Page images
PDF
EPUB

§. 139.

Peregrinis non erat jus toyae.

Quum ergo tanta esset inter cives et peregrinos differentia; haud sane mirandum est, etiam externis quibusdam signis secretos. illos voluisse Romanos. Cives incedebant togati, qui togae amictus. tam proprius iis erat, ut et togati pro Romanis, quemadmodum palliati pro Graecis, dicantur. Sicuti ergo dedecori hoc erat Romanis, si palliati incederent: Cic. pro C. Rabirio c. 4. ita peregrinis togae usu legibus fuerat interdictum: Sueton. Claud. c. 15. Plin. Epist. IV. 11. VII. 3. adeoque speciali concessione opus erat peregrinis, qui togati incedere vellent: L. 32. D. de Jure fisci ). Erat vero toga amictus exterior, laneus, semicircularis, tunicae superinjectus, apertus), et ad talos usque defluens, quem pluribus describunt A. Ruben. de re vest. I. 6. p. 39. Jo. Bapt. Donius de utraque penula. Car. Sigon. de judic. III. 18. Ceterum quamvis communis hic esset civium habitus: ordines tamen insignibus quibusdam distinguebantur. Magistratus enim toga praetexta; Senatores lato clavo; Equites angusto clavo a) uti solebant. Enimvero exolevit sensim ipsos inter Romanos togae usus b), magisque placuere tunicae et birri, ut magno eruditionis adparatu ostendit Claud. Salmas. Adnot. ad Tertullian. de Pallio P. 79.

§. 140.

Nec praenomina habebant.

Sic et nominibus discernebantur cives et peregrini: siquidem illi etiam praenominibus, hi solis nominibus utebantur, neque prius

y) Glossae ergo figmentum est, in ea lege togam accipi pro munere advocati. Vid. Schilter. diss. de jure peregrin, n. XXVII. Hein.

z) Octav. Ferrarius de re vestiar. probare conatus est, togam Romanorum clausam fuisse. At omnes statuae veteres repugnant, quod solide demonstravit Rubenius, quem Antiquarii plerique sequuntur. Hein.

a) Latus clavus Senatorum et angustus Equitum purpurea linea aut virga fuit oblonga clavi longi instar tunicis adsuta, adeoque non clavi caput rotundum referens, quae Octavii Ferrarii opinio fuit, quam Rubenius quoque recte confutat. Hein.

b) De Augusto Sueton. Octav. Aug. c. 40. Etiam habitum vestitumque pristinum reducere studuit. Ac visa quondam pro concione pullatorum turba, indignabundus et clamitans: En,

Romanos, rerum dominos, gentemque togatam!

Unde patet, jam ipsis Augusti temporibus togae usum exolescere coepisse. Hein.

praenomina accipiebant, quam essent in civitatem adsciti: Cic. Epist. ad Div. XIII. 36. Cum Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est: familiaritas autem tanta, quanta cum Siculo nullo. Ei Dolabella, rogata meo, civitatem a Caesare impetravit: qua in re ego interfui. Itaque nunc P. Cornelius vocatur. Ex quo loco etiam adparet, ipsa gentilia etiam nomina, ut et cognomina eorum adscivisse peregria quibus vel quorum ope fuerant civitate donati, vel alio adfecti beneficio c). Id quod etiam ex praecedente epistola discimus, ubi de Philoxeno, qui postea C. Avianus dictus est: Nomen autem Aviani, inquit, sequutus est, quod homine nullo plus est usus, quam Flacco Aviano, meo, quemadmodum te scire arbitror, familiarissimo. Sed ne nimium excrescat haec adpendix, hic quidem ei finem imponere visum est.

nos,

c) Peregrini cives facti duo priora nomina, aliquando et tria illius adsumebant, cujus opera civitatem consequuti erant, aut in cujus clientelam, postquam civitatem acceperant, erant recepti. Latius haec ostendit Henr. Cannegieterus in libro singulari de mutata Romanorum nominum sub Principibus ratione c. 6. Cann.

LIB. II. TIT. I.

DE

RERUM DIVISIONE, ET ADQUIRENDO IPSARUM DOMINIO.

Quum superiore libro de jure personarum exposuerit Justinianus: hoc secundo, Gajum sequutus ducem, DE REBUS agit. Quare rerum divisiones paullo adcuratius ac distinctius ex antiquitatibus Romanis proponere, atque hinc inde illustrare juvabit. Ceterum res et pecunia quomodo differant in jure nostro, ex L. 5. pr. D. de Verb. sign. satis notum est.

§. 1.

Prima rerum divisio.

Summa rerum divisio, ut recte observat Gajus: L. 1. D. de Divis. rer. a) in duos articulos deducitur. Aliae enim erant DIVINI JURIS; aliae HUMANI. Illae iterum in SACRAS et RELIGIOSAS dividebantur. SANCTAE enim, quae addi solent, tantum quodammodo divini juris habebantur, ut diligentius urbs religione, quam moenibus, cingeretur: Cicero de Nat. Deor. III. 40.

§. 2. Res sacrae.

Res SACRAE dicebantur, quae publico civitatis instituto auctoritate Pontificum erant sollemniter consecratae b): Festus sub voce sacer P. 417. quales erant arae, aedes, donaria ©), et quidquid fuerat

a) In Aniani compilatione, in qua is locus aliter legitur, totum hoc Gaji fragmentum interpolatum esse, unicuique patet: Aleand. Not. ad Gaji Inst. II. 1. 1. Hein. Jam e genuinis Gaji commentariis, quantopere in Visigothorum Gajo locus ille interpolatus sit, cognosci poterit, II. §. 2-8. Mühl.

b) Henr. van Alphen (potius: Laur. van Santen) Diss. ex jure Romanorum publico de rei consecratione. L. B. 1791. 4. Adversus rei sacrae notionem ab Heineccio h. 1. propositam nonnulla docte monuit Jo. Dan. Ritter Diss. de Fetialibus populi Rom. c. 2. §. 13. not. 2. p. 25. sq. Haub. Tuetur tamen Auctoris definitionem praeter Festum (l. 1. §. Gallus Aelius) etiam Gajus I. §. 5. Caeterum non erat omittendum, superis Düs consecrandas fuisse res, quae sacrac fierent; Gaj. II. §. 4. Cf. et Cic. Top. 23. Mühl.

c) Aliae erant res sacro commendatae, ut vocat Cicero de Legg. II. 9. Hae enim non consecratae erant Diis, sed tantum securitatis caussa in templis depositae: Cic. de Legg .II. 16. Sane in templis et delubris securitatis caussa deponi solebant res pretiosissimae. In templo Saturni et Opis adservabantur leges, SCta,

Diis consecratum. Et quidem uni Deo publice consecratae aedes, fana; pluribus simul, tamquam ovußouos, dedicatae delubra dicebantur: Is. Voss: ad Pomp. Mel. II. 3. p. 147. Publice, inquam, consecratae. Nam vel Senatus auctoritas, vel populi jussus, vel Principis decretum adcederet oportebat d). Privata enim auctoritate nihil fiebat sacrum e). Vid. Guther. de jure pontif. III. 12. Templa sacra fiebant inauguratione, dum Augures spatium sollemniter capiebant: Tacit. Hist. IV. 83. Id enim dicebatur inaugurari: Cic. pro domo c. 53. Quaecumque vero loca non erant inaugurata, ea non templa dicebantur, sed aedes sacrae: Gell. Noctt. Attic. XIV. 7. Sequebatur II. lustratio areae, quae fiebat a militibus, quibus fausta erant nomina, felicibus ramis; quibus succedebant virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis et matrimis, quae aqua vivis e fontibus amnibusque hausta universam aream perluebant. Denique et magistratus aderant, qui, praeeunte Pontifice, suovetaurilibus lustrabant spatium, et super caespitem reddebant exta, ac denique precati Deos, uti suas sedes divina ope attollerent, fundamenta sollemniter jaciebant, injecto ingente saxo: Tacit. Hist. IV. 53. f). Lapis ejusmodi dicebatur auspicalis, qualis describitur apud Gruterum Inscriptt. p. XXXIX. n. 5. Absoluta aede, etiam III. dedicatione opus erat, peragenda a magistratu majore, qui, praeeunte Pontifice, sollemne carmen recitabat §),

pacta, foedera et pecuniae publicae. Severus Imperator pecunias suas et thesauros in templis reposuerat: Herodian. Hist, IV. 4. Quin imo in Pacis templum, omnium opulentissimum et egregie munitum, universas ferme suas divitias congregasse, refert idem auctor L. I. c. 14. Unde et templa custodiis militaribus cincta fuisse, observat Lips. Not. ad Tacit. Annal. Lib. I. p. 17. Hein.

