Page images
PDF
EPUB

Exemplum est apud Terentium Andr. Act. V. scena 4. v. 47. sq. Chremes:

- - Dos, Pamphile, est

Decem talenta. PA. Accipio. Ea enim verba sollemnia et legitima fuisse observat Donatus Scholiastes his verbis: Ille nisi dirisset: ACCIP10, dos non esset. Unde facile patet, hanc sollemnem fuisse dotem constituendi formulam a datione ac promissione dotis diversissimam: add. Sidon. Apollin. Epist. I. 11. Tales formulae dotem dicendi occurrunt etiam in jure nostro: L.25. L. 44. 9. 1. L. 46. §. 1. L. 57. princ. D. de Jure dot.

$. 7. Qui dare, promittere, dicere dotem potuerint? Dicere vero dotem poterat ipsa mulier, vel ejus debitor, vel pater, avus, aliique per virilem sexum cognatione juncti. Dare autem et promittere licebat omnibus, etiamsi nulla propinquitate conjunctis: Ulpiani Fragm. VI. 2. et Paullus L. 41. D. de Jure dot. Ipsa vero mulier nihil in his poterat sine auctoritate tutorum : Cicero pro Flacco c. 34. et 35. Doti Valeria pecuniam omnem suam dixerat. Nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis, illam in tutela Flacci non fuisse. Si fuit, quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est. Addatur Cicero ibid. c. 25. Ulpiani Fragm. XI. 27. Hinc si nullus erat mulieri tutor: dandus erat a Praetore urbano ex lege Papia Poppaea ad dotem dandam, dicendam, promittendamve: Ulpiani Fragm. XI. 20. De eo tutore plura diximus in Comment. ad L. Jul. et Pap. Popp. Lib. II. c. 13. p. 253. sq. ubi et ostendimus, tutorem mulieri ob dotem, vel pupillo ob litem cum tutore datum, ideo Praetorianum, vel Praetorium adpellatum esse, quia hic non dabatnr suffragante majore parte Tribunorum plebis, ut alii tutores ex lege Atilia dati, sed a solo Praetore. Add. Ulpiani Fragm. XI. 24.

S. 8. Quid dos profectitia, adventitia, receptitia. Quaecumque pater genero vel ejus patri ad ferenda matrimonil onera dederat, ea dotis profectitiae nomine veniebant. Quae alius quicumque obtulerat, dos adventilia vocabatur. Ac olim quidem profectitia aeque ac adventitia dos marito cedebat: (vid. supra Lib. I. Tit. X. S. 7.) Postea quum raro uxores in manum convenirent, et frequentissima contra essent divortia, distingui inter profectitiam.

et adventitiam coepit. Profectitia, mortua in matrimonio muliere, ad patrem tota revertebatur, sive esset filiafamilias, sive sui juris: L. 59. D. Sol. matr. liberis tamen relictis, in singulos quintae partes manebant penes virum, quemadmodum et, praemortuo patre, dos profectitia tota penes virum remanebat: Ulpiani Fragm. VI. 4. Adventitia dos semper penes maritum remanebat *): Cujacii Observatt. IX. 4. praeterquam si is, qui dederat, ut sibi redderetur, esset stipulatus: quae dos specialiter receptitia dicebatur: Ulpianus l. c. . 5. f). Quae tamen omnia jure novo mutata esse, ex L. 6. D. de

e) Exemplum tamen Augusti, qui marito dotem adventitiam abjudicavit, exstat apud Valer. Max. VII. 7. 4. Sed tum Augustus facti indignitate motus, magis ex aequo et bono, quam ex juris rigore vel fori usu, decrevit, ut observat Ant. Schultingius ad Ulpiani Fragm. VI. 5. p. 582. Hein. Cf. et supra Adp. I. §. 45. not. d. Mühl.

