Page images
PDF
EPUB

res ). Hinc non ignotae leges regiae; non ignota lex Aemilia de censura a Dictatore; lex Aelia Sentia, a Coss. lex Pinaria de ambitu a Tribuno mil. cons. pot. lex Aurelia judiciaria a Praetore (Epit. Liv. XCVII.) latae.

S. 3.

Earum scriptio. Ab his ergo magistratibus, lex, si qua opus videretur, primo domi scribenda erat. Quod fiebat adhibitis viris prudentibus et necessariis, cum quibus expendere solebant, an lex esset e republica, majorumque moribus conveniret. Unde plerumque additae formulae: SI QUID JUS NON FUIT ROGARI, EJUS HAC LEGE NIHIL ESSET ROGATUM, itemque: SI QUID CONTRA ALIAS LEGES EJUS LEGIS ERGO LATUM ESSET, UT EI, QUI EAM LEGEM ROGASSET, IMPUNE ESSET h). Cic. ad Attic. III. 23. (et or. pro Caec. c. 33.) Conf. Brisson. de Form. II. p. 138.

S. 4.

Communicatio cum senatu. Scripta lex communicabatur cum senatu, sine cujus auctoritate cum populo agere nefas habebatur. Liv. I. 17. Plutarch. in Coriolan. 29. Quum vero senatus nonnumquam difficilior esset in permittendis comitiis, lege Maenia cautum est, uti, rogatore comitiorum justo postulante, patres ante inita suffragia fierent auctores ejus rei, quam populus jussurus esset. Cic. in Bruto c. 14. In eamdem sententiam legem tulit Q. Publilius Dictator apud Liv. VIII. 12. Et postea, quum iste mos desuetudine obumbraretur, illum denuo in usum revocavit L. Cornelius Sulla. Vid. Appian. de bello civil. I. 59. ha)

Schulze von den Volksversammlungen der Römer. Gotha 1815. p. 330. Saepe etiam leges censorias appellari censorum edicta , quibus conditiones locationum publicarum proponebantur (vid. v. c. Cic. in Verr. I. 55. III. 7.), jam ipse Heineccius adnotaverat. Mühl.

g) Praetori non nisi absentibus consulibus aut permittentibus licuit, ad suffragia populum convocare; Liv. XLIII. 16. XLV. 21. et XXVII. 5. Cf. Adam 1. I. et Schulze I. I. p. 328. Mühl.

h) Non enim impune esse leges contra rempublicam ferre, suo malo experti sunt Gracchi fratres. Appian. de Bell. civ. I. Flor. III. 14 et 15. item Apulejus et Livius Drusus, de quibus idem Flor. III. 16 et 17. Hein.

h?) Rerum et temporum ratio minus adcurate habita est. Antiquissimis temporibus ut quis cum populo ageret, auctoritas senatus requirebatur, eoque pertinet locus Plutarchi : ubi senatus concessisset, et populus convocatus suffragium tulisset, quod ab hoc in comitiis jussum fuerat, rursus senatusconsulto confirmabatur: Liv. I. 17. Dionys. II. 14. Sed postea Q. Publilius Dictator A. V. C. 416. lege lata effecit, ut patres ante inita suffragia in incertum comitiorum evcntum auctores fierent: Liv. ibid. Lex haec Publilia non recentior est Maenia, sed aliquot annis antiquior. Lata sc. lex Maenia circa A. V. 445. v, I. F. Gronov. Obss. I. c. 25. Non mos ille duabus legibus introductus paullatim obumbratus, in usum est revocatus a L. Cornelio Sulla: Sulla enim cum Pompejo in consulatu collega pristinum jus senatui restituere adnisi sunt, ut non ante auctoritatem praestaret, quam de comitiorum eventu populique proinde voluntate constaret. Vid. Appian, B. C. I. 59. J. Caesar, postquam legem agrariam senatui proposuerat, ut auctores fierent, dein semper recta ad populum se contulit: v. Dion. Cass. XXXVIII. 3. Cann. Cf. quae nuper admodum docte atque accurate hac de re disputavit Ph. E. Huschke in libro: die Verfassung des Königs Servius Tullius, Heidelb. 1838. p. 403-412; isque etiam probabiliter demonstravit, jus illud fuisse auctoritatis praestandae velut proprium senatorum ex ordine patricio, ac simul causas dilucide explanavit, cur non nisi populi comitiis auctoritas illa patrum necessaria fuerit; Cic. pro domo c. 14. Mühl.

