Page images
PDF
EPUB

aliis ritibus, quam illa testatione mentis, facta videtur hereditatis aditio. Sunt equidem, qui aditas hereditates existimant percussione digitorum: Cujacii Observatt. VII. 19. Merillii Observatt. IV. 34. quod signum dominii apud veteres fuisse putant. Alii etiam saltationem addunt, quasi laetitiae signum: Ant. Dadin. Alteserra de fiction. jur. Tract. III. 19. Sed utrumque ritum collegere ex male intellecto loco Ciceronis de Offic. III. 19. ad quem addendae eruditae observationes Jo. Ge. Graevii. Addunt alii Ambros. de offic. III. 2. Sed et hic Ciceronem non intellectum manifesto exscripsit ").

§. 16.

Quid pro herede gestio?

Qui sine cretione heredes erant scripti, ii etiam sine aditione, sola PRO herede gestione heredes fieri poterant o). Pro herede vero gerebat, qui rebus hereditariis, tamquam dominus, utebatur, veluti qui auctionem rerum hereditariarum faciebat, servis hereditariis cibaria dabat etc. Ulpiani Fragm. XXII. 26.

[ocr errors]

§. 17.

Quid immixtio et adgnitio?

IMMIXTIO ad necessarios et suos heredes pertinebat. ADGNITIO

sublata cretione sollemni, ajunt invaluisse: §. ult. Inst. de Hered. qual. et different. §. ult. Inst. de Bon. poss. Sed sic ea vel ab aditione non differt, vel ad bonorum possessionem potius, quam ad hereditatem pertinet. Sustulit vero cretionem in bonis maternis Constantinus: L. 1. C. Theod. de Matern. bon. nec non Constantius: L. 4. Cod. Theod. eod. et Valentinianus: L. un. C. Theod. de Cretione. Postea eamdem penitus abolevit non Arcadius, ut in L. 17. C. de Jure delib. dicitur, sed Justinianus, invento beneficio inventarii, (de quo L. fin. C. de Jure delib. Nov. I. 2. 1.) Quilibet enim tuto adire ex eo potuit hereditatem, quum eo ipso bona heredis et defuncti separentur, omnisque impediatur actionum confusio.

n) De cretionis ritibus vid. Otto in Jurisprud. Symb. Ex. II. c. 13. et Reinoldus Variorum c. 14. [*in Opuscc. p. 113-117.] Cann.

o) Addidi etiam, quia et hi cernere poterant hereditatem, si volebant, nec tamen cogebantur: Petr. Fabri Semestr. II. 22. Averan. Interpp. jur. II. 12. 15. p. 151. Hein.

LIB. II. TIT. XX-XXII.

DE

LEGATIS, EORUMQUE ADEMTIONE, ET TRANSLATIONE, ET LEGE FALCIDIA.

Hactenus Imperator de universalibus adquisitionibus egit, ad easque etiam plures, qui infra sequentur, tituli pertinent. Placuit tamen illi, interserere hic singularum rerum adquisitionem, quae per legata fit. An satis concinne, alii videant. Nos pauca ad hos quoque titulos delibabimus.

§. 1. Legatum quid?

LEGATUM est donatio, quae legis modo, id est, imperative, testamento relinquitur: Ulpiani Fragm. XXIV. 1. Legis modo, inquit Ulpianus, quia veluti legem testator dicit heredi, quid ab eo praestari velit, unde et Graecis legare est rouoɛTεiv a) Novell. XXII.2. Jo. Chrysost. Homil. I. ad Act. Apost. p. 615. Quin et ipsum verbum LEGARE nihil significat aliud, quam mandare et veluti legem dicere. Ita Plautus Casina Act. I. v. 12. sqq.

Quin potius, quod LEGATUM EST tibi negotium,

Id curas?

Hinc LEGATI dicuntur a legando, quia cum mandatis mittuntur, non quia publice leguntur, ut conjicit Varro de lingua lat. VI. 16. n. 7. Nec aliam ob caussam RELEGATI adpellantur, quam quia lege, a po-` pulo vel principe lata, civitate exesse jubentur. Imperative ergo fieri debebat haec donatio, id est, verbis directis: L. 2. C. commun. de Legat. L. 15. C. de Testam. Scholiast. Horat. ad Satir. II. 1. 9. Verba enim precaria non erant valida ex legibus XII tabularum, sed ex voluntate tantum heredum descendebant. Denique testamento relinquenda erant legata, non codicillo, antequam scilicet Justinianus legatorum et fideicommissorum naturam exaequasset.

a) Hinc testatores plane more legislatorum loquebantur. Hi verbis imperativis uti solebant: iisdem utebantur testatores: PRAECIPITO, SUMITO etc. Legislatorum formula erat DAMNAS ESTO: L. 2. pr. L. 27. §. 5. D. ad L. Aquill: Eadem vero etiam testatoribus sollemnis erat. Hein.

