Page images
PDF
EPUB

niani, quorum illi id adfirmare, hi negare solebant d): Merillii Observatt. III. 12. posteris tamen Proculi doctrina constanter placuit. Recepta hic erat formula: ILLE filius si intrA PUBERTATEM DECESSERIT, ILLUM SUBSTITUO: Gaji Inst. II. 4. 2. e). Cujusmodi substitutionem ita describit Horatius Sermon. Lib. II. sat. 5. v. 45. sqq.

Si cui praeterea validus male filius in re
Praeclara sublatus aletur; ne manifestum
Coelibis obsequium nudet te, leniter in spem
Arrepe officiosus, ut et scribare secundus
Heres, et si quis casus puerum egerit orco,
In vacuum venias:

§. 5.

Cautela in substitutione pupillari observata.

In primis vero id adcurate observatum legimus, quod parentibus de liberorum salute sollicitis commendat Justinianus §. 3. Inst. de Pupill. subst. (Gaj. II. §. 181.) ut substitutionem pupillarem in ima parte tabularum scriberent, eamque separatim signarent f), ne substitutus heres pupillo strueret insidias, malletque rapere hereditatem, quam incerta spe exspectare. Sic Horatius Sermm. II. sat. 5. v. 53. sq.

[blocks in formation]

Ad quae verba videnda virorum doctorum scholia. Eamdem cautionem nonnumquam in vulgari substitutione adhibebant. Et huc quoque pertinent illa Suetonii Caes. c. 83. Novissimo testamento tres instituit heredes, sororum nepotes, C. Octavium, ex dodrante, et L.

d) I. e. dissensus fuisse dicitur inter veteres JCtos, quorum alii unum, alii duplex esse testamentum patris et filii impuberis censuerint. Vid. tamen Gaj. II. §. 180. (§. 2. I. de pup. subst.): „duo quodammodo sunt testamenta ——, aut certe unum est testamentum duarum causarum, i. e. duarum hereditatum; quae quidem neutiquam inter se sunt contraria. Cf. G. Mascovius de sectis Sabinianorum et Proculianorum c. IX. §. 2. Mühl.

e) In genuinis Gaji comment. (II. §. 179.) haec traditur formula: „,si filius - prius moriatur, quam in suam tutelam venerit, Sejus heres esto;" qua cum etiam conveniunt fere, quae aliunde nobis proditae sunt formulae; vid. not. a. Mühl.

.

f) Unde et tabulae secundae adpellatae ultimi illi versus, qui substitutionem pupillarem complectebantur: vid. Barn. Brissonii Select. Ant. Rom. III. 12. Hein.

Pinarium, et Q. Pedium, ex quadrante reliquo: in IMA CERA C. Octavium etiam in familiam nomenque adoptavit. Cf. Salmasius de mod. usurar. c. 11.

LIB. II. TIT. XVII. XVIII. XIX.

QUIBUS MODIS TESTAMENTA INFIRMANTUR; DE QUERELA INOFFICIOSI; ET DE HEREDUM QUALITATE ET DIFFERENTIA.

De modis, quibus testamenta infirmantur, paullo adcuratius dicere poterat Justinianus. Nos, ne actum agamus, pauca ab eo omissa supplebimus.

§. 1.

Testamenta nulla et injusta.

Quemadmodum Jureconsulti rebus omnibus nomina sua tribuebant: ita et modos infirmandi testamenta adcurate suis distinguebant vocabulis. Sic quae ab initio invalida erant testamenta ob personarum vel voluntatis vitium, ea NULLA esse dicebant. Alia sunt INJUSTA, sive non jure facta, in quibus scilicet non observata sunt sollemnia juris: L. 1. D. de Injust. rupt. irrito fact. testam.

S. 2.

Infirmata ex post facto.

Ex post facto infirmabatur testamentum jure vel praetorio vel civili. Priori casu dicebatur BONORUM POSSESSIO CONTRA TABULAS de qua suo loco. Posteriore testamenta vel RUMpi, vel irrita vel DESTITUI, vel RESCINDI ferebantur.

DARI,

FIERI,

§. 3. Rupta.

RUMPEBANTUR testamenta partim adgnatione heredis sui, vel certe quasi adgnatione, de qua Huberus Praelectt. II. 17. 1. p. 189. partim novo testamento sollemniter facto: L. 2. D. eod. partim incisione, deletione, cancellatione: tit. de His, quae in test. delent. (Gaj. II. §. 138 — 144.)

S. 4.

Irrita et destituta.