f) Recte Heineccius, ut nobis quidem videtur, discrimen hoc in loco statuit nullum inter mulierum, quae maritorum in manum conveniebant, aliarumque dotes. Nam in sola constituendae dotis ratione quaedam apparebat Mifferentia, siquidem in manum conveniendo omnia, quae mulieris fuerunt, viri fiebant dotis nomine (Cic. Top. c. 4.), contra vero in reliquis matrimoniis ea tantummodo, quae in mariti bona dotis nomine illata sunt. Ceterum unum et nomen et jus dotium utramque in causam similiter valebat. Cujus rei id argumento satis est, quod dissimilitudinis nec vola nec vestigium ullum apud veteres scriptores exstat. Unde etiam factum est, ut, quae in altero matrimoniorum genere usitata erant vocabula , ad alterum facile transferrentur; (vid. v. c. Vat. Fragm. §. 115. „Verum est, quod a quibusdam dicitur, omnia in dotem -- dari posse, argumento esse in manum conventionem). Nec igitur dubitamus, quin ea, quae juris maritorum coarctandi causa pedetentim invaluerunt, aeque in omne nuptiarum genus convenire dicamus. Quae quum ita sint, non video equidem, quare alio sensu, eoque proprio, in liberis matrimoniis accipiendum sit jus dotium , atque in iis, quibus maritorum manui subjiciebantur mulieres. At in alia abierunt: Wächterus über Ehescheid, bei den Röm. p. 115. sqq. p. 163. sqq. Hasse Gütterr. d. Ehegatten' §. 63. p. 222. et Rhein. Mus. T. II. p. 75 - 86.; qui quidem scriptor baud scio an secum ipse pugnet, quum rei uxoriae et cautionem et actionem in justis quoque nuptiis locum habuisse non diffiteatur (Güterr. Ş. 43. 44. §. 59–64. Rhein. Mus. l. l. p. 80.). Nam quod idem defendit, non nisi in divortiorum causis simile utraque in causa dotis repetendae obtinuisse jus, tum vero, profectitiarum adventitiarumque dotium discrimen solum spectasse ad libera matrimonia : id meris nititur conjecturis, nec, si utique esset verum, tantam haberet vim, ut in justis nuptiis jus dotium proprie quidem nullum fuisse vere dici posset. - Nobiscum, genere quidem toto, facit Schillingus (Bem. üb. R. G. ). 174-179.), quem tamen accuratius exposuisse vellem: qua in re, et postquam repetendarum dotium jus invaluerat, justarum nuptiarum et solutioris matrimonii dotes, inter se dissimiles fuerint, praeterquam in eo, quod illic per universiatem maritus succederet uxori ? Mühl.

Jur. dot. L. 12. pr. L. 26. 9. 2. D. de Pact. dot. L. 5. D. de Divort. L. 48. L. 59. D. Solut. matr. L. un. S. 6. C. de Rei ux, act. satis constat.

6. 9. Alienatio fundi dotalis Italici lege Julia prohibita. Quum vero frequentissima essent apud Romanos divortia, adeoque verendum videretur, ne, dissipata dote, uxores domo extruderentur: non modo repudiatae concessum, ut dotem actione rei uxoriae repeteret, quam in actionem ex stipulatu convertit Justinianus: L. un. S. 14. C. de Rei uxor. act, in eract. stipul. verum etiam cautum est sub Augusti imperio, ne maritus fundum Italicum dotalem uxore vel invita alienaret, vel consentiente obligaret. Ex qua lege istud jus manarit, dubium visum est viris doctis. Legi Juliae et Papiae illud tribuit Jac. Gothofredus ad L. Jul. et Pap. c. 20. sq. sed argumentis admodum incertis, et quae ipse postea deserit p. 335. Magis probabile est, esse hoc caput legis Juliae de adulteriis, cui etiam illud inserit Barn. Brisson. ad L. Jul. de adult. c. 39. p.123. Nam huic legi istud caput diserte tribuit Paulus Receptt. Sententt. II. 21. [Add. Jo. Guil. Hoffmanni Comm. ad L. Juliam de adulter. c. 8. . 7. p. 163. sq.] 6). Et caput legis Juliae de dote soluto matrimonio repetenda plane aliud, et ab hoc diversissimum fuisse, demonstravimus in Comm. ad L. Jul. et Pap. Popp. II. 19. p. 327. Cur vero ad sola praedia Italica haec lex pertinuerit, facile patet. Sola praedia Italica poterant usucapi, non item provincialia, ut supra ostensum. Hinc non necesse erat, ut viro alienatione praedii dotalis provincialis interdiceretur, quum hoc ab uxore, soluto matrimonio, facile posset vindicari, nullaque ei opponi posset exceptio usucapionis h). Ex quo vero Justinianus usucapionis jus etiam ad praedia provincialia protulit: non potuit non etiam praediorum dotalium in provinciis sitorum alienationem inhibere: L. un. S. 15, C. de Rei ux. act. qua etiam maritum fundum dotalem, consentiente uxore, alienare vetuit.

o dotali. L. B. 1781. ac. Diss, exhibens obss.

8) Add. Steph. Luzac Diss. exhibens obss. nonnullas ad legem Juliam de

b) Caeterum vid. Gaji inst. II. $. 63. - , quod quidem jus, utrum ad Italica tantum praedia, an etiam ad provincialia pertineat, dubitatur." — Cf. et Hugo R. G. XI. p. 66. Mühl.