§. 2.

Legata quotuplicia?

Legatorum genera erant quatuor, VINDICATIONIS, DAMNATIONIS, SINENDI MODO, et PRAECEPTIONIS: Gajus Instit. II. 5. 1. (s. comment. II. §. 192.) Ulpiani Fragm. XXIV. 2. Pauli Sententt. Receptt. III. 6. §. 1—17. b). Quorum differentiam licet sustulerit Justinianus, dum legatorum omnium, quibuscumque tandem relicta sint verbis, eamdem naturam esse voluit: L. 2. C. Comm. de legat. olim tamen permultum intererat inter haec legatorum genera, quae a Jureconsultis disputatione fori inducta esse non abs re existimat V. C. Schultingius ad Ulpian. l. c. p. 649.

§. 3.

Legatum per vindicationem.

Per VINDICATIONEM his verbis legabant: DO, LEGO: CAPITO, SUmito, sive habeto: Ulpianus ibid. §. 3. quibus Gajus Inst. II. 5. addit formulas: ILLAM REM TIBI PRAESUME, VINDICA ©). Tunc vero legatum erat in legatarii arbitrio, idque ipse sibi, adita hereditate, statim capere vel rei vindicatione petere poterat. Tale erat illud apud Virgilium Aeneid. V. v. 533. sqq.

SUME, pater; nam te voluit rex magnus Olympi

Talibus auspiciis exsortem ducere honores.

Ipsius Anchisae longaevi hoc munus HABEBIS,
Cratera impressum signis:

Ad quae verba Servius, Scholiastes: Sume, inquit, percipe. Nam verbum est Jureconsultorum, quo utuntur, quoties legatum non ab herede datur, sed est in accipientis arbitrio, id est, vindicationis, vel optionis.

§. 4.

Legatum per damnationem.

Per DAMNATIONEM legabatur his verbis 4): HERES MEUS DAMNAS

b) Ant. Faber Conject. VI. 1. quatuor species ad duas revocat: vindicationis et damnationis, cui tamen respondit Osw. Hillig. Donello enucleato L. VIII. p. 3. Hein. De differentia legatorum ex jure antiquo adeunda inprimis: J. F. Ludw. Goeschen Diss. Spec. Obss. jur. Romani (Berol. 1811. 8.) c. 1. p. 29 — 33. et c. 2. p. 40—43. Haub. Jam add. Marezoll zu der Lehre von den Vermächtnissen, in d. Zeitschr. f. Civilr. u. Proc. T. IX. num. IV. p. 63 — 116. Mühl. c) Rectius legitur formula in genuinis comment. II. §. 193. De jure autem hujusce legati vid. ibid. §. 194 — 200. Mühl.

d) Dicebatur enim tunc res optimo jure legata: Ulpiani Fragm. XXIV.

C

ESTO DARE: DATO, FACITO: HEREDEM MEUM DARE JUBEO: Ulpianus ibid. §. 4. Vim verborum illorum, quibus, ut ex L. 2. pr. et L. 27. §. 5. D. ad L. Aquill. adparet, etiam legislatores utebantur, idem explicat Servius ad Virgil. Aeneid. XII. v. 727. In jure quum dicitur DAMNAS ESTO, hoc est, damnatus es, ut des, hoc est, damno te, ut des, neque alias libereris. Perinde ergo hic heres erat obligatus, ac si vel a judice, vel ab ipso legislatore, esset damnatus. Unde et lis inficiando crescebat in duplum: Pauli Sententt. Receptt. I. 19. 1.

S. 5.

Legatum sinendi modo.

SINENDI MODO ita legabatur: HERES MEUS DAMNAS ESTO SINERE LUCIUM TITIUM SUMERE ILLAM REM, SIBIQUE HABERE: Ulpiani Fragm. XXIV. 5. Gaji Inst. II. 5. 9. (Cf. genuin. comment. II. 209-215.) Heres ergo damnabatur quidem, ut aliquid sumi pateretur, sed legatario simul permittebatur, ut aliquid sumere posset.

§. 6.

Legatum per praeceptionem.

Denique PER PRAECEPTIONEM legabant sic: LUCIUS TITIUS ILLAM REM PRAECIPITO: Ulpiani Fragm. XXIV. 6. vel, ut in notis Magnonis est: P. S. T. Q. H. PRAECIPITO, SUMITO, tibique habeto. (Gaj. II. §. 216—223.) Res hoc modo legata praelegatum vocabatur, vel praecipuum: Festus sub voce Excipuum p. 284. idque relinquebatur uni ex coheredibus. Exempla sunt apud Valerium Max. VII. 8. 4. Plinium Epistt. V. 7. Sidonium Epistt. VI. 12.

