol. 1812. Spangenb. Nr. XXI. p. 144. sqq. Mühl.

c) Primus hoc nomen ex ipsa lege extricavit Puchta civ. Abh. Nr. II. Vid.

§. 16. Plebiscita.

Haec de legibus. Sequuntur PLEBISCITA, quae et ipsa LEGES vulgo vocantur, ceu exemplo legum Iciliae, Voconiae, Aquilliae, Cinciae aliarumque adparet, quamvis id more antiquo non fieret "), teste Gellio Noctt. Att. X. 20. XV. 27.

§. 17.

Eorum differentia a legibus proprie sic dictis.

Erant plebiscita, quae plebs ), plebejo magistratu interrogante, constituebat: §. 4. Inst. de Jure nat. gent. et civ. Ea quum eodem fere ritu, quo ipsae leges, conderentur: differentiae tantum legum et plebiscitorum erunt notandae. Ler ergo a superiore magistratu; plebiscitum a plebejo, id est, tribuno plebis, rogabatur, et eo quidem, cui illud e collegio sorte vel reliquorum collegarum consensu f), obtigisset. Liv. III. 65. Lex suffragante universo populo, plebiscitum suffragante plebe condebatur. Liv. II. 56. Dionys. Hal. IX. 41. Tribuni enim nec advocare patricios, neque ad eos referre ulla de re poterant: Gell. Noctt. Attic. XV. 27. Leges in campo Martio ferebantur et in comitio £); plebiscita, non in eo tantum, sed et nonnumquam in circo Flaminio, aut in Capitolio, maxime vero in comitio,

et Hugo civ. Mag. T. VI. Nr. VI. tum vero Huschke comment. de action. formulis, quae in lege Rubria exstant (Vratisl. 1832) p. 39-42. Idemque etiam adversus Savignii (Zeitschr. IX. p. 336. sqq.) dubitationes nominis authentiam defendit in annalib. librorum juris (krit. Jahrb.) a Richtero Schneideroque editis, T. III. p. 482. sqq. not*). Mühl.

d) Primo, quum patricii plebiscitis teneri nollent, plebiscita vocabantur. Post leges Horatiam, Publiliam et Hortensiam leges dicebantur, vel leges tribuniciae. Cic. de Leg. Argar. II. 8. Hein. Caeterum juris nostri auctores, fontes jurium enumerantes, a legibus etiam distinguere solent plebiscita; Gaji instit. I. p. 2. 3. Mühl.

e) " Plebs est (definiente Gajo L. 238. D. de V. S.) ceteri cives sine senatoribus.” Similia habet Justinianus in §. 4. I. h. t. „Plebis autem appellatione sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur." Quod, quomodo intelligendum sit, vid. Hugo R. G. XI. p. 228. not. 1. Zimmern Gesch. d. R. Privatr. §. 20. not. 8. Mühl.

f) Uni enim e collegis fas erat, alterius rogationem intercessione sua turbare: quamvis saepe manu magis, quam auctoritate tribunitia, res ageretur. Exemplum Cn. Octavii a Tib. Graccho e rostris vi depulsi et metu mortis exterriti, ut magistratu se abdicaret, habet Flor. III. 14. Hein.

g) Schulze 1. 1. p. 363. Mühl.

ubi ex rostris tribuni ad plebem concionabantur h). Docent id exempla apud Ciceronem: Epist. ad Attic. 1. 1. ad Div. VII. 30. Plutarch. in Gracch. (v. Tib. Gracchi c. 12.) Liv. III. 54. XXV. 3. XLV. 36. Leges in Comitiis centuriatis et tributis; plebiscita in solis tributis condebantur, ubi non opus erat vel SCto i) vel auspiciis: Dionys. Halic. IX. 41. et 49. Solebant tamen nonnumquam et Tribuni plebis aves consulere, et de coelo servare, quando legem erant interrogaturi. Exempla sunt apud Plut. in Gracchis (v. Tib. Gracchi c. 17.) et Cicer. in Vatin. c. 7. Leges plerumque tribuni plebis, plebiscita patricii et postea magistratus dissuadebant, quamvis eam facultatem Coss. adimere conaretur Volero, Tribunus plebis. Dionys. Hal. IX. 41. Sortitio etiam in plebiscitis duplex fiebat, quarum altera, in qua tribu Latini suffragium ferrent, explorabatur k), altera inter ipsas tribus fiebat sortitio. Liv. XXV. 3. Quidquid ergo tributim plebs ita jussisset, id ratum habebatur, et deinde tabulis inscriptum aedilibus plebejis in aliqua aede custodiendum dabatur: L. 2. §. 21. D. de O. J.

§. 18.

Quos ea obligaverint.

