Page images
PDF
EPUB

Ulpiano opponit Muretus ad Tacit. ibid. Erant enim Massilienses avtorouo et liberi, teste Strabone Geogr. IV. c. 1. §. 5. Cf. Grot. de jure belli et pac. I. 3. 12. Postremo etiam universitates heredes institui poterant: L. 12. C. de Her. inst. iisque legare etiam Pauli temporibus licebat: L. 122. princ. D. de Legat. 1.

§. 4.

Qui Di potuerint institui heredes?

Heredes quoque institui non poterant VI. Dii §). Quod ideo procul dubio inductum, ne bona civium usibus subtracta sacerdotum luxuriae servirent, quamvis et altera civilis ratio adcederet, quod Dii hereditatem cernere atque adire non possent. Coeperunt tamen Romani Principes Diis quibusdam, ut hereditatum capaces essent, jus liberorum dare ridicula profecto liberalitate: Dio Cass. LV. 2. Tale jus, teste Ulpiano Fragm. XXV. 6. impetraverant Jupiter Tarpejus, de quo Petr. Faber. Semestr. III. 4. Just. Rycqu. de Capitol. Rom. c. 18—20. Apollo Didymaeus, (qui et Branchides vel Branchiades: Pompon. Mela de situ orb. I. 17. et ibi Isaac. Vossius p. 83.) Mileti cultus, quae urbs etiam in numis suis praefert 414TMMEA MIAHSION, apud Patin. Numism. Imp. aer. p. 73. Cf. V. C. Burmanni Jovem xuraẞárny p. 100. Mars in Gallia, de quo Caesar de bello Gall. VI. 17. Minerva Miliensis, vel, ut alii 1) legunt, Iliensis, de qua L. Holstenius ad Steph. sub voce "Dor. Hercules Gaditanus, de quo Justinus Hist. XLIV. 5. Appianus de rebus Hispan. VI. 2. Diana Ephesia, de qua legi merentur Jac. Menetreji Symbolica Dianae Ephes. statua et L. Holsten. Epist. de fulcris seu verubus Dianae Ephesiae Dianae simulacro adpositis, apud Gronovium Thes. Ant. Graec. Tomo VII. Mater Deorum Sipelensis, vel, ut alii legere jubent, Sipylensis, vel Sipylene. Sane MHTPI OE2N CHITAHNH legitur in Marmoribus Arundellianis p. 11. et 12. Reinesii Inscriptt. Classe I. p. 87. n. XLIII. Jac. Spon. Miscell. p. 350. Ita enim dicta a Sipylo monte, ut adparet ex marmore Smyrnensi, quod com

g) Hoc quoque observat Ulpianus Fragm. XXV. 6. quem locum minus adcurate Petr. Faber Semestr. III. 1. de religionibus privatis non suscipiendis, Diisve praeter Senatus auctoritatem non colendis interpretatur: vid. Schulting. Jurispr. Antejustin. p. 635. Hein.

h) Veluti Hadr. Turnebus Advers. VII. 21. Cujacius Observatt. X. 5. licet dissentiant Petr. Faber Semestr. III. 4. ct Rad. Forner. Rer. Quotid. II. 8. qui Meliensem legi jubet. Hein.

mentario illustravit Car. Patinus Patav. MDCLXXXV. 4. De ea Diva videndus Heins. ad Prudent. лɛqi otɛqar. X. v. 196. Marqu. Gud. ad Phaedri Fab. III. 20. Denique Coelestis Salinensis Carthaginis, de qua, ut et reliquis, copiosissime Schulting. Jurispr. Antejustin. p. 636. sq. i).

§. 5.

As hereditarius.

Ceterum hereditatem veteres semper ut ASSEM considerabant, ejusque adeo duodecim concipiebant uncias. Erat enim as quidquid ad uorúdu atque unitatis rationem poterat reduci, quasi sis: Salmas. de usur. p. 536. Idem de modo usurar. p. 261. Fluxit assis vox a Doribus, Siculis, et Tarentinis, a quibus et ipsum gravis ponderis numum, et plerasque rei pecuniariae adpellationes Romani acceperant. Nam ex Dorico as Tarentini et Siculi fecerunt as, inde Romani utrumque vocabulum aes et as habuerunt. Quorum vocabulorum eadem erat significatio, quia primus as ex aere fuerat percussus: cf. Scalig. in Varr. de lat. lingua IV. p. 69. Porro quum as a Siculis etiam lítọa diceretur: factum est, ut et Romani assem vocarent libram k). Et quum duodecima pars τns Mirous Siculis esse ovyxía, idem nomen etiam placebat Romanis. Praeclarus hanc in rem locus est Julii Pollucis L. IX. c. 6. segm. 80. Ahhà μértoi nuo αὐτῷ (Αριστοτέλει) τις ἂν ἐν τῇ Ιμεραίων πολιτείᾳ καὶ ἄλλα εὕροι Σικελικῶν νομισμάτων ὀνόματα, οἷον οὐγκίαν, ὅπερ δύναται χαλκοῦν ἕνα. Ceterum apud eumdem (Aristotelem) in Himereorum Politia etiam alia inveniet Siculorum nomina, utpote UNCIAM, quae valet aereum unum. Hinc Romani omne totum assem vocabant; idque dividebant in duodecim uncias, quasi id demum esset perfectum, quod XII partibus vel unciis constaret. Eleganter Balbus de asse apud Jo. Frider. Gronovium de pec. vet. p. 400. Quidquid unum est, et quod ex integrorum divisione remanet, assem ratiocinatores vocant. Exemplum est non modo in hereditate, verum etiam in usuris, de

i) Add. Franc. Car. Conradi Diss. de diis heredib. ex testamento apud Romanos. Lips. 1725. 4. et in Collect. Dissertt. histor. antiq. juridd. in Acadd. Germ. habit. p. 57–108. Haub. (in script. min. ed. Pernice Vol. I. num. II.) Mühl.

k) Asses enim erant librales usque ad bellum Punicum primum. Postea asses sextantarii cudi coeperunt: Plin. Hist. Nat. XXXIII. 13. Unde errat Festus sub vocc. sextantarii asses, dum hanc mutationem demum a bello Punico secundo factam existimat: vid. Jo. Harduin. Not. ad Plin. l. c. Hein.

quarum computandi ratione per uncias post Salmasium egregie commentati sunt Jo. Frider. Gronovius in Dissertatt. tribus de centesima et asse unciario, et Gerard. Noodt. de foen. et usuris II. 2.

§. 6. Ejus partes.

Hinc facile explicantur nomina, quibus hereditatis partes designare solent Jureconsulti. Quum enim AS integrum bonorum corpus significet, in duodecim uncias divisum: undecim unciae vocabantur DEUNX, quasi uncia una demta 1). Pari ratione decem unciae vocabantur DEXTANS, quasi desextans, hoc est, demta sexta parte, nec non DECUNX, quasi decem unciae. Novem unciae DODRANS, quasi dequadrans, id est, demto quadrante; octo unciae BES, sive a veteri des, ut Varro conjicit, sive quasi bis triens, ut Festus mavult. Balbus ibid. potius bessis dicendum esse monet, quam bes vel des: quoniam binas ex tribus assis partes sibi vindicet. Qua de re pluribus inter se disceptant Scaliger, Salmasius, Vossius: cf. Jan. Vinc. Gravina ad XII Tab. p. 338. sq. Septem unciae dicebantur SEPTUNX, cujus nominis ratio per se patet, sex unciae SEMIS; quasi semias; quinque unciae QUINCUNX; quatuor unciae TRIENS, id est, tertia pars assis; tres unciae QUADRANS, id est, quarta pars assis; duae unciae SEXTANS, quasi sexta pars assis. Quae vero de partitione harum unciarum in jure inculcantur, de iis copiose disserunt doctores, et in primis Gu. Budaeus de asse. Sunt tamen et alia vocabula juris eodem pertinentia. Nam duplicatus as erat DUPONDIUS, quemadmodum unum pondus ASSIPONDIUM vocabatur. Dimidia pars unciae est SEMUNCIA, tertia DUELLA, vel BINAE SEXTULAE, pars ejusdem quarta SICILICUM, vel uti Balbus p. 402. scribit, SICILIQUus: L. 21. §. 2. D. de Ann. legat. pars sexta SEXTULA, quam minimam aeris partem vocat Varro de Ling. Lat. Lib. IV. p. 40. edit. Scalig. et tamen octava etiam pars unciae vocatur DRACHMA, duodecima HEMISESCLA, vel DIMIDIA SEXTULA, sexta decima TREMISSIS, quarta et vicesima SCRUPULUS. Ita Balbus de asse p. 402. Add. Voļus. Maecian. de asse apud eumdem Gronov. p. 397. m).

1) De enim in compositione tollit, ut patet exemplis, demens, destruere, undeviginti, duodeviginti. Hein.

m) Edit. novissima Böckingii in corp. jur. Rom. antejustin. Bonnensi Fasc. I. p. 183 — 190. Mühl.

LIB. II. TIT. XV. XVI.

DE

VULGARI ET PUPILLARI SUBSTITUTIONE.

De substitutionibus vix est, quod ex antiquitate moneamus, quod non jam a Jureconsultis sit explicatum. Quare paucis tantum de origine substitutionum, et quibusdam earum circumstantiis dicemus. §. 1. Substitutionum origo.

Multum intererat Romanorum, ne testamenta destituerentur, tum ob conditiones varias, quibus plerumque ab herede satisfactum cupiebant, tum maxime ob sacra privata, quae interire nolebant.

§. 2. Heredes secundi.

Ne ergo deesset heres, ei vel eis, quem quosve instituerant, substituere solebant alios, ad quos in casum deficientium priorum bona devolverentur a), eosque vocabant HEREDES SECUNDOS: Cic. de Invent. II. 21. pro A. Cluent. c. 11. Gruteri Inscriptt. p. DXVIII. n. 7. p. DLXIX. n. 7. Reinesii Inscriptt. Class. VIII. p. 515. n. XIII. et XIV. Rem ita describit Appianus de bellis civilib. II. 143. "Edos Ῥωμαίοις παραγράφειν τοῖς κληρονόμοις ἑτέρους, εἰ μὴ κληρονομοῖεν οἱ лÓτεQοι. Mos est Romanis, heredibus substituere alios, si priores here

a) Substitutio ergo vulgaris e XII tabulis est et consequens amplissimae potestatis de rebus suis disponendi: pupillaris moribus inducta dicitur L. 2. D. h. t. Cujacii Obseryatt. VII. 6. Enimvero et haec in legibus XII tabularum omnino reperit fundamentum. Pater enim familias ex ea lege etiam de PECUNIA SUAE REI legare poterat. Suis rebus etiam adcensebantur filiifamilias, quippe qui, tamquam res mancipi, in dominio juris Quiritium erant: Bynkershoek de jure occid. lib. I. p. 145. Ergo rationi consentaneum videbatur, patrem de pecunia filii sui, qui ipse per aetatem testari non posset, testari, adeoque eidem substituere pupillariter posse. Hein. Male Heineccius statuit, pupillaris substitutionis jus ex eo esse repetendum, quod in rerum numero patris olim fuerint filiifamilias. Numquam enim apud Romanos liberi homines in rerum censu habiti sunt (vid. supra Lib. I. Tit. IX. §. 1. not. d. Lib. II. Tit. I. §. 18. not. i.), nec, si id maxime verum esset, sine offensione aliquis dixerit, posse dominum de rerum suarum pecunia testari. Potius in patrum jure, omnia sibi habendi, quaecunque acquirerent liberi, pupillaris substitutionis jus ac nomen quaerendum esse existimaverim. Nam quum impuberes testamenti condendi jure non uterentur, at metuendum esset, ne insidiae iis fierent a legitimis heredibus (Gaj. II. §. 181. §. 3. I. de pup. subst.), jus illud obtinuit patrum, quasi continuata patriac potestatis

des non fierent. Porro et his heredibus nonnumquam substituebantur, qui tertio vel ulteriore gradu succederent. Sic Augustus testamento suo primo loco Tiberium et Liviam; secundo nepotes pronepotesque; tertio primores civitatis scripserat: Tacitus Ann. I. 8. Suetonius Aug. c. 101. Meminit quoque tertiorum heredum Suetonius Claud. c. 6.

S. 3.

Formula substituendi vulgariter.

Formula vulgariter substituendi est apud Gajum Inst. II. 4. 1. ILLE HERES MIHI ESTO, QUOD SI HEREDITATEM MEAM ADIRE NOLUERIT, ILLUM SUBSTITUO, AD QUEM HEREDITAS MEA DEBEAT PERTINERE. Videtur tamen haec formula ab Aniani manu esse, observante Aleandro ad Gajum ibid. Certe non fuit perpetua, ut ex plurimis Pandectarum locis patet, quos colligit Brissonius de Form. VI. p. 607. 1). S. 4.

Substitutio pupillaris c) ejusque formula.

Haec vulgaris substitutio. Pupillaris quasi duplex testamentum complectebatur, siquidem prius sibi paterfamilias, deinde filio impuberi heredem instituebat in eum casum, si hic intra pubertatem decessisset: L. 2. §. 4. D. de Vulg. et pupill. subst. L. 20. D. eod. §. 2. Inst. h. t. Quamvis enim et hic dissentiebant Proculejani et Sabi

vi ad eam usque aetatem, qua ipsi sibi condere possent testamentum. Qua quidem adhibita fictione, quidquid fortunarum post patris obitum liberis quomodocumque obvenerit, id beneficio paterno ipsis esse quaesitum visum fuit, unde etiam is, cui patris judicio hereditas data est pupilli, huic tamquam substitutus, adeoque in ipsius patris bona succedebat. Idque luculenter confirmatur pupillaris substitutionis formula, quae quum a Cicerone, tum vero a juris nostri auctoribus prodita est hisce verbis: Si filius prius moritur (quam in suam tutelam veniat), tum ut mihi ille sit heres." Cic. de Or. II. 32. in f. (cf. de invent. II. 21.) L. 1. §. 1. D. h. t. L. 8. §. 1. D. de B. P. sec. tab. Vid. Vinnius ad pr. I. h. t. in f. J. L. Conradi opusc. e jure civili. Vol. I. p. 229. Gust. Alex. Frank de origine et natura vulgaris ac pupillaris substitutionis. Jen. 1829. 8. ibique vel maxime p. 6. sqq. Mühl,

[ocr errors]

b) Neque in genuinis Gaji commentariis talis legitur formula. Mühl.

c) Ge. Sam. Madihn Diatr. vicissitudinis substitutionis impuberum complexa. Hal. 1769. 4. Jo. Balth. Küstneri (potius: Christ. Glob. Richteri) Diss. de pupillari testamento praeterita impuberis matre rato. (Lips. 1788. 4.) c. 1. p.

28. ubi historia pupillaris substitutionis egregie narratur. Haub. Add. Frankii Diss. in fine not. a. alleg. Mühl.

« PreviousContinue »