S. 5.

Promulgatio. Hinc porro legis sequebatur promulgatio. Publice enim lex proponebatur, ut quilibet e populo eam legere, expendere, et, ferendane esset, an antiquanda, secum statuere posset. Spatium promulgationis erat trinundinum, ut lex nova etiam a rustica plebe, quae singulis nundinis rure in urbem veniebat, legi ponderarique posset: Cic. pro domo c. 16. et Phil. V. c. 11. Manut. de Legg. p. 839. Addebatur edictum, ut populus in proximum trinundinum in campo Martio conveniret. Gell. Noctt. Attic. XIII. 14. 1). Quum tamen ipsis nundinis cum populo agere haud liceret: comitia plerumque in sequentem diem indicebantur: Macrob. Saturn. I. 16. Et his demum omnibus observatis, magistratus quis POPULUM JURE ROGASSE, POPULUSQUE JURE SCIVISE dicebatur : Cic. Philipp. I. c. 10. k) ·

S. 6. Recitatio per praeconem, nec non suasio et dissuasio. Lex ipsa ferebatur in comitiis, olim in curiatis, postea et centuriatis, et tributis, ad quae ubi populus in campum Martium vel in comitium ad rostra confluxisset, praeco primum legem recitabat; dein is plerumque, qui rogaturus erat, eamdem suadebat, quod et alii faciebant nonnumquam. Nec deerant, qui dissuaderent, id quod quum tribuni plebis, tum etiam privati, si quibus a magistratu concio dabatur, facere poterant. Liv. XLV. 21. Nonnumquam et ii ipsi, qui legem rogaturi erant, eam dissuadebant, si forte non ex sua, sed senatus sententia, legem ferrent. Exemplum Pisonis Consulis refert Cic. Epist. ad Att. 1. 14., cui cum fructu addes, quae nos disseruimus in Comment. ad Leg. Jul. et Papiam Lib. I. cap. 4. p. 84. [Tom. VII. Opp.]

i) et XV. 27. Huschke l. 1. p. 416. Mühl. At saepe alibi comitia habita etiam in foro, comitio, imo et Capitolio. Quin et in castris lex lata est a Cn. Manlio A. V. C. cccxcviii. de vicesima manumissionis : Liv. VII. 16. Hein. Huscke l. 1. p. 417. De antiquissimi temporis trinundino, quod quidem spatium erat triginta dierum vid. Festus de V. S. v. just. et Huschke l. 1. p. 415. 416. Mühl.

k) Neque tamen promulgatio sola faciebat legem, sed populi suffragium. Sola lex Licinia tanto studio patrum lata est, ut SCto caveretur, ut eam promulgatam omnes servarent. Macrob. II. 13. Hein.

S. 7.

Auspicia et sortitio. Auditis orationibus, praesentibusque sacerdotibus et divina exponentibus, ') sitella vel urna deferebatur, in quam conjiciebantur centuriarum nomina. Deinde sortibus aequatis fiebat sortitio m). Quae prima sorte exierat, prima ferebat suffragia, atque inde PRAEROGATIVA, proxime sequentes PRIMO VOCATAE vocabantur. Reliquae JURE VOCATAR dicebantur Ascon. Pedian. in Cic. divinat. p. m. 1819. Liv. X. 22. XXVII. 6.) Exemplum est in lege Thoria apud Sigon. de Ant. jure Ital. II. 2. p. 638.

S. 8. Intercessio facta à Tribunis, Auguribus, Coss. o) Interim licebat iis, quorum intererat, legi intercedere. Faciebant id Tribuni plebis sollemni illo vero. Liv. VII. 17. XXVII. 6. XLV.21.

