Page images
PDF
EPUB

militiae labore erant lucrati. Et id quidem eodem tempore factum videtur, quo ipsa libera testamentifactio concessa est militibus. (Vid. infra Tit. X-XII. §. 18.) Id primo sub Julio Caesare factum ad tempus; postea id jus auctum a Tito, Domitiano, Nerva et Tra- jano, Imperatoribus: uti testatur Ulpianus L. 1. pr. de Test. milit. Sane sub Claudio et Nerone non ignotum fuisse peculium militare, docet Juvenalis Sat. ult. v. 52. sqq.

:nam, quae sunt parta labore

Militiae, placuit non esse in corpore census,

Omne tenet cujus regimen pater.

Quem locum frustra sollicitavit P. Pithoeus d). Additum postea et quasi castrense peculium e), permissumque liberis, quidquid artibus liberalibus adquisiverint, separatum habere a rationibus paternis: §. ult. Inst. de Milit. test. Excepit etiam Constantinus M. f) bona

d) De peculio castrensi tantum militantibus jus testandi primus dedit Augustus: v. initium Inst. h. t. Illud ab Ulpiano quoque tradi arbitror in Fragmentis tit. 20. §. 10. Sed Divus Augustus Marcus constituit, ut filiusfamilias miles de eo peculio, quod in castris adquisivit, testamentum facere possit. Pro Marcus scribi velim militibus, ut docui latius in Observationibus (I. 3.), unde fuit aliquis, qui haec suffuratus suo nomine hanc conjecturam proposuit. Libera testamentifactio militibus concessa a Julio Caesare, sed ea concessio temporalis erat, postea vero primus Titus dedit. Juvenalis de temporibus Domitiani agit, non de Claudio et Nerone. Cann. Jam vero cf. quae de vexatissimo illo Ulpiani loco scripsit: F. A. Schilling Spec. III. animadvers. critic. ad Ulp. Fragm. p. 14 17. Mühl.

e) Fit illius mentio etiam in Digestis L. 1. §. 15. de Collat. L. 3. §. 5. de Bon. E possess. L. 7. §. ult. de Donat. L. 16. §. 12. ad SCtum Trebell. quae loca omnia a Triboniano interpolata esse putat Fr. Balduin. Justinian. III. Sed Jac. Gothofr. ad L. 3. C. Theod. de Postul. Tom. I. p. 143. sq. de omnibus id adfirmare non audet, quia, quamvis advocatis primus hoc privilegium tribuerint Theodosius junior et Valentinianus III. tamen ante ea tempora peculium quasicastrense habuerint praecincti, vel administratores provinciarum: Hieronym. ad Nepotian. c. 17. Absolvit etiam Tribonianum V. C. Ant. Schulting. ad Pauli Sententt. Receptt. V. 9. 4. p. 470. ob L. 8. D. Pro soc. ubi locum habere haud potuit interpolatio. Hein. Originem quasicastrensis peculii multo recentiorem, quam Auctor aliique superioris aevi JCti eamdem finxerunt, quippe potius e L. un. C. de Castrensi omnium Palatin. peculio, quae est Constantini M., repetendam, probavit J. Valckenaer (Pr. B. Voorda) Diss. de peculio quasicastrensi veteribus JCtis incognito, ejusque vera origine. L. B. 1780. 4. Haub. Vid. tamen quae pro communi sententia tuenda scripserunt: v. Löhr im Arch. f. civ. Pr. X. p. 175. (num. 3.) et Mühlenbruch in continuatis comment. Glückian. T. XXXV. p. 200. not. 49. Mühl.

f) Jam ante Constantinum M. notabilem quamdam exceptionem introduxit Hadrianus, quae exstat L. 50. D. ad SCtum Trebell. alteramque Antoninus

materna, quorum usumfructum tantum patribus concessit: L. 1. C. de Bon. mat. Unde multo magis rationi videbatur consentaneum, bona materni generis ad liberos pertinere, et ista statuerunt Gratianus, Valentinianus et Theodosius: L. 6, C. Theod. eod. Porro idem ad lucra nuptialia et sponsalitia porrectum est a Theodosio et Valentiniano, itemque a Leone, et Anthemio: L. 1. L. 4. L. 5. C. de Bon. quae liber. Denique Justinianus haec generatim ad omnia bona liberorum adventitia produxit, quorum dominium penes liberos, usumfructum penes parentes esse jussit: L. 6. C. de Bon. quae liber. Reliqua, quae vel a patre, vel ejus contemplatione ad filium perveniebant, patri adquirebantur ). Quo etiam pertinuisse, quae filius accipiebat, congiaria, ostendit Cujacius Observatt. XXI. 7. 4). §. 3.

Adquaestus per servos.

Simile quid in servo observatur, qui nihil habebat proprii, nisi quod dominus habere ei permitteret, idque itidem vocabatur peculium. Solebant illud de demenso suo unciatim comparcere servi, ac eo deinde ita negotiari, ut lucrum inde qualecumque ad se rediret. Demensi loco singulis mensibus accipiebant servi quinque modios et quinque denarios, idque vocabatur menstruum: [* Plinii Epistt. X. 24.] Lips. Elect. I. 8. Talia etiam erant annua, quae dabantur servis publicis: Plin. Epistt. X. 40. Lips. Elect. I. 22. Quidquid ergo de hisce menstruís annuisque stipendiis deparserant, id peculii loco erat. Apud Terentium Phorm. Act. I. Sc. 1. v. 9. sqq. servus conservi fortunam dolens:

Pius, quae est in L. 52. D. de Adquir. vel omitt. hered. Vid. Ger. Noodt de usufructu II. 4. p. 608. Hein.

g) Male putat Auctor, et cum eo alii, quae contemplatione patris filio data sunt, patri fuisse adquisita. Equidem illa filio adquisita sunt, patri unice usufructu competente. Cann.

h) Omisit Heineccius de eo dicere peculii filiorum genere, quod, ut antiquissimum, prae reliquis, nec ullo adjecto alio vocabulo, peculii nomine venit; (hodie vocare solent peculium profectitium). In quo quidem erant, quae patres familiarum filiis, simili ratione, ut servis (vid. §. seq.), velut precario jure concesserant. Caeterum hac nostra aetate acriter disputatur: num adventitis liberorum bonis (h. e. iis, quae nec a patre profecta, nec militiam, aut armatam aut togatam, exerendo quaesita sunt) omnino conveniat peculii nomen? Vid. quae novissime hac de re scripta sunt in Mühlenbruchii Doctr. Pand. T. III, §. 564. not. 4. ed. IV. Mühl.

Quod ille unciatim vix de demenso suo,
Suum defrudans genium, comparsit miser,
Id illa universum abripiet, haud existumans,
Quanto labore partum.

Eam deinde pecuniam, permittente domino, vel foenore locabant, vel inde sibi emebant servulum, cujus ex operis lucrarentur. Talis servus servi vocabatur vicarius, et pertinebat ad peculium. Imo si his quoque servis vicariis aliquid peculii esset, et hi servulos haberent: erant hi vicariorum vicarii, quorum mentio fit in L. 25. D. de Pecul. leg. Haec sunt servorum peculia, in quae quid juris fuerit domino, Jureconsulti docere solent.

§. 4.

Adquaestus per matremfamilias.

Addi personis, per quas adquiritur, veteri jure oportebat etiam matresfamilias, quae et ipsae olim in manu vel potestate maritorum i) erant, adeoque omnia maritis adquirebant ). Jam addo, inde natam esse praesumtionem, quod, quidquid habet uxor, id mariti esse intelligatur: L. 51. D. de Donat. inter vir. et ux, cujus legis sensum plane exprimere videntur illa Plauti Casina Act. II. Sc. 2. v. 25. sqq. ubi Murrhina:

Ita est. Unde ea tibi est?

Nam PECULI probam nihil habere addecet

Clam virum: et quae habet partum, ei haud commodi est,
Quin viro aut subtrahat, aut stupro invenerit.

Hoc viri censeo esse omne, quidquid tuum est.

§. 5.

Adquaestus per personas liberas.

Solebant nonnumquam et liberae personae in servitute esse,

i) Vid. tamen quae supra ad Lib. I. Tit. X. §. 6. not. i. sunt observata. Mühl. k) At quaedam sibi recipere poterant mulieres, quibus ad instar peculii concessi uterentur, hoc tamen pacto, ut nullus ad eadem regressus pateret viris. Itemque peculi nomen hujusmodi bonis fuisse videtur, tum vero receptitiorum, nec non paraphernorum; cf. Gellius N. A. XVII. 6. Vat. Fragm. §. 112. et §. 254. L. 9. §. 3. D. de jure dotium. L. 31. §. 1. D. de donat. cf. Menagii amoenit. jur. civ. c. III. p. m. 7. Postea paraphernorum vocabulum ad libera quoque matrimonia translatum est, hoc quidem sensu, ut eorum in numero bonorum essent, quaecunque praeter dotem mulier habebat, ea vel maxime, quae ipsa marito custodienda administrandaque commiserat. Cf. L. 9. §. 3. D. de jure dot. L. 8. C. de pact, convent. tam super dote rel. Mühl.

quamvis non essent servilis conditionis. Et hae quoque adquirebant possessoribus ex operis suis, quamdiu bona fide eas in servitute tenebant. Alias per extraneam personam nihil adquiri poterat, si discesseris a procuratoribus, quos ipse excipit Imperator: §. 5. Inst. h. t. qui tamen, si in judicio aliorum caussas agerent, domini litis esse fingebantur: de quo dominio litis vide Boehmeri Diss. sing. et Christ. Gothofr. Hoffmanni Diss. de procurat. c. 1. §. 7. et sq. (et infra Lib. IV. Tit. X. §. 4. sq.)