d) Ad quem jus consecrandi pertineret, vid. Jac. de Rhoer Otium Daventriense Lib. I. c. 4. Cann.

e) Alia erant sacra privata, alia privata auctoritate instituta. Illa licita erant, (Lib. I. Tit. X. §. 4.) haec vero ideo prohibita, ne religiones peregrinae introducerentur: Bynkersh. de relig. peregr. Idem apud Athenienses obtinebat, ubi capitale erat mysteria domi facere: Corn. Nep. Alcibiad. c. 3. sub fin. Hein.

f) Quod Tacitus tradit, adplicandum unice restitutioni Capitolini. Vid. de Rhoer l. c. Cann.

g) Ab his sollemnibus verbis templa etiam FANA dicta sunt: Fest. sub voce fanum p. 287. Fanum a fano dictum, sive a fando, eo quod, dum Pontifex dedicat, certa verba FATUR. Ita et Varro de Lingua Lat. V.7. p. 38. Argutiora enim sunt illa Is. Vossii ad Pompon. Mel. p. 147. fanum derivantis a Graeco vaós, va Fos, unde transpositione Aeolica factum fanus vel fanum. Plutarchus in Poplic. c. 14. sollemne istud carmen vocat νενομισμένας ἐπὶ τῇ καθιερώσει φωνάς, legi tima dedicationis verba. Hein.

postem manu tenens 1): Liv. II. 8. Cic. pro domo c. 47. Valer. Max. V. 10. Gruteri Inscriptt. p. XXIII. n. 12. Formulas, ut solet, magno studio collegit Barn. Brisson. de Formul. I. p. 124. Ut vel unam exempli caussa proferamus, Jovi Feretrio templum his verbis dedicavit Romulus: JUPITER FERETRI, HAEC TIBI VICTOR ROMULUS REX REGIA ARMA FERO, TEMPLUMQUE IIS REGIONIBUS, QUAS MODO ANIMO METATUS SUM, DEDICO, SEDEM OPIMIS SPOLIIS, QUAE, regibUS DUCIBUSQUE HOSTIUM CAESIS, ME AUCTOREM SEQUENTES POSTERI FERENT: Liv. I. 10. Solebant denique dedicationi IV. leges quaedam adjici, quales hinc inde in vetustis marmoribus leguntur, recensitae ab eodem Brisson. de Form. I. p. 125. Adcedebant demum epulae et sportularum distributiones, vel publico nomine, vel a privatis factae, quarum meminit marmor apud Reinesium Class. I. p. 131. n. XCIX. Quibus omnibus rite peractis, ita occupasse locum credebatur religio, ut numquam esse posset in dominio privati, etiamsi aedes essent dirutae aut vetustate collapsae: Plin. Epist. X. 76. L. 6. §. 3. D. h. t. L. 73. D. de Contrah. emt. Unde Macrobius Saturn. III. 3. sacra Deorum haberi, id est, in Deorum dominio esse, ait. Sacrae tamen res esse desinebant exauguratione, quae fiebat per evocationem sacrorum; L.9. D. h. t. quo de ritu videndi Macrobius Saturn. III. 9. Jac. Raevard. Conjectan. II. 17. Brisson. de Form. I. p. 54. 63. 64. [Jo. Guil. de Berger et Henr. de Cocceji in Dissertationibus de evocatione sacrorum.] Captae quoque ab hostibus res sacrae esse desinebant, liberatae tamen, quasi postliminii jure pristinam recuperabant sanctimoniam: L. 36. D. de Relig. et sumt. fun. Unde facile patet, cur Romani hostes DIVINA HUMANAQUE omnia dedere juberent: Liv. I. 38.

§. 3.

Res religiosae i).

RELIGIOSAE res non minus, ac sacrae, juris Pontificii erant, ut

h) Unde et manu consecrationes fieri dicebantur: Cicero de Legg. II. 11. Et Ovid. Fast. I. v. 403.

Sacra vocant augusta patres: augusta vocantur
Templa sacerdotum rite dicata manu.

Hein.

Pontifex postem manu tenebat: Seneca de Consolat. ad Marciam c. 13. Cann.

i) Ge. Chph. Platz Diss. de religione sepulcrorum. Lips. 1725. 4. Trekell ad Brissoni Antiquitt. II. 14-16. Opp. min. p. 54-58. Is. Valckenaer Diss. de jure exsequiarum. L. B. 1781. 4. Haub.

« PreviousContinue »