Quamvis vero plebiscita non ab universo populo, sed a sola plebe, condebantur: tamen non plebem tantum, sed et patricios obligabant. Id quod post multas patriciorum tergiversationes cautum est lege primum Horatia anno U. C. CCCVI. Liv. Hist. III. 55. Dionys. Hal. XI. 45. deinde Publilia anno CCCCXIV. lata a Q. Publilio Dictatore, ac denique, quum plebs anno CCCCLXVII. in Janiculum secessisset, lege Hortensia, lata a Q. Hortensio Dictatore: Gell. Noctt. Attic. XV. 27. §. 4. Inst. de Jur. nat. gent. et civ. 1)

h) Rostra inter praecipua tribuniciae potestatis insignia sunt. Hinc M. Lollius Palicanus, quum tribuniciam potestatem a Sulla abrogatam restituisset, rostra in numis suis signari jussit. Vid. Fulv. Ursin. de famil. Rom. p. 158. edit. Patini. Hein.

i) At nondum latis legibus, quarum mentio fit §. seq., populiscito confirmanda erant plebiscita, eatenus quidem, quatenus omnem populum tenerent. Schulze 1. 1. p. 286. Walter Rechtsgesch. p. 87. Huschke Verf. d. Kön. Serv. Tull. p. 413. not. 47. Praeterea nonnumquam etiam ex Senatusconsulti auctoritate plebiscita fiebant; Walter 1. 1. p. 131. Mühl.

k) Merito tamen dubitatur, num omnino jus fuerit Latinis suffragia ferendi in comitiis Romanis. Qua de re, tum de Liviani loci (XXV. 3.) lectione valde dubia, vid. quae contra Walterum (p. 194) aliosque scripsit Huschke 1. 1. p. 469.

not. 45. Mühl.

1) Huschke 1. 1. p.

414

De rogationum autem argumento, s. de rebus,

§. 19.

Jus honorarium.

Praeter leges et plebiscita etiam EDICTA Praetorum atque Aedilium m) certam juris speciem, quae JUS HONORARIUM vocabatur "), constituere coeperunt. Quare et de Praetoribus atque Aedilibus et utrorumque edictis nonnulla monenda sunt.

§. 20.

Praetoris origo.

Creari primum Praetor coepit anno U. C. CCCLXXXIX., quum paullo ante plebs obtinuisset, ut alter Consulum plebejus esset o). Male haec summae potestatis jactura habebat patricios: hinc dabant operam, ut penes Consules eo minus esset potestatis. Fraudibus itaque adorti plebem, facile id consequebantur, ut redhostimenti loco e patriciis crearetur Praetor, in quem deinde omnem, quae penes Consules adhuc fuerat, juris dicundi potestatem transferebant. Liv. Hist. VI. ult. VII. 1. Unde fallitur Pomponius, vel praecipuam saltem rationem dissimulat, quando ideo creatum ait Praetorem, quia Consules avocarentur bellis finitimis, neque esset, qui in civitate jus reddere posset: L. 2. §. 27. de O. J. P).

§. 21.

Variae in praetura mutationes.

Non diu tamen iste honor patriciorum mansit proprius. Non

quae in comitiis aut populi aut plebis sciscerentur, vid. Walter R. G. p. 133. sqq. et Huschke 1. 1. p. 402. Mühl.

m) Alii quoque fuere magistratus, qui jurisdictionis causa edicerent, ut in provinciis, qui pro consule vel pro praetore essent (vid. prooem. §. XV.), ut Romae tribuni plebis. Cic. in Verr. II. 41. Ulp. Fragm. VII. 3. Videantur et Cujacius Schultingiusque ad Ulpiani locum modo alleg., jurisprud. antejust. p. 588. not. 12. Schilling Bem. üb. Röm. Rechtsgesch. Leipz. 1829. p. 95–118. Mühl. n) De nominis origine vid. §. 7. I. h. t. et. L. 2. §. 10. D. de orig. juris. Cf. L. 7. §. 1. D. de just. et jure.- Hugo R. G. XI. p. 417. not. 3. Mühl.

o) At ante ipsos Consules Praetores Romae fuisse contendit Justinianus Nov. XXV. praef. Sed Praetores vocabantur omnes magistratus, quasi praeitores. Fest. vocc. Praetoriana porta. Plin. Hist. natur. XVIII. 3. Hein. Vel potius primis liberae reipublicae temporibus ipsi consules vocati sunt Praetores; Liv. III. 55. Festus 1. 1. Neque aliud vult Justinianus eo in loco, quem nominat Auctor. cf. et Walter R. G. p. 105. Mühl.

p) Caeterum vera ratio, cur e Patriciorum ordine primum crearentur Praetores, haec fuisse videtur, quod tum temporis a plebejis hominibus jus dici religio fuerit. cf. Walter R. G. p. 105. Mühl.

« PreviousContinue »