§. 6.

Quid juris post emancipationem liberorum.

Tollebatur istud jus parentum et dominorum emancipatione et manumissione. Sed emancipatorum liberorum antiquo jure parentes tertiam peculii adventitii partem propriam sibi retinebant, ex constitutione vero Justiniani dimidii peculii usumfructum, tamquam pretium emancipationis: L. 6. §. 3. C. de Bon. quae lib.

LIB. II. TIT. X. XI. XII.

DE

TESTAMENTIS ORDINANDIS, TESTAMENTIS MILITARIBUS, ET QUI TESTARI NON POSSUNT.

Sequuntur jam ultimae voluntates, quibus vel universitatem adquirimus, seu, ut Ambros. Lib. I. de Caino et Abele loquitur, bonorum hereditatem, vel res singulas. Ad prius potissimum genus testamenta pertinent, quorum antiquissimam rationem hic expendemus, maxime quum ipse Imperator moneat: nihil hic antiquitatis non penitus ignorare debere: §. 1. Inst. de Testam. ordin. a).

§. 1. Testamenta quotuplicia.

Duorum generum apud Romanos fuisse testamenta, quorum

a) Heineccius ipse non usus est sua Diss. de origine testamentifactionis et ritu testandi antiquo. Franeq. 1726. 4. et in Opp. Tom. II. p. 484 — 516., multo minus libro multifariae eruditionis: Alb. Diet. Trekelli Tractatio de origine atque progressu testamentifactionis praesertim apud Romanos. Lips. 1739. 4. Novissime de historia testamentorum scripsit: J. H. Dernburg Beiträge zur Geschichte der Testamente. Bonn. 1821. 8. Haub. Aliorum, qui de historia testamentorum nostra actate meruerunt, singulis in locis laudabuntur scripta. Mühl.

altero IN PACE, altero in PROCINCTU usi sunt, recte docuit Justinianus: §. 1. Inst. de Testam. ordin. quamvis satis incommode ipsa testamenta haec procincta vocat, quae veteres et ipse Theophilus rectius IN PROCINCTU, vel, uti in vetere Glossa est, ENDO PROCINCTU, adpellitant b). Utraque sunt antiquissima, et jam ante leges XII tabularum Romae invaluerant. Sane testamenta IN PROCINCTU facta sunt jam tempore M. Coriolani, qui ante Decemviros vixit: Plutarchi Coriolan. c. 9. Testamenti vero in pace jam sub regibus facti idem meminisse videtur Plutarchus in Romulo c. 5. ubi Tarrutius Anci Marci temporibus Laurentiam dicitur τελευτήσας ἀπολείψαι κληρο vouov, quae phrasis alias hereditatem testamento delatam denotat. Vid. Perizon. ad Leg. Vocon. p. 134. Fallitur ergo Desid. Herald. Rer. quotid. c. ult. §. 4. et 9. falluntur et alii interpretes, qui haec testamentorum genera demum in XII Tabulis exemplo juris Attici recepta fuisse putant.

§. 2.

Testamenta in comitiis calatis facta.

Testamenta IN PACE fiebant in comitiis calatis, id est, quae pro collegio Pontificum, aut Regis [sacrorum] Flaminumve inaugurandorum caussa habebantur, et dividebantur in curiata per lictorem curiatim calata, et centuriata, per cornicinem: Lael. Felix apud Gellium Noctt. Att .XV. 27. c). In his ergo et testamenta fiebant per modum legis, et praemissa procul dubio sollemni rogatione, qualem in adrogatione factam observat Gell. Noctt. Att. V. 19. VELITIS. JUBEATIS. QUIRITES. UTI. L. VALERIUS. L. TITIO. TAM. JURE. LEGEQUE. FILIUS. SIBI. SIET. QUAM. SI. EX. EO. PATRE. MATREQUE. FAMILIAS. EJUS. NATUS ESSET. UTIQUE. EI. VITAE. NECISQUE. IN. EUM. POTESTAS. SIET. UTI. PATRI. ENDO. FILIO. EST. HAEC. ITA. UTI. DIXI. ITA. VOS. QUIRITES. ROGO. Unde recte observavit illustris Thomas. Diss. de prim. init. success. testam. §. 12. heredes hoc modo institutos legititimos potius fuisse, quam testamentarios. Scilicet existimabant Romani, legem nonnisi nova lege tolli posse, adeoque et nemini licere leges de hereditatibus intestatorum migrare, aliumque instituere he

b) Vid. Gaj. II. §. 101. Mühl.

c) Quomodo intelligenda sint verba, quae Laelius Felix apud Gellium ex Labeone refert (calata comitia esse, quae pro collegio pontificum habentur rel.)? non una est eruditorum sententia. Cf. Heineccius Diss. alleg. §. 13. Trekell 1. l. c. II. §. 15. p. 33-36. Huschke im Rhein. Mus. T. VI. p. 290. Mühl.

« PreviousContinue »