§. 7.

Differentia horum legatorum.

Differentia inter hos legandi modos non una erat. Per VINDICATIONEM legari poterant res, quae tempore mortis et facti testamenti testatoris ex jure Quiritium fuerant e). Quod si tamen res, quae

11. Hein. Vid. et Gaj. II. §. 197. in f. omninoque de jure per damnationem legati §. 201-208. Vocabatur etiam do lego legatum; Vat. Fragm. §. 75. Mühl.

e) Si res legata pondere, mensura, numero constabat, sufficiebat, si tempore mortis jure Quiritium testatoris esset. Ratio vero, ob quam hic exigebatur dominium Quiritarium, haec erat, quia legatario ejusmodi concedebatur rei vindicatio, quae olim instituebatur hac formula: HANC EGO REM EX JURE QUIRITIUM MEAM ESSE AJO: Cicero pro Muraena c. 12. Hac vero formula utique uti haud potuisset legatarius, nisi res legata testatoris fuisset ex jure Quiritium. Vid. V. C. Schulting. Jurisprud. Antejust. p. 651. Hein.

non utroque tempore in dominio testatoris erat, ita legaretur: SCtum Neronianum hujusmodi legatum eatenus sustinebat, ut in legatum damnationis inflecteretur: Ulpiani Fragm. XXIV. 11. (Gaj. II. §. 197.) Per DAMNATIONEM res omnes legari poterant, etiam alienae, dummodo tales essent, ut dari possent: Ulpiani Fragm. l. c. §. 8. Gaji Inst. II. 5. 6. SINENDI MODO legabantur res propriae testatoris et heredis: Ulpianus ibid. §. 10. non alienae, ut visum Gajo f). Denique PER RRAECEPTIONEM relinquebantur eaedem, quae per vindicationem: Ulpiani Fragm. XXIV. 11. Si conjunctim una res legata fuerat pluribus PER VINDICATIONEM: pars deficiens ceteris collegatariis adcrescebat: sin vero PER DAMNATIONEM: pars deficiens penes heredem manebat: Oiselius ad Gaji Inst. II. 5. 4. Legatum vindicationis poterat repudiari: L. 7. L. 44. §. 1. L. 86. §. 2. D. de Legat. I. non aeque legatum damnationis. Plures differentias dedit Merillius Observatt. VI. 32.

§. 8.

Ea sublata est a Justiniano.

Sustulit hanc differentiam, ut supra diximus, Justinianus ¤), ita tamen sustulit, ut non satis caute plures leges, quae ad istud discri

f) Epitomato, non genuino: II. §. 212. Haub. Nullum vere est dissidium inter epitomatum Gajum atque genuinum. Hic enim refert, plerisque quidem placere, inutile esse ejusmodi legatum, sustineri tamen ex Neroniano SCto. (cf. not. g.) Caeter. vid. et Marezoll l. l. p. 104. 105. Mühl.

g) Primo SCto Neroniano non sublata quidem, quae inter formulas legandi erat, differentia; sed tamen constitutum, ut, si alio modo aliquid relictum esset, saltem valeret, tamquam si esset per damnationem relictum: Ulpiani Fragm. XXIV. 11. Postea Constantinus M. verborum quidem, at non actionum, differentiam sustulit: L. 15. C. de Test. L. 21. C. h. t. Denique et hanc abolevit Justinianus: vid. Jan. a Costa ad Inst. §. 2. h. t. Hein. Senatusconsulto Neroniano, teste quidem Ulpiano, cautum erat, ut, quod minus pactis (h. e. rite conceptis s. legitimis) verbis legatum est, perinde sit, ac si optimo jure legatum esset;" seu, ut habet Gajus: „, ut, si eam rem quisque legaverit, quae ejus numquam fuerit, perinde utile sit legatum, atque si optimo jure relictum esset" (§. 197.). Adjicit uterque: optimum esse jus per damnationem legatum, quoniam (Gajo quidem interprete) eo legati genere etiam aliena res legari possit. Atque alio in loco ita rem explicat: Neroniano senatusconsulto confirmari legata, quae verborum vitio jure civili non valeant (§. 218.). Caeterum accuratius Ulpianus quam Gajus SCti verba retulisse videtur; nec, si simpliciter Senatusconsultum cavisset de re aliena legata, quaeri potuisset: num valeat rei alienae legatum sinendi modo relictunı (Gaj. §. 112.), rursus vero: an ex SCto Neroniano sustentetur legatum per praeceptionem datum extraneo (ib. §. 218. et

« PreviousContinue »