S. 10. Alienare pignus poterat creditor, et quomodo. Vidimus maritum, licet dominum, praedia dotalia alienare haud potuisse: secus in pignore se res habebat, quod alienari poterat a creditore, non solvente debitore, etiamsi ille non esset dominus: $. 1. Inst. h. t. Et quidem, si ea lege traditum fuerat pignus, ut a creditore distraheretur, non opus erat ulla denunciatione: L. 4. princ. D. de Pign. act. nec exigebatur denunciatio, si certo die solvenda erat pecunia, et pignus simpliciter datum esset, modo non, antequam dies venerat, vendidisset, siquidem tunc furti se obligabat: L. 73. D. de Furt. At postea tamen et hoc casu requiri coepit una denunciatio, et mora biennii: L. 4. C. de Dist. pign. L. ult. §. 1. C. de Jur. dom. imp. Reliquis casibus trina requirebatur denunciatio, ut debitor vel pignus lueret, vel sciret, illud distractum iri: Paulus Sententt. Receptt. II. 5. 1. i). Justinianus vero veteres ambages novis, iisque multo longioribus commutavit, et trinam quidem denunciationem plerisque casibus sustulit, unicamque sufficere voluit: addidit. tamen, ut, facta denunciatione, elapso que post eam biennio, pignus creditori adjudicaretur, dato insuper debitori biennio, intra quod rem suam posset recuperare: L. ult. . 3. C. de Jure domin. impetr.

S. 11.
De alienatione rerum pupillarium remissive.
Pupillos pupillasve alienare haud posse, nisi auctoribus tutori-

i) Male haec exposuit Heineccius. Si convenisset de distrahendo pignore, venditio permissa fuit, nec denunciatio desiderabatur, quam male alii ex L. 4. de Distr. pign. requirunt. Si nihil de distrahendo pignore convenerit, Javoleni tempore venditio creditori non permissa fuit ex L. 73. D. de Furt. Licuit tamen Ulpiani aetate , dummodo trina denunciatio creditoris praecessisset, ut pignus lueret debitor: Paulus Sententt. Receptt. Lib. II. n. 5. §. 1. si pactum expresse fuerit, ne vendatur pignus, distractionem nihilominus licitam censent ex L. 4. D. de Pign. act. si creditor ante debitori ter denunciaverit, ut solvat, nec ei pareat. Illud vero non puto juri consentaneum, ut docui latius alias. Cann. Respicit Cannegieterus suas juris Romani observationes Lib. II. c. 7. p. 171. At, licet concedamus, interpolatum esse locum Ulpiani, qui est L. 4. D. de pign. act., tamen ex mente Justinianei juris concinnatorum recte Heineccius hunc locum interpretatus est. Praeterea Justiniani quadam constitutione (L. 3. $. 1. C. de jure domin. impetr.) sat manifesto evincitur, eo in casu, ubi de pignoris venditione nil convenerit, unicam denunciationem pignoribus distrahendis suffecisse. Mühl.

bus, vel jus naturae suadet k). Et quid Romae hac in re usitatum fuerit, jam supra ad titulum de Auctoritate tutorum dicere occupavimus.

LIB. II. TIT. IX. PER QUAS PERSONAS CUIQUE ADQUIRITUR “).

Quicumque erant alieni juris: ïi non sibi adquirebant, sed iis, quorum in potestate erant. Quia enim et servi omnino, et liberi ratione patris in classe rerum esse censebantur b): nihil magis videbatur rationi consentaneum, quam unumquemque per rem suam adquirere. Vid. Elem. nostra jur. civ. Lib. II. S. 470. Ea de re hoc demum titulo agit Tribonianus.

S. 1.

Adquaestus per liberos. Et liberi quidem, quum ex Romuli instituto non multo melioris essent conditionis, quam servi, instar horum quoque non sibi adquirebant, sed patri, qui liberam habebat rerum omnium, quas liberi quocumque titulo adquisiverant, dispositionem, adeo ut eas alteri ex liberis, imo et extraneis, donare possent. Vid. Sexti Empir. Pyrrhon. Hypotyp. III. 24. Adde Senecam de Benef. VII. 4. Dionys. Hal. Ant. Rom. VIII. 79. ubi hic auctor rohitixMtatos: Romanis, inquit, filiis nihil proprii est vivis patribus, sed et pecunias, et corpora liberorum patribus ad eorum arbitrium tradidit lex Romuli. Et Arrian. Diss. Epictet. II. 10. TioŬ ToŨ 10000NOU ŠTayyería nárta aútoč nyeiFav toù natoos. Filii officium est, ut, quae habet, omnia patris esse ducat. Add. Sueton. Tiber. c. 15.

S. 2.

Mutatio hujus juris.
Postea tamen filiis concessum tamquam peculium ), quidquid

k) Ita et traditur in §. 2. Inst. h. t. Sed puto corrupta esse verba, quae sequuntur: at ex contrario omnes res pupillo et pupillae sine tutoris auctoritate dari possunt. Cann. Cf. Gaj. II. $. 83. 84. Mühl.

a) Cf. Gaji inst. II. §. 86–96. Vid. et supra Adp. Tit. XII. Lib. I. §. 1. Mulle b) Vid. tamen, quae supra observavimus, Lib. I. Tit. IX. §. 1. not. d. Mun.

c) Cf. Chr. Rau Diss. Historia juris civilis de peculiis. Lips. 1770. 4. Haut Zimmern R. G. §. 186 – 190. Mühl.

« PreviousContinue »