Page images
PDF
EPUB

constitutiones addebant, noohútui dicti. Sed mutavit nonnulla Justinianus, qui primo anno Institutiones suas et ta noāru legum praelegi, novitiosque JUSTINIANEOS novos dici voluit: (vel, uti V.C. Ch. Gottl. Schwarz. in Diss. an omnia Pandect. exemplaria e Florentinis manarint ? S. XVI. in suo codice reperit, JUSTINIANISTAS;] secundo quosdam Digestorum libros, quos ipse praescribit, per vicissitudinem interpretandos, audiebant, servato EDICTALIUM cognomine. Tertio anno PAPINIANISTAS vocari concessit, sed audire eos jussit libros Digestorum XX. et XXI. b). Reliquos Digestorum libros adjiciebant anno quarto, quo lúton dicti, quemadmodum quinto codicem jungebant, et rapohútov nomen eo ipso merebantur. Vid. Justin. Orat. ad Antecessores S. 2. 3. 4. 5. et ibi interpretes.

[graphic]

Poolidy, con

LIB. I. TIT. I.

De

JUSTITIA ET JURE.

Titulo hoc Institutionum non inculcantur leges quaedam Romanae, sed principia generalia, et quae ad ideam justitiae et juris concipiendam faciunt. Quum ergo in definitione JUSTITIAE et JURIS a recentioris scholae placitis se procul sejunxerint veteres jureconsulti: ratio ejus rei ex antiquitate erit reddenda.

S. 1. Jurisconsulti operam dabant philosophiae. Jurisconsulti, quod inter omnes constat, plerique cum legum studio philosophiam olim conjunxere, ex ejusque principiis leges sunt interpretati. Unde recte Cicero de Legg. I. 5. non a praetoris edicto, ut plerique nunc, neque a XII tabulis, ut superiores, sed penitus ex intima PHILOSOPHIA hauriendam juris disciplinam putat.

S. 2.

Maxime Stoicae. Quamvis vero non eidem omnes sectae nomen dederunt, et Epicureae inprimis favisse dicuntur C. TREBATIUS TESTA a), (Cic. VII. ad Div. 12. Gassend. de vit. et morib. Epic. Tom. V. Opp. p. 188. Aegid. Menag. Amoenitatt. jur. civ. p. 80.) ALFEN. VARUS, (L. 76. D. de Judic. et ibi interpretes) et alii: plerique tamen, veluti Scaevola, Tubero, Rutilius, teste Athenaeo, Deipnos. VI. 21. p. 274. Stoicam philosophiam maximi habebant b), vel quia Zeno minime, ut aliae sectae philosophorum, a rebus gerendis avocabat, (Diog. Laert. VII. 122. et 130.) eaque secta turbidos et negotiorum adpetentes facere videbatur; Tacit. Ann. XIV. 57. vel quia isti sapientes philosophiam practicam felicius, quam alii, excoluerant. Et hinc Stoica philosophia summa dicitur sapientia: L. 2. D. de LL. C). Multis id demonstrarunt Schilterus in Manuductione philosoph. moral. ad jurisprud. c. I. Vinc. Gravina de ortu et progressu jur. civil. c. 44. p. 80. Em. Merill. Observ. I. 8. et singulari ac pererudita oratione V. C. Ever. Otto.

a) Dissentit Schilter. Manud. phil. mor. ad jurispr. I. 6. p. 7. Sed Trebatius initio Stoicus, postea Epicureus factus videtur. Cic. ad Div. VII. 12. Hein. Vid. tamen Zimmern R. G. §. 80. not. 6. Mühl.

b) Vid. et Cicero de Orat. cap. 30. 31. A. Gellius in noct. att. I. c. 22. Mühl.

c) Fallitur ergo Paganin. Gaudent. de ortu et progr. philos. ap. Rom. c. 43. p. 106. qui plerosque JCtos cum Aristotele potius et Platone sensisse putat. Conf. Obss. Hal. VII. p. 252. Hein.

S. 3.

Unde multa in jure Stoica. Hinc frequentissimae in jure nostro I. derivationes nominum satis contortae, quales stoicis erant sollemnes, e. g. testamentum quasi testatio mentis : pr. Inst. de Testam. ord. mutuum, quasi quod ex meo fit tuum: L. 2. §. 2. D. de Reb. cred. peculium, quasi pusilla pecunia, sive pusillum patrimonium: L. 5. . 3. D. de Pecul. divortium, quasi diversitas mentium, qua in diversas partes itur: L.2. pr. D. de Divort. agnati, quasi a patre cognati: L. 7. D. de Legit. tut. Vid. Cujac. Obs. XI. 37. Em. Merill. Observ. I. 8. sq. Frequentissimae II. definitiones mere stoicae, tum vero III. divisiones stoicae, qualem esse illam rerum corporalium et incorporalium, ex Sexti Empirici VII. adv. Mathem. et Senec. Epist. LVIII. observavit Oiselius ad Gaji Inst. Il. 1, 1. p. m. 73. Frequentissimae denique IV. decisiones ex interioribus philosophiae stoicae principiis derivatae, quales collegerunt Vinc. Gravina l. c. Schilterus l. c. et V. C. Ever. Otto de philos. Stoica Jurec.

Quo in primis pertinent decisiones de promissis vi et metu extortis: L. 21. 9.5. D. Quod met. causs. et de uỦtoyelpią. L. ult. g. 4. D. de lis, qui ante sent. mort.]

S. 4. Aemulatio inter jureconsultos et philosophos. Quamvis vero philosophiae amantissimi essent Romani Jureconsulti: semper tamen inter eos reliquosque philosophos ånpáxtous, in primis Epicureos, quaedam intercessisse videtur aemulatio. Eoque pertinere arbitramur verbosam illam Ulpiani declamationem de vera non fucata jureconsultorum philosophia: L. 1. §. 1. D. de Justit. et jure, non absimilem illis, quae Horatius Epistolar. Lib. I. ep. 1. v. 16. sq. canit:

Nunc agilis fio et mersor CIVILIBUS UNDIS,

Virtutis verae custos rigidusque satelles. Conf. Cic. ad Div. III. 9. et 10. ubi Epicuri philosophia ärtpaxtos astuta vocatur. Locum praeclare explicari memini in Gundlingianis. [* Fasc. XV. num. 5. p. 486 — 488.*]

S. 5.
Cur jureconsulti multa philosophorum propria juri adplicarint.

Et ista quidem aemulatione factum est, ut jureconsulti ea, quae philosophorum erant propria, ad se raperent, e. g. ut definitionem philosophiae juri suo adplicarent: S. 1. Inst. h. t. ut loco juridicae definitionis justitiae darent mere moralem et philosophicam: et denique ipsa illa juris praecepta $. 3. Inst. h. t. ex philosophia morali Stoicorum in jus transferrent. Conf. Schilter. I. c. Christ. Thomas. Adnot. ad Inst. h.t. Ger. Noodt Jul. Paul. X. p. 365. et quae nos observavimus in Elem. Juris civil. h. t. (De ratione, qua usi sunt veteres, in conjungendis cum arte nostra aequi honestique omninoque philosophiae praeceptis, meliora invenies apud C. T. Welckerum: Recht, Staat und Strafe. Mühl.)

LIB. I. TIT. II.

DE
: JURE NAT. GENT. ET CIVILI.

. S. 1. De variis juris speciebus summatim tractatur. Jus, quo homines utuntur, ex triplici esse repetendum fonte veteres censuerunt: aut a natura, aut a gentium moribus, aut a propriis cujusque populi institutis; unde tripartita illa divisio emanavit juris, in naturale, gentium, et civile a). Et naturale jus interpretantur: quod natura omnia animalia docuit; unde descendit maris et foeminae conjunctio, liberorum procreatio et educatio b). Jus gentium est, quo, quum ex ratione esse profectum videatur, communiter utuntur gentes, qui moribus ac legibus reguntur; civile est, quod quisque populus ipse sibi constituit. Prae ceteris autem appellatur jus civile, quo Romani utuntur, illud vel maxime, quod proprium est Romanorum. Idque constat aut ex scripto, aut ex non scripto ). Ex non scripto jus venit, quod moribus introductum usuque diuturno

a) Pr. 8. 1. 2. 11. I. h. t. c. 1. $. 3. 4. c. 2 - 5. c. 9. D. de just. et jur. Dirksen im Rhein. Mus. T. I. Nr. I. Zimmern Röm. R. G. §. 13. Mühl.

b) Cic. de offic. I. 4. — Seneca Hippolyt. III. v. 913. 914. — C. 14. 8. 1. D. de ritu nuptiar. Mühl.

c) $. 3. 10. I. h. t. L. 6. §. 1. D. de just. et juré. Mühl.

comprobatum est d). Scripti juris partes sunt lex, plebiscita, senatusconsulta, principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentum ). Et de his quidem eo nunc ordine exponendum erit, qui ad historicam rei tractandae rationem proxime accedit. Müh.

S. 2. Leges proprie sic dictae a quibus latae ? Lex Romanis, libera adhuc republica, vocabatur, quam populus Romanus, superiore magistratu rogante, constituebat: S. 4. Inst. h. t. Ejusmodi magistratus superiores, quibus cum populo agendi jus esset, praeter Reges, Interreges, Dictatores, Consules, erant Tribuni militum cons. potestate, Censores f), Praeto

d) $. 9. I. h, t. — Cf. Cic. Top. c. 5. Mühl.

e) Quare Justinianus responsa prudentum in scripti juris fontes retulerit, quum Pomponius (c. 2. §. 5 et 12. D. de oriy. jur.) jus prudentum auctoritate compositum eo in jurium genere habuerit, quod sine scripto venit, non satis constat inter eruditos. Videtur imperator respexisse jus illud, quod a principibus impertitum est Jurisconsultis, ut responsa eorum praescriptave legum fere ad instar essent (vid. infra §. 39. sqq.). Scriptum enim jus est, quod ex mera praescribentium s. constituentium auctoritate proficiscitur, atque hinc est, quod Cicero (orat. part. c. 37) etiam tabulas testamenti, pacta conventa et stipulationes scripto juri adnumeret. Jam vero, quod, dum libera respublica stetit, a JCtis introductum erat jus (de quo quidem Pomponius loquitur), id non prius legis auctoritatem obtinuit, quam moribus consuetudineque esset confirmatum, unde etiam juris recepti nomine venit; (vid. $. 36. huj. tit.). Mühl.

f) An Censoribus jus fuerit populum ad suffragia in campum vocandi, sive magistratus creandus, sive lex ferenda esset, satis certum non est. Ait Livius IX, 42. Appium Censorem petiisse consulatum , comitiaque ejus a L. Furio tribuno pl. interpellata, donec se censura abdicavit: sed comitia ejus intellige, in quibus ageretur de Consulatu in eum conferendo. Ita Cicero contra Rull. c. 2. comitia sua vocat, in quibus Consul designatus fuerat : hinc et comitia magistratuum creandorum non ab illo nomen accipiunt, qui convocavit, sed a magistratibus, qui in iis creantur. Ita Consularia, Praetoria, Tribunitia, Quaestoria e Pontificia sunt, in quibus Consules, Praetores, Tribuni plebis, Quaestores et Pontifices fiunt. Lex Caecilia de fullonibus (Plin. hist. nat. XXXV. 17.) non a Censore lata, sed Censores ejus ferendae Caecilio Metello auctores fuere, non ipsi tulere. Et licet Justinianus senatorio magistratu rogante leges latas dicat, censoresque senatoriis magistratibus adcenseantur : non tamen in omnibus haec definitio procedit. Hotomanus per senatorios magistratus intelligit Consules, Giphanius patricios : incertum tamen manet, an Censores leges tulerint. Cann. Varrone auctore, de lingua lat. c. 9. censores poterant quidem convocare exercitum urbanum, i. e. centuriata comitia habere, haec tamen comitia census lustrique habendi gratia fiebant, nec proprie comitia, sed conciones appellabantur. Liv. hist. XLIII. Varro I. 1. Vid. Adam Röm. Alterthümer I. p. 165. ex sec. Meyeri edit. et C. F.

« PreviousContinue »