1) Dionys. X. 32. Schulze l. 1. p. 243. Eundemque vide de comitiorum auspiciis p. 218 — 242. cf. et Huschke 1. I. p. 419. sq. Mühl.

m) Sequiorum temporum est haec sortitio. Sub Tullio enim Rege primae ad suffragium vocabantur maximi census centuriae, in prima et secunda classe descriptae, quae, quia reliquas numero superabant, plerumque rem conficiebant, ut adeo raro vocarentur reliquae. Dionys. Hal. Antiq. Rom. IV. 20. VII. 59. Liv. I. 43. Hein. Cf. Schulze 1. 1. p. 310. sq. p. 338. sq. Huschke l. l. q. 421. 422. 649. sq. not. 45. Mühl.

n) Schulze p. 339. sq. Huschke p. 621. — Caeterum, ex quo centuriae partes factae sunt tribuum (Cic. or. pro Plancio c. 20. de Savigny in Hugonis civ. Mag. III. Nr. XVI. Schulze 1. 1. p. 71. sq. p. 311. sq. Huschke l. 1. p. 618. sq.) nonnumquam et tribus praerogativae mentio fit, quo quidem nomine ea appellabatur, in qua erat centuria, quae sorte prior exierat. Liv. V. 18. XXVII. 6. Mühl.

0) Miscet hoc in loco Auctor obnuntiandi jus ex auspiciis sinistris, cum jure intercessionis. Nam intercedere non licuit magistratibus, praeter tribunos, nisi in senatu. Schulze 1. 1. p. 250. sq. Mühl.

Paciebant et Consules, vel intercedendo, Dionys. Hal. VIII. 90. vel comitiales dies eximendo, vel supplicationes decernendo, vel ferias Latinas indicendo. Cic. ad Quint. Fratr. II. Ep. 7. Faciebant idem et Augures et magistratus, quorum erat, de coelo servare. Qui, si quidquam adversi visum auditumque obnunciarent P), comitia impediebantur, reque infecta discedebatur. Dol

[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

uti rogas, alteri A. id est antiquo, s. antiqua probo. Primus autem Cn. Calpurnio Pisone et Marco Popilio coss. A. U. DCXV. Gabinus Tribunus pl. rogationem tulit, ne populus in creandis magistratibus amplius viva voce, sed tabellis, quibus Candidatorum nomen inscriptum erat, suffragium ferret: Cic. de legib. III. 16. Biennio post L. Cassius, Trib. plebis, legem tulit, ut in judiciis etiam tabellae adhiberentur. Cic. ibid. et in Lael. c. 12. Ascon. ad Verr. II. p. 56. Tabellis his litterae inscriptae, in una A. id est absolvo, altera C. id est condemno, in tertia N. L. id est non liquet, quorsum respicit Cic. pro Mil. c. 6. et Seneca de beneficiis III. 7. Diserte Cassius exceperat perduellionis judicium, in quo non tabella, sed, ut olim, viva voce judices sententiam ferre voluit; verum et isti judicio Caelius lege lata tabellam tribuit (A. U. DCXXX). Vid. Cic. de Legg. III. 16. In legum latione viva voce voluntatem suam declarabat populus Romanus, donec anno DCXXV. C. Papirius Carbo, Tribunus plebis, in legibus jubendis et rejiciendis tabellas adhiberi pertulit. Cic. ibid. De inscriptione illarum tabularum vid. Brisson. de Formul. Lib. II. p. 138. Mühl.

S. 11. Modus et ordo suffragandi in pontibus. Distribuebantur hae tabulae per diribitores (i. e. distributores), quibus nongenti custodes adstabant, daturi operam, ne qua fraus in distribuendis tabellis admitteretur. Plin. Hist. Nat. XXXIII. 11. Et exstructi quidem in campo Martio erant pontes totidem, quot numerabantur centuriae. t) Hi nihil aliud erant, quam angustae quaedam substructiones, opere subitaneo, e tabulatis solo editis adornatae, per quas iis, qui suffragia ferrent, viritim esset transeundum. His ergo in capite pontium ministrabantur binae istae tabellae, quarum alterutram deinde in extremo ponte cistulae immittebant. Plutarch. in Mario c. 4. Fiebat id ita, ut praeco singulas centurias, eo ordine, quo sorte exiissent, ad suffragia vocaret. Quicumque vero ex ea centuria primus rogabatur, PRIMUS nuncupabatur. Cic. pro Plancio

t) Constat, auctorem fuisse C. Marium Trib. pl., ut angustiores fierent pontes (Cic. de legib. III. 17.), eoque invento obviam itum in magistratibus creandis crimini ambitus. Saepe enim suffragantibus adstabant candidati, et eblandiebantur suffragia. Hinc idem ait: C. Marium hac lege de pontibus potentium opes - tum in ferendis suffragiis, tum in creandis magistratibus imminuisse. Manut. de

Legg. p. 809. Hein.

« PreviousContinue »