IRRITUM FIEBAT TESTAMENTUM capitis deminutione maxima, media, ac minima. Maxima enim servum faciebat, media peregrinum,

minima filiumfamilias. Quum vero nullus horum testari posset: facile patet, sic rem incidisse in casum, a quo incipere non posset. (Gaj. II. §. 45. 46.) DESTITUTUM denique dictum esse testamentum, ex quo nullus heres erat, vel dupondii sciunt.

§. 5.

Rescissa per querelam inofficiosi, cujus quae origo?

Denique RESCINDI testamentum dicebatur per QUERELAM INOFFICIOSI. Ejus originem diu ignoratam ex antiquitatis parietinis restituere juvabit. Franc. Duarenus ad h. t. c. 2. eam a Principibus inventam putat. Sed ante Principes eam notam fuisse, patet ex Valerio Max. VII. 7. 2. Nec felicius eam ex Praetoris edicto derivat Pithoeus ad Collat. legg. Mos. et Rom. XVI. 3. Nam haec actio non, ut aliae Praetoriae rei persequutoriae, ad actum rescindendum comparatae, annalis est, verum quinquennium durat. Nec Praetor umquam exheredatis succurrit, uti ait Ulpianus L. 8. pr. D. de Bon. possess. contra tab. Nec denique locus Pauli Sententt. Receptt. IV.8.5. ex quo id collegerat Pithoeus, hoc dicit, ubi tantum actionis Praetoriae, non querelae inofficiosi fit mentio. Veriorem ergo originem sibi invenire visus est Cujacius Observatt. II. 21. XVII. 17. Docet enim ex inscriptione L. 4. D. de Inoffic. test. querelam hanc introductam esse lege GLICIA, quam lectionem etiam Codicis Florentini tuetur auctoritas. Et nihil sane Gliciis Romae est celebrius. Frequenter eorum meminere Tacitus, Suetonius, Florus, Livius, quin et marmora Capitolina, in quibus A. U. C. DIIII. laudatur

M. CLAUDIUS C. F. GLICIA, QUI. SCRIBA. FUERAT. DICTATOR.

COACT. ABDIC. SINE. MAG. EQU.

Steph. Vinand. Pigh. Annal. Tom. II. p. 50. Gruteri Inscriptt. p. CCXII. Unde invidia stimulatus videri poterat Hotomanus, qui Disp. de quarta legit. c. 1. ne Cujacio gloriam detectae legis tribuat, legem plane nullam adgnoscit Gliciam, querelamque inofficiosi ex moribus magis, et consilio Jureconsultorum, quam ex certa aliqua lege fluxisse contendit. Cum Cujacio sane faciunt recentiores paene omnes, et in his Ant. Augustinus de Legibus et SCtis in lege Glicia, et Jan. Vinc. Gravina de Legibus et SCtis c. 80. p. 649. sq. Sed negari nequit, Hotomani sententiam Cujaciana esse verosimiliorem. Gliciorum enim nomen familiae, non gentile est. Leges vero a cognominibus cognominatae non desinebant in IA sed in ANA, V. c.

lex Junia Norbana: Sigon. de nom. propr. p. m. 1426. Ergo haec lex aut Claudia dicenda fuisset, aut Gliciana, non Glicia a). Quare nihil dici potest verosimilius, quam quod moribus et Jureconsultorum auctoritate invaluerit haec querela, et quidem libera adhuc republica. Meminerunt enim illius Cicero adv. Verr. I. 42. et Valerius Max. VII. 7. 5. ex quo constat, jam ad C. Calpurnium Pisonem hanc querelam fuisse delatam. Atqui praeturam hic Calpurnius gessit anno U. C. DCLXXXII. Scilicet liberrima olim erat patribusfamilias testandi exheredandique facultas. Quum vero ea abuterentur homines maxime blanditiis novercalibus deliniti: Jureconsulti de remedio cogitare coeperunt, quo injuste exheredatis succurreretur. Quod non obscure innuit Pomponius, dum latissimam illam potestatem testatorum coangustatam fuisse ait interpretatione jura constituentium: L. 120. D. de Verb. signif. Jam quamvis Jureconsultis novas leges condere vel veteres evertere haud liceret: tamen quum ex juris principiis furiosi condere non possent testamentum, non alio ac commodiore colore injuste exheredatis succurrere poterant, quam si fingerent, parentem liberos injuste exheredantem sanae ac integrae mentis haud fuisse, idque inde demonstrarent, quod liberos bene de se meritos sine justa caussa vel praeterierit vel exheredes scripserit: Bynkersh. Observatt. II. 12. p. 153. Пoç γὰρ οὐκ ἄν τις εἴποι μανίαν, τὸ κατ' αὐτῆς ὥσπερ ἀλόγως χαλεπαίνειν Tйs quosos; Cur enim furorem non diceremus, ita naturae succensere? inquit interpres Basilic. XXXIX. 1. T. V. p. 224. Ceterum hanc actio

a) De lege Glicia cf. Dukerus ad Liv. Epit. XIX. T. III. p. 298. Cujacii de origine querelae inofficiosi testamenti ex hac lege repetenda sententiam data opera propugnavit Car. Lovardus (potius Volardus) Lib. de vera origine querelae inofficiosi testamenti ex lege Glicia. Dresd. 1762. 8. Meliora dedit: Schrader comm. de nexu successionis ab intestato et querelae inoff. testamenti (Gott. 1802. 4.) Sect. I. et II. p. 6–22. Haub. Cujacii sententiam, post Bynkershoekii (observat. jur. Rom. II. 12.) aliorumque labores, jam ipse Heineccius optime refutavit in Diss. de levis notae macula (in opuscul. varior. Syll. num. VII.) §. X. Vid. et Westenbergii Diss. I. de legitima c. II. §. 5 — 14. et Zepernick ad Siccamae Lib. II. c. 6. de judicio centumvirali not. e. Neque est quod dubitemus, falsam esse inscriptionem Leg. 4. D. de inoff. test. quae Florentiae ita legitur: Gajus lib. sing. ad Legem Glitiam. Potius legendum censeo: ad Legem Falcidiam; non quasi hac lege introductum sit jus, de inofficioso testamento querendi, sed quoniam veri esse videtur simillimum, JCtos veteres, Falcidiam legem interpretatione illustrantes, etiam de legitimae portionis quantitate, quippe ad exemplum Falcidiae definita, simul disseruisse. Mühl.

nem vocabant QUERELAM, evoquías evɛxa. Cognati enim non se invicem adcusare, sed inter se conqueri dicebantur: Voss. Inst. Orat. I. 6. 2. Neque tamen semper eo nomine venisse hoc remedium animadvertimus, sed illud aliquando actio: L. 12. §. ult. L. 15. §. 2. D. L. 25. L. 27. C. de Inoff. test. aliquando adcusatio adpellatur, ut L. 6. §. ult. L. 17. L. 22. D. eod. tit. Vocabant eamdem querelam INOFFICIOSI, quia quemadmodum beneficia alienorum sunt, ita officia eorum, quos necessitudo suscitat, et opem ferre jubet: Seneca de Benefic. III. 18. Contra officium ergo testati videbantur, qui proximos vel praeterierant, vel exheredes injuste scripserant.

§. 6. Ejusdem natura.

Ceterum hac querela testamento, ceteroquin sollemniter facto, objiciebatur dementia furorve testatoris. Non enim tanta inhumanitas cadere videbatur in sani capitis hominem, ut sine caussa exheredes scriberet filios. Instituebatur ea in judicio Centumvirali, ut patet ex Plinii Epistt. IV. 24. Unde et ipsa haec querela aliquando judicii Centumviralis nomine venit: L. 13. D. de Inoff. test. Adde L. 17. D. eod. Valerium Max. VII. 7. 1. et 2. et VII. 8. 1.

S. 7.

Origo legitimae portionis.

Ceterum cessabat querela, relicta legitima, seu certa et legibus definita bonorum portione. Ea olim semper erat hereditatis quadrans: L. 8. §. 6. et 8. D. de Inoff. test. L. 2. C. de Inoffic. donat. Quae quarta quando et qua occassione inoleverit, incompertum sibi esse fatetur Jacob. Cujacius Observatt. II. 21. III. 8. ubi tamen eamdem a Marco Imperatore inventam suspicatur, deceptus loco Nicephori. At inter primos Jan. a Costa princ. Inst. de Inoff. test. et Claud. Chifletius de legit. port. [Tom. V. Thes. jur. civ. p. 721.] nec non post hos Ant. Schultingius Jurispr. Antejust. p. 381. docuerunt, legitimam illam portionem ex legis Falcidiae rationibus prudentum interpretatione esse inductam. Sane heredibus, quibus inofficiosi querela competit, QUARTAM FALCIDIAM deberi, disertis verbis dicunt Paulus Sententt. Receptt. IV. 5. 5. et Ulpianus L. 8. §. 9. et 14. D. de Inoffic. testam. Absolute quoque illam portionem QUARTAM vocat Plinius Epistt. V. 1. et FALCIDIAM Justinianus L. 31. C. de Inoff. test. Unde

« PreviousContinue »