Page images
PDF
EPUB

Ulpiani Fragm. XX. 15. (Gaj. I. §. 115. II. §. 112. 113. 118. 121, 122.) Cic. pro A. Caecin. c. 6. Hinc earum testamenta non poterant esse arcana, sed magno periculo subjiciebant feminas, ut discimus ex L. 77. §. 24. D. de Legat. 2. Ex qua lege inferri haud potest, feminas nonnisi nuncupativa testamenta condidisse, quamvis id intulit Merill. Observatt. II. 1. p.69. et IV. 39. p. 55. Tabularum enim a feminis scriptarum exempla habemus apud Valer. Max. VII. 8. 2. Sueton. Galb. c. 5. Plin. Epistt. II. 20. Heredum quoque a feminis scriptorum mentio fit L. 19. D. de Inoff. test. L. 37. §. 6. D. de Legat. 3. L. 3. C. de Inoff. test. L. 33. D. de Vulg. et pup. subst. Vid. Comment. nostr. ad L. Jul. et Pap. II. 11. p. 240. sq. Feminae, quae in manum convenerant, capite deminutae, et filiarumfamilias loco erant, neque adeo testari poterant, ut recte docent M. Aur. Galvan. de usufr. IX. ult. et V. C. Ant. Schult. ad Ulpian. p. 632. Unde errant Cujacius Observatt. VII. 11. et Aleander ad Gaji Inst. II. 2. 1. qui matribusfamilias, si in manum convenissent, testandi fuisse facultatem existimant c).

§. 20.

Jus exheredandi olim liberrimum.

Ad exheredationem quod attinet, liberum olim erat, ex XII Tabulis, filios uti occidere, ita exheredare: L. 11. in fine D. de Liber. et postum. imo et praeterire, idque adhuc tempore Ciceronis ob

eorum, quae comparserant, testamentum facere possent. (Ulp. Fragm. Tit. XX. §. 16.). Latini autem Juniani (vid. supra Lib. I. Tit. IV. V. §. 14.) hoc jure prorsus carebant; Gaj. I. §. 23. Ulp. XX. §. 14. Cf. v. Vangerow über die Latini Juniani §. 23. p. 111. sqq. Mühl.

c) Ad testamentifactionem feminarum spectat locus vexatissimus in Ciceronis Topic. c. 4. „,Si ea mulier testamentum fecit, quae se capite numquam diminuit" etc., nunc demum lucem nactus e Gajo I. §. 115., prout hujus verba, Codice Veronensi inspecto, Frid. Blumius restituit; e quo intelligimus, Ciceronem in mente habuisse coëmtionem fiduciariam, testamenti faciendi gratia excogitatam. En ipsum Gaji testimonium jam integrum: „olim etiam testamenti faciendi gratia fiduciaria fiebat coëmtio; tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi jus habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coëmtionem fecissent remancipataeque et manumissae fuissent. Sed hanc necessitatem coëmtionis faciendae ex auctoritate D. Hadriani senatus remisit." Quid, antequam haec invenirentur, viri docti conjecerint, patet e Christ. Guil. Küstneri Pr. de testamento feminae capite non diminutae. Lips. 1768. 4. et F. L. Hoffmann Versuch eine Stelle des Cic., Top. c. 4., zu erklären; in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. III. num. 9. p. 309–327. Haub. Cf. et supra Adp. ad Tit. XII. Lib. I. §. 2. Mühl.

servabatur, ut patet ex Libro de Orat. I. 38. d). Postea filii, in potestate constituti, aut instituendi, aut nominatim exheredandi erant: pr. Inst. de Exh. lib. L. 30. D. de Lib. et post. Itaque ex eo tempore filios suos exheredare quidem licebat, at nominatim e). Idemque observandum erat in adoptivo, quamdiu in potestate erat, itemque in postumo, non item in postuma. Filiae enim postumae, nepotes et pronepotes, exheredari poterant inter ceteros, imo et praeteriri, dummodo postumae legatum relinqueretur, ne per oblivionem videretur praeterita: Ulpiani Fragm. XXII. 21. sq. f).

§. 21.

Postea restrictum per querelam inofficiosi testamenti.

At quum parentes abuti coepissent hac exheredandi licentia, veluti Tettius, qui in gratiam novercae filium infantem exheredabat: Valer. Max. VII. 7. Reines. ad Inscriptt. Class. I. n. X. p. 24. factum est, ut querela inofficiosi testamenti concederetur liberis. injuste exheredatis. Et de ea judicabant Centumviri: Valer. Max. VII. 7. Quinctil. Inst. IV. 7. Plin. Epistt. IV. 8. Qua de re plura ad titulum XVIII.

§. 22.

Nova Justiniani constitutio.

Sed Justiniano minus e republica visum est, tantam rem esse arbitrariam. Hinc certas tantum ob caussas ratam esse jussit exheredationem, quas recensuit Nov. CXV. et de quibus plura tradunt Jureconsulti.

§. 23.

Abdicatio discernenda ab exheredatione.

Addimus sub finem, distinguendam ab exheredatione esse AB

d) Cf. Schilling Bem. üb. R. G. p. 189–191. Mühl.

e) Non requirebatur tamen praecise nomen proprium, sed et sufficiebat descriptio, vel demonstratio, e. g. filius meus exheres esto, dummodo unus esset filius: aut cum elogio vel convicio: non nominandus, non filius meus, latro, gladiator: L. 1. 2. et 3. D. de Lib. et postum. Cf. Aleand. et Oisel. ad Gaji Inst. II. 3. princ. Barn. Brisson. de Form. VIII. p. 605. Hein.

f) Add. Gaj. II. §. 123–137. et de necessariorum heredum jure universim: Aug. Guil. Foerster Diss. de bonorum possessione liberorum praeteritorum contra tabulas parentum. Vratisl. 1821. 8. J. C. Bluntschli Entwickelung der Erbfolge gegen den letzten Willen nach R. R. Bonn. 1829. 8. W. Francke das Recht der Notherben und Pflichttheilsberechtigten. Goett. 1831. 8. Mühlenbruch in contin. commentar. Glückian. T. XXXV-XXXVII. Mühl.

DICATIONEM, qua parentes liberos degeneres, et se indignos, e conspectu suo protinus abire jubebant. Exempla sunt apud Valerium Max. V. 8. 3. et 4. Unde recte quidem Hotomanus in Partit. jur. X. 10. statuit, abdicationem non fuisse modum solvendi patriam potestatem: in eo tamen ipsi adsentiri nolim, quod Graecis tantum nota fuerit, qui liberos per praecones e familia ejicere solebant, idque vocabant ἀπειπεῖν vel ἀποκηρύσσειν vel ἐκκηρύσσειν. Nec probabile est, Quinctilianum, dum hujus abdicationis toties meminit, exempla tantum puerilium exercitationum ex Graecorum scholis proferre voluisse. Graecum enim hunc ritum etiam inter Romanos sensim inolevisse, quamvis eum leges Romanae haud probarent, adparet ex L. 6. C. de Patr. potest.

LIB. II. TIT. XIV.

DE

HEREDIBUS INSTITUENDIS.

Satis succincte hanc materiam tractavit Tribonianus, quum latius multo patuerint veteres illae de heredum institutione leges. Juvabit ergo, quae desunt, ex antiquitatibus Romanis supplere.

§. 1.

Etiam servi institui poterant heredes a).

Nihil intererat, liberumne quis hominem, an servulum heredem institueret. Nam et servi heredes esse poterant, sive alieni, sive proprii. Illi, quia hereditatem adquirebant dominis adire jubentibus: hi, quia libertatem simul consequebantur, et sic fiebant hereditatis capaces. Hinc est, quod servi proprii, nonnisi data simul libertate, institui possent, donec Justinianus, Jureconsultos quosdam sequutus, institutionem servi proprii, etiam sine expressa libertatis datione, valere voluit: L. pen. C. de Necess. serv. hered. instit.

§. 2.

Qui heredes institui non potuerint?

Institui tamen non poterant I. peregrini, qui plane nihil ex te

a) Gaj. II. §. 185-190. et 276. XXXII. (T. I. p. 472. sqq.). C. G. cap. VIII. Mühl.

Vid. Greg. Majansius: Disput. jur. num.
Hübner disput. jur. civil. (Jen. 1806. 8.)

stamento civis Romani capiebant: Cic. pro A. Caecina c. 35. (Gaj. II. §. 285.) nec II. caelibes, per legem Papiam Poppaeam b): Dio Cass. LIV. 16. Sozom. Hist. eccl. I. 9. Quae caelibatus poena a Constantino demum M. sublata est: Sozom. ibid. L. un. C. Theod. de Infirm. poen. caelib. nec III. orbi, id est parentes, qui sterile matrimonium fuerant experti. Hi enim inter se decimam tantum, non solidum, capiebant ). Sin vero ex priore matrimonio superessent liberi, totidem decimas capere poterant, quod sustulerant liberos: Ulpiani Fragm. XIII. 1. Ex testamento extranei nonnisi semissem capere poterant: vid. Comm. nostr. ad L. Jul. et Pap. II. 21. p. 343. Excipiebantur porro IV. universitates d), quas quidquam capere potuisse negant Plinius Epistt. V. 7. Ulpianus Fragm. XXII. 5. Quod ideo receptum videtur, quoniam universitates hereditatem cernere non poterant. Capere tamen iis licebat fideicommissa: Ulpianus l. c. idque concesserat SCtum Apronianum, cujus originem non cum Cujacio ad Ulpianum ibid. ad tempora D. Marci, sed cum Ant. Augustino de Legibus et SCtis ad Hadriani imperium referimus, sub quo occurrit Consul Apronius A. C. CXVII. et CXXIII. Vid. Schulting. ad Ulpiani Fragm. XXII. 5. p. 635. e). Videtur tamen tempore D. Marci id, quod civitatibus concessum fuerat SCto Aproniano, etiam ad collegia fuisse productum, idque adparet ex L. 20. D. de Reb. dub. Imo

b) Confundit hoc in loco Auctor cum testamentifactione passiva, ut vocant, jus capiendi ex testamentis extraneorum, quod ad caducorum ereptitiorumque vindicationem maxime spectabat; qui eo tantum carebat, tamen testamento heres institui poterat. Vid. Mühlenbruch in contin. comment. Glückian. T. XXXIX. p. 172- 179. Jam eorum in numero, qui ex testamento capere prohibebantur, etiam erant Latini Juniani, Gaj. I. §. 23. Ulp. XXII. §. 3. Latinus Junianus, siquidem mortis testatoris tempore, vel intra diem cretionis civis Romanus sit, heres esse potest." Cf. ibid. XVII. 1. et Gaj. II. §. 275. De caelibum autem jure vid. Gaj. II. §. 111. 286. Ulp. XVII. §. 1. Mühl.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

c) Bachius de legibus Trajani p. 137. de eo adcuratius disquirit. Cann.

d) Christ. Rau Diss. Historia juris civilis Rom. de personis incertis ex testamento heredibus. Lips. 1784. 4. Haub. (Caeterum in personarum incertarum numero non modo erant universitates, omninoque fictae personae, verum etiam postumi, de quibus vid. Gaj. II. §. 242. 287.) — H. E. Dirksen über den Zustand der jurist. Personen nach röm. R. (civilist. Abh. II. num. 1.) p. 110–143. Mühl.

e) Per legem Papiam Poppacam, cujus caput ea de re agens singulari nomine dicitur lex decimaria: L. 2. C. Theod. de Jure liberor. Praeter decimam tamen etiam usumfructum tertiae partis bonorum, et dotem praelegatam, et si liberos habebant, ejusdem partis proprietatem capere poterant: Ulpiani Fragm. XV. Add. Comm, nostr. ad L. Jul. et Pap. Popp. II. 14. p. 259. [ Tom. VIII. Opp.] Hein.

et alio SCto concessum est, ut municipia heredes institui possent a libertis suis: Ulpian. L. 1. §. 1. D. de Libert univ. Erant vero liberti universitatum servi publici manumissi. Hinc apud Gruterum p. LXXXIII. n. 13.

ISID. REG

L. PUBLICIUS. EUTYCHES

MUN. TAR. LIB

Porro V. nec mulieres heredes in parte quantacumque institui poterant post legem Voconiam: Cic. Verrin. I. 43. f). Eas enim capere potuisse δύο ἥμισυ μυριάδας ουσίας, XXV. millia nummum, ex Dione Cass. LVI. 10. patet. Male haec verba Dionis habita sunt ab interpretibus, quorum plerique crediderunt, legem Voconiam prohibuisse, ne quis, qui centum millia HS in bonis haberet, plus quam quadrantem bonorum, id est xxv millia HS, feminae relinqueret. Vidit eum errorem Bachovius ad Inst. h. t. Sed eo se ne ipse quidem expedire potuit. Felicius V. C. Jac. Perizonius de lege Vocon. 144. sq. docuit, in textu Dionis intelligendas esse drachmas, quas semper in animo habent Graeci scriptores, quoties de Romana pecunia loquuntur: Gronov. de pecun. vet. III. 16. Itaque per hanc legem mulieri non licuit relinquere ultra XXV millia drachmarum, seu CM sestertium, antequam lex illa Voconia per opulentiam civitatis subverteretur: Gellii Noctt. Att. XX. 1.

p.

§. 3.

Universitates quaedam heredes scribi poterant.

Dum vero universitates heredes institui potuisse negavimus, intelligendum id est de municipiis et collegiis, Romanorum imperio subjectis, non de civitatibus avtovóuois, quae jure suo legibusque utebantur. Sic apud Tacitum Annal. IV. 43. Vulcatius Moschus, exsul, bona sua reliquit Massiliensibus. Quod exemplum frustra Plinio et

f) Nunc Savignius: Comm. über die Lex Voconia; vorgelesen in der Berlin. Akad. 1820. 4. probavit, argumentum legis Voconiae fuisse duplex: 1) ne mulieres a testatore 100,000 sestertiis censo, nisi eaedem huic etiam ab intestato fuissent successurae, testamento heredes scriberentur; 2) ne legatario plus relinqueretur, quam ad heredem pervenisset. Circa idem tempus, quo Savignius difficultates, quibus legis hujus sententia antea laboraverat, extricavit, lucem viderunt: Maur. Kindii Diss. de lege Voconia. Lips. 1820. 4. et Zimmern in Dessen u. Neustetel Römisch-rechtl. Unters. T. I. num. 13. p. 311–331. Haub. At cfr. etiam, quod ad legis Voconiae primum illud caput attinet: Cic. de republ. III.10. Gaj. II. §. 274. Hasse Rhein. Mus. III. p. 183. sqq. Mühl.

« PreviousContinue »