Page images
PDF
EPUB

patet, satis antiquam et forsan Augusti temporibus aequalem 1) esse legitimam illam portionem.

§. 8.

Invecta a Justiniano mutatio.

Sed auxit illam portionem Justinianus per Nov. XCII. et Nov. XVIII. 1. ubi legitimam portionem, si quatuor, vel pauciores essent, trientem: sin quinque vel plures, semissem esse jussit.

§. 9.

Quibus casibus haec querela locum habuerit, vel non habuerit? Competebat porro haec querela non modo liberis adversus parentes, sed et his adversus liberos. Sane et matrum testamenta hac querela impugnata, legimus, jam ante SCtum Orphitianum, apud Plinium Epistt. V. 1. Valerium Max. VII. 7. 4. Quod eo minus mirandum, quia ex eodem Valerio Max. VII. 7. 2. constat, etiam filios in adoptionem datos patrum naturalium testamenta impugnasse. Postea id remedium ad solos parentes, liberos, fratres restrictum : L. 1. D. h. t. Imo jure novo cessabat haec querela etiam in fratribus et sororibus, nisi turpis instituta esset persona: L. 27. C. h. t. cessabat etiam contra testamentum militis: L. ult. §. 1. C. eod. cessabat denique praescriptione quinquennii: L. 8. §. ult. D. eod. de quibus omnibus plenius agunt Jureconsulti.

S. 10.
Heredes quotuplices?

Pergimus ad heredum qualitatem et differentiam. Erant illi vel NECESSARII, vel SUI et NECESSARII, vel EXTRANEI ac VOLUNTARII: pr. Inst. de Her. qual.

S. 11.
Heredes necessarii.

NECESSARII erant, qui cogebantur esse heredes etiam inviti.

b) Augusti enim temporibus latam esse legem Falcidiam, ostendemus infra Lib. II. Tit. XX. sq. §. XIV. Occasionem forsan dedit T. Tettius Vibo, qui filium infantem exheredaverat: Valerius Max. VII. 7. 3. Reinesii Inscriptt. p. 23. sq. ad n. X. Hein. Origines legitimae prudentum interpretationi ad L. Falcidiam deberi, erudite demonstravit Fr. Goth. Schlegtendal in Diss. de originibus legitimae [* Duisb. 1752. 4.] Cann. Princeps de origine et fatis legitimae portionis scriptor est Car. Frid. Zepernick in Diss. Historia juris civ. de legitima portione parentum. Hal. 1773. 4. cui conf. Christ. Frid. Glück Diss. de constituenda legitimae portionis parentum quantitate (Erl. 1788. 4.) §. 5. et 7. Opuscc. Fasc. III. p. 36-47. et p. 64-76. Haub.

Tales erant servi, quibus pro libertate data id jugum imponebant leges, ut heredes esse cogerentur, quo subhastatio bonorum non fieret nomine dominorum, si forte aes alienum aliter dissolvi non posset, sed sub eorum nomine ©). Infamiae enim quid habere videbatur illa subhastatio, quam hoc ordine factam novimus d). Proponebatur edictum a Praetore, quo creditoribus possessio bonorum dabatur. Qui ubi triginta dies possederant e): ejusdem Praetoris jussu creari solebat magister ad bona distrahenda: Cic. ad Attic. VI. 1. Quinctilian. Inst. Orat. VI. 4. L. ult. D. de Curat. bon. dand. Tum fiebat proscriptio in celeberrimis urbis locis: ITA ILLE DEBITOR NOSTER IN EJUSMODI CAUSSA EST, UT BONA EJUS DIVENDI DEBEANT, QUICUMQUE EMERE VOLET, ADESTO: Theoph. pr. Inst. de Success. subl. quae fieb. per bon. vendit. Idque est illud triste carmen magistri, de quo Cicero de Orator. I. 57. vel libellus, bonis alicujus suspensus, apud Senecam de Benefic. IV. 12. Paucis diebus post denuo adeundus erat Praetor, ut liceret legem bonorum vendendorum facere, atque inde ita v. c. praescribebant: HAEC QUICUMQUE Emerit,

c) Gaj. II. §. 153-155. Mühl.

[ocr errors]

d) De bonorum venditione, cujus Auctor hic, etsi loco minus apto, mentionem fecit, et de qua Gajus (II. §. 167. III. §. 77—81. IV. §. 35. 65–68. 145. 146.) vid. et Lex de Gallia Cisalpina c. 22. Mazochii Comment. in tabulas Heracleenses P. II. p. 434-436. Niebuhr Röm. Gesch. T. II. p. 310–317. Schrader Rechtsgeschichtl. Bemerkungen num. 6. in Hugo Civil. Magaz. T. V. num. VII. p. 184187. de Savigny Behandl. der sacra privata bei den Römern §. 1. in der Zeitschr. f. gesch. R. W. T. II. num. 15. p. 374–377. Mühlenbruch Obss. jur. Rom. Sp. I. c. 1. §. 7. p. 15- - 18. et Joh. Christ. Hasse Ueber universitas juris und rerum, in dem Arch. f. civ. Pr. T. V. num. 1. p. 24. et 50. sq. Haub. Add. inprimis T. C. G. Stieber de Bonorum emtione apud veteres Romanos P. I. Lips. 1827. 8. Puggé im Rhein. Mus. T. II. p. 87. sqq. Bethmann - Hollweg Gerichtsverfassung u. Process des sinkenden Röm. Reichs. §. 29. Vid. et quae supra ad Tit. I. §. 25. a nobis notata sunt. Caeterum Hauboldus plures hic nominavit scriptores, qui aut in emtoris bonorum per universitatem succedendi, aut in nexorum addictorumque jure exponendo potissimum versantur. Cujus tamen sequi exemplum nolui. Alios igitur, qui his de rebus scripserunt, infra invenies nominatos: Lib. III. Tit. XII. (XI.) et XXX. (XXIX.) §. 2. sqq. Mühl.

e) At vid. Gaj. III. §. 79. „, Siquidem vivi bona veneant, jubet ea Praetor per dies continuos XXX. possideri et proscribi, si vero mortui, post dies XV. Postea jubet convenire creditores, et ex co numero magistrum creari, i. e. eum, per quem bona veneant; vivi bona triginta, mortui vero viginti (diebus) emtori addici jubet. Quare autem tardius viventium bonorum venditionem complere jubeat, illa ratio est, quia de vivis curandum erat, ne facile bonorum venditiones paterentur." Mühl.

CREDITORIBUS IN DIMIDIAM PARTEM EORUM, QUAE IPSIS DEBENTUR, RESPONDERE DEBET: Theophil. ibid. Interea aderant bonorum emtores, qui totam massam bonorum emebant, vocati etiam sectores f), de quibus Cic. pro S. Rosc. Amer. c. 6. Scilicet sectores vocabantur, qui spem lucri sui sequuti bona condemnatorum semel auctionabantur, proque iis pecunias pensitabant singulis, ac deinde pro compendio suo singulas quasque res populo vendebant: Ascon. Pedianus in Verrem de Praetura urbana [* p. 84. 226. 262. sq. ex edit. quae prodiit Lugd. Batav. 1675. 12.] Nonnumquam, si deesset sector, auctio fiebat, eaque indicebatur acerba voce praeconis, cujus formula, sed jocosa, est apud Plautum Menaechm. V. 9. in fine. Qua de re Cicero Epist. ad Attic. VI. 1. Sigonius de ant. jure civ. Rom. I. 11. p. 149. et de judic. I. 18. p. 449. sq. Ne ergo haec infamia in defuncti domini manes redundaret, ab obaeratis servus instituebatur heres, et is cogebatur hereditatem adire, atque hinc dici solebat HERES NE

CESSARIUS.

S. 12.
Sui et necessarii.

Sui et NECESSARII erant liberi, NECESSARII, quia et ipsi heredes esse cogebantur: SUI, quia jam vivis parentibus quasi domini habebantur: §. 2. Inst. h. t. §. 3. Inst. de Hered. quae ab intest. L. 11. D. de Lib. et postum. Unde et particeps patris eleganter dicitur filiusfamilias apud Terentium Heautontim. Act. I. sc. 1. v. 97. sq.

Nec fas esse, ulla me voluptate hic frui,

Nisi ubi ille huc salvus redierit meus particeps.

Quia tamen durum videbatur, ob defuncti parentis infortunium liberos superstites quasi infamiam contrahere: Praetor ipsis postea concesserat beneficium abstinendi: L. 11. L. 12. L. 57. §. 1. D. de Adquir. hered. L. 71. §. 9. eod. ex quo loco, id beneficium jam ante Sabini tempora liberis datum fuisse, adparet.

§. 13. Extranei.

Denique EXTRANEI erant, qui nec necessarii erant nec sui. His ergo liberum erat, vel adire hereditatem, vel repudiare, si magis

f) Vid. tamen de ea, quae ex veterum mente huic nomini inest vi ac potestate: Stieber l. 1. p. 4. sqq. Cf. etiam quae supra adnotavimus Tit. I. huj. libri §. 22. not. p. Mühl.

expedire videretur 5), unde et voluntarii dicti. Adquirebatur scilicet hereditas cretione, si Charondae credimus, aditione, pro herede gestione, immixtione, adgnitione. Charond. ad Ulpiani Fragm. XXII. 27. qui tamen fallitur, dum immixtionem huc refert, quum ea ad heredes suos pertineat, quos ipso jure heredes esse diximus. Quamvis autem cretio et aditio semper erant conjunctae: tamen ideo non illa erant synonyma, uti sibi persuasit Donellus Comm. jur. civ. VII.8. sed actus diversi. Idque vel inde patet, quod sequiore aevo hereditas etiam sine cretione adiretur, quale privilegium matri, patruis, aliisque cognatis tribuerat Constantinus: L. 1. et 2. C. Theod. de Legit. heredit.

S. 14.

Cretio hereditatis quid et quotuplex h).

CRETIO erat actus eorum, qui cum cretione erant heredes instituti i). Cum cretione dicebatur institutus, cui testator injunxerat, ut hereditatem cerneret. Ea cretio erat vel PERFECTA vel IMPERFECTA. Nam si scripserat testator: TITIUS HEREs esto, cernitoQUE IN DIEBUS CENTUM PROXIMIS, QUIBUS SCIERIS, POTERISQUE: NISI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO: Ulpianus l. c. §. 27. Haec formula pertinebat ad cretionem perfectam. Sin ultima verba essent omissa: dicebatur heres institutus cum cretione imperfecta, itemque, si loco exheredationis adjectum esset, SI NON CREVERIS, TUNC MAEVIUS HERES

g) Cf. Gaj. II. §. 161–163. Mühl.

h) De cretione vid. Ulp. XXII. §. 25 — 34. et Gaj. II. §. 164 189. 190. Mühl.

[blocks in formation]

i) Caeterum cretionis solennitatem priscis quidem temporibus omnino in adeunda hereditate observandam fuisse, ex eo colligi poterit, quod hereditatis aditio inter actus referatur legitimos, qui non recipiant procuratorem: L. 77. D. de reg. jur. Cf. Gaj. II. §. 167. 187. 189. ubi is quoque dicitur cernere hereditatem, qui tamen non erat institutus cum cretione. Vid. et Huschke Studien des Röm. R. p. 255 – 258. Meminit etiam Gajus cretionis a legitimo herede faciendae, II. §. 167. Ex quo quidem cretionis observatio ab institutionis formula maxime pendere coepit, nec amplius in legitimis hereditatibus necessaria fuit; at nihilominus imperatores, qui posteriore aetate vixerunt, id sibi faciendum esse putarunt, ut a solennitatis illius observandae necessitate relaxarent legitimos heredes; ita enim inveteravit cernendi ista consuetudo. Vid. L. 1. Th. Cod. de legit. hered. L. 1. Th. C. de cretione, vel bonorum possessione. At non eadem est hac de re peritorum sententia. Cfr. Wenckius ad h. l. in sua Cod. Theodos. edit. p. 201. sq. Hugo R. G. XI. p. 254. nòt. 2. Schilling Bem. über Rechtsgesch. p. 78. sq. not. 183. Mühl.

ESTO *). Ulpianus ibid. §. 34. Erat quoque cretio vel VULGARIS vel CONTINUA. Vulgaris, in qua adjiciebantur verba: QUIBUS SCIERIS POTERISQUE. Continua, in qua non adjiciebantur: Ulpiani Fragm. tit. eod. §. 31. 32. 1). Ceterum horum verborum ea erat vis et potestas, ut in cretione vulgari dies tantum utiles; in continua omnes numerarentur: Schultingius ad Ulpian. ibid. p. 644. Cernere vero hereditatem, non erat facere, ut viderent, aliquem esse heredem, ut interpretatur Varro de lingua lat. V. 8. p. 43. ex edit. Gothofr. sed decernere, se heredem esse velle, ut ipse Varro Lib. VI. 5. p. 57. rectius atque adcuratius docet: Cujacii Observatt. VII. 18. Jac. Perizonii not. 6. ad Sanctü Minervam Lib. IV. c. 15. [* Tom. II. p. 462. sqq. ex edit. Bauerim).] Fiebat ista cretio intra certos dies, praesentibus testibus: Cicero ad Att. XIII. 44. Sic centum dierum meminit Ulpianus ibid. et jus nostrum L. 22. §. 1. D. Quando dies leg. ced. L. 3. §. 8. D. de Minorib. L. 2. §. ult. D. de Suis et legit. hered. quae loca veterem ritum cretionis redolere videntur; sexaginta dierum: Cicero Epist. ad Attic. XIII. 44. In ipso actu dicenda ab herede erant verba cretionis: QUUM ME MAEVIUS HEREDEM INSTITUERIT, EAM HEREDITATEM ADEO CERNOQUE: Ulpianus ibid. §. 28. Barn. Brisson. de Form. VII. p. 600. et 601. Et hinc CRETIONIS SOLLEMNITAS: L. un. C. Theod. de Cret. et bonor. possess. SCRUPULOSA SOLLEMNITAS: L. 8. C. Theod. de Matern. bon. CRETIONIS COMMENTUM: L. 1. C. Theod. eod. CRETIONEM DICERE: L. 5. C. Theodos. eod. tit.

§. 15.

An aliis sollemnitatibus opus fuerit adituris hereditatem?

Dictis cretionis verbis, heres dicebatur hereditatem adüsse. Nec

k) Conf. Gaji II. §. 177. 178. Sunt qui ad imperfectam hanc cretionis speciem referant Pomponii locum plane singularem, qui est L. 41. D. de hered. inst. (cf. §. ult. in f. I. de vulg. subst.), velut Löhrius in commentatione, quae inscribitur Parthenius; in Ej. Grolmanique Magaz. f. R. W. T. III. num V. p. 139. sqq. Vid. tamen, quae monui in continuatis Glückü comment. T. XL. p. 351. Cf. et Gans Scholien zu Gajus p. 289. sq. Mühl.

[ocr errors]

1) Gaj. II. §. 171 — 173. - ,, Continua haec cretio vocatur, quia continui dies numerantur; sed quia tamen dura est haec cretio, altera magis in usu habetur, unde etiam vulgaris dicta est." Mühl.

m) A Perizonio quae notata sunt, vellicavit Ludph. Kusterus Diatribe de verbo CERNO: in qua phrasis illa vexatissima, CERNERE HEREDITATEM, adcurate exponitur. Adnexa est haec Diatribe Diatribae Anti-Gronovianae edit. II. Amstelaed. 1712. Responsio ad Lud. Kusteri, V. Doctissimi, Diatriben de verbo CERNO exstat in Baueri edit. Sanctii Minervae Tom. II. p. 466–489. Cann.

« PreviousContinue »