Page images
PDF
EPUB

CAP. VI.
DE STATU PEREGRINORUM.

S. 134.

Qui peregrini dicti? Omnes, qui non erant cives, veteribus Romanis PEREGRINI dicebantur, sive Latini essent, sive Italici juris; sive in provincia , sive in praefectura aliqua morarentur: Schilter. Dissert. de jure peregrin. n. IX. Hinc et in Latini juris hominibus tis žavios ouupohu, signa peregrinitatis , reperit Appian. de bellis civil. II. 26. Et legem Mensiam, dum peregrinorum meminit, etiam ad Latinos pertinere, contra M. Vertran. Maurum demonstravimus in Comment. ad L. Jul. et Pap. II. 9. 226. o). Neque tamen negaverim, Latinos, quippe civibus Romanis propiores , aliquando a peregrinis sejungi, veluti apud Ulpian. Fragm. V. 4. XIX. 4. Postea ubi Antoninus Caracalla civitatem cum omnibus, qui in orbe Romano vivebant, ingenuis communicaverat: soli libertini Latinae et dedititiae conditionis peregrini habiti sunt, ceteri omnes Romani dicti. (Vid. tamen quae notata sunt ad §. 19.) Inde est, quod dedititios peregrinis adcenset Ulpianus Fragm. XX. 14. De reliquis omnibus Romani orbis incolis ait Augustin. in Psalm. LVIII. Part. 1. sub fin. Quisnam non cognoscit, gentes subjectas imperio Romano? quae quidem erant, quando omnes Romani facti sunt, et omnes Romani dicuntur. Quod adeo verum est, ut et universum Romanum imperium Romania adpellatum sit, ut pluribus veterum testimoniis demonstrant Casaubon. ad Aelü Lampridii Alex. Sev. c. 5. Justell. ad Can. Eccl. univ. IV. p. 95. Tom. I. Ez. Spanhem. orb. Rom. Exerc. II. c. 7. Ex quo vero Justinianus etiam libertinos civitatis Romanae fecit participes: exolevit paene peregrinorum nomen, totiusque orbis incolae in Romanos et Barbaros divisi sunt, quos solos una cum servis in ea unica totius mundi civitate peregrinari, dicit Sidonius Epist. I. 6. Quemadmodum ergo omnes Romani Imperii provinciae Romaniae vocabulo veniebant: ita reliquae terrae dicebantur » Báopaoos, vel barbaricum, eadem forma, qua veteres dicere solebant hosticum, pacatum, Vindelicum, Noricum, Celticum, Geticum, ut praeclare docuit Jo. Frid. Gronov. Obs. II. 3. p. 233.

o) Legem Mensiam, si modo ab Aelia Sentia differt (de quo adhuc dubitatur), hac certe non tam recentiorem fuisse (quod vulgo putant), quam antiquiorem, neque ad Latinos coloniarios aut Junianos spectasse, sed ad veteres Latinos (ergo ad peregrinos), e Gajo I. $. 78. sq. egregie probavit BethmandHollweg Diss. saep. laud. de caussae probatione c. 1. p. 11. sqq. Caeterum de eadem lege Mensia erudita quidem, sed dudum ante Gaji inventionem scripta Diss. Christ. Ravii. Lips. 1786. 4. Haub, Sanciverat autem Lex Mensia (an A Sentia? vid. Hugo R. G. p. 379. not. 2. p. 751. not. 2), ut ex alterutro perc grino natus deterioris parentis conditionem sequeretur. (Ulp. Fraym. V. 8. bras. inst. I. 77.). Itaque ex peregrino et cire Romana natus peregrinus nascebati At num hoc tantum in casu, ubi nupta erat Romana peregrino ? num et qua tenus ad Latinos quoque lex pertinuerit ? tum vero, quid hac in re senatuscous sultis Hadriani auctoritate factis mutatum fuerit? (vid. Gaj. I. $. 78–81. 9. 94.! nondum constat inter eruditos. Multa de his ingeniose conjecit Hollweg . CE et Hasse Güterr. d. Ehegatten S 17. Wiki.

$. 135. Peregrinis in urbe Praetor singularis jus dicebat. Libera adhuc republica paullo durior erat peregrinorum conditio. Versari quidem in urbe poterant, sed ita, ut sejuncta a civibus esset in peregrinos jurisdictio. Praeter urbanum enim Praetorem alius quoque erat, peregrinus dictus, qui juri inter peregrinos et cives dicundo praeerat: L. 2. S. 28. D. de Orig. jur. Creatus primum est A. U. C. dx. P), ut auctor est Flor. Epit. Liv. XIX. Inter urbanum vero et peregrinum Praetorem quum aliae, tum hae quoque erant differentiae, quod ille hoc erat honoratior, quod apud illum lege agi poterat, apud hunc non poterat, ut erudite ostendit Franc. Hotoman. de Magistr. Rom. p. 121. 9). Eumdem edictum in albo proponere consuevisse, quod negat idem Hotomanus, supra suo loco a nobis demonstratum est.

S. 136.

Saepe ex urbe expellebantur. Deinde in urbe quidem habitabant peregrini: sed veluti precario. Unde saepe magistratuum arbitrio urbe expulsi sunt. Sic jam A. U. C. DCXXVII. peregrinos omnes urbe excedere jusserat M. Junius Pennus, Tribunus plebis, cujus legis mentio fit apud Ciceron. de Offic. III. 11. in Brut. c. 28. et Festum sub voce respublica p. 407. Similem legem A. U. C. DCLXXXVIII. L. Cotta et L. Torquato Coss. tulit non Aemilius quidam Papus r), nec, ut Ant. Augustino visum, Papirius quidam, sed C. Papius Celsus , qui omnes peregrinos, exceptis iis, qui Italiam incolebant, et Glaucippo nescio quo, urbe exesse jussit: Dio Cass. XXXVII. 9. Cic. de Offic. III. 11. Agrar. I.4. pro Archia c. 5. 8). Idem deinde factitarunt Imperatores, quoties arctior annona incolarum numerum imminui suaderet. Augustum magna quondam sterilitate, ac difficili remedio, venalitias et lanistarum familias, peregrinosque omnes, exceptis medicis et praeceptoribus, partemque servitiorum, urbe expulisse, auctor est Sueton. Aug. c. 42. Idem suo tempore factum, conqueritur Ambros. de Offic. III. Sed posterius hoc exemplum de barbaris, Romae commorantibus, videtur intelligendum. Nati enim in orbe Romano tantum abest, ut Roma exsularint, ut maximam plebis Romanae partem constituerent sub Imperatoribus, maxime ex quo tempore omnes, qui in orbe Romano vivebant, cives esse jusserat Antoninus Caracalla. Jam sub Domitiano ea de colluvie conqueritur Juvenalis Sat. III. v. 58. 599.

p) Vel potius DVII. Vid. quae notavimus ad. Ş. 20. Tit. II. huj. libri. Mühl.

9) Vid. Gaji inst. IV. 104. 105. et cf. de Savigny in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. IX. p. 335. Mühl.

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris,
Et quos praecipue fugiam, properabo fateri ;
Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem, quamvis quota portio faecis Achaei?
Jam pridem Syrus in Tiberim defiurit Orontes,
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum

Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas. Et Herodianus Hist. I. 12. referens, pestilentiam sub Commodo Romanum orbem devastasse, eam potissimum addit in civitatem Romanam saeviisse, rovávhowróv te oủour, xui Tojs navtuyóFEN Únodexouévnv, quae et per se populo abundarit, et advenas toto orbe confluentes exceperit. Idem L. VII. c. 7. populi Romani indolem, qualis sub Maximino Imperatore fuerit, descripturus: Kai tártag uěr', inquit, όχλοι κούφοι προς τα καινοτομούμενα και δε Ρωμαίων δημος εν

r) Ita existimaverat nescio quis, quem erudite refellit Car, Sigon. de Nomi. Rom. p. 1426. edit. Gothofr. Hein.

s) Monumentum hujus legis Papiae egregium exstat in numis L. Papu Celsi, C. illius Papii legislatoris adgnati, in quibus tabella conspicitur, cum litteris Papi, quam de lege hac Papia interpretantur Ez. Spanh. de usu et praes. numism. VI. p. 180. Fulv. Ursin. de Famil. Rom. p. 196. Adde, quae de não lege diximus plenius in Comm. ad L. Jul. et Pap. Popp. I. 3. Hein.

πλήθει μεγίστη και ποικίλω, συγκλύδων τε ανθρώπων, πολύ και ράδιον έχει tỏ tñs yróuns auxírntor. Nam etsi ubique vulgus semper ad res novas levissimum: tamen Romana plebs in primis , quae ex magna variaque etiam peregrinorum multitudine constat, longe ceteris mobilior est. Et sane tot Romae Syri, Phoenices, Aegyptii, Afri, Graeci, Asiatici non modo inter plebejos erant, sed et summis fulgebant honoribus, ut nihil fere Romani sanguinis Romae superesse videretur, et urbem incolis privaturus fuisset, qui jussisset urbe excedere peregrinos.

S. 137. Jure Quiritium et civitatis carebant peregrini. Quod ad jura peregrinorum attinet: paucis omnia complectemur, si eos tum juribus Quiritium, tum jure publico civitatis, plane caruisse dixerimus. Non ergo liberi erant jure Quiritium ita, ut flagris virgisque caedi non possent. Neque erat ipsis jus connubii cum civibus : Ulpian. Fragm. V. 4. ( quamvis esset jus matrimonii, quod vocabulum juris gentium esse docuimus in Elem. Jur. civ. $. 150.) neque jus patriae potestatis: L. 3. D. de His, qui sunt sui vel alieni jur. neque jura patronatus: L. 10. §. 2. D. de In jus voc. Plin. Epist. X. 22. neque testamentifactio t), aut jus ex testamento quidquam capiundi: L. 1. pr. D. ad L. Falc. Ulpian. Fragm. XX. 14. L. 1. C. de Her. inst. L. 6. §. 2. D. eod. Imo nec testibus eis esse licebat in testamento civis: L. 30. C. Theod. de Haeret. Denique nec jus babebant legitimi dominii, nexus, mancipii, (quamvis recte ab iis iniri et explicari possent contractus et negotia juris gentium, quibus etiam acceptilatio, non quidem ratione originis, sed ratione usus adcensetur: L. 8. S. 4. D. de Acceptilat.) nec jus usucapionis, de quo jam in XII Tabulis fuerat cautum : ADVERSUS HOSTEM AETERNA AUCTORITAS ESTO. Vid. infra Lib. II. Tit. VI. Quum ergo jus Quiritium nullo modo haberent: facile patet, eos multo minus gavisos juribus census, legionis, tributorum, suffragii, petendorum honorum, aliisque hujus generis.

t) Hinc mortuo peregrino, bona aut tamquam vacantia in fiscum cogebantur, aut privato adquirebantur, si peregrinus se ad aliquem veluti patronum adplicuisset, eique in clientelam dedisset. Tunc enim, illo mortuo, patronus JURE ADPLICATIONIS in istius peregrini bona succedebat: Cic. de Orat. I. 39. Hein.

S. 138.

Exceptiones quaedam hujus regulae. Sed quamvis haec omnia recte se habeant: non unam tamen admittunt exceptionem. Primo enim, ut supra diximus, haud paullo melior erat conditio Latinorum et Italorum, qui tamen et ipsi peregrinis ante legem Juliam adcensebantur. Deinde multis peregrinis concedebantur quaedam jura Quiritium, vel beneficio populi, vel clementia Principum. Sic jam supra observavimus, datum esse quibusdam peregrinis jus connubii, patriae potestatis, testamentifactionis. Et hoc est celebre illud jus, utendi toga, cujus mentio fit L. 32. D. de Jure fisci. Adcedit tertio, quod, licet jure Quiritium testari haud possent peregrini, liceret tamen eis adversus civitatis suue leges testari u), uti ait Ulpianus Fragm. XX. 14. Ubi adversus idem esse ac secundum, jam pridem observarunt viri eruditi »). Quarto, multa etiam in fraudem legum commodumque peregrinorum fuerant inventa. Sic tametsi nihil ex testamento capere posset peregrinus: recte tamen et jure aliquamdiu capiebat per fideicommissum: 8. 1. Inst. de Fideicomm. hered. quamvis postea omnia fideicommissa in fraudem legum relicta, irrita esse jusserit SCtum Plancianum: L. 59. §. 1. D. ad L. Falc. Ulp. Fragm. XXV. 17. quod sub tempora Vespasiani, M. Plancio Varo Consule ad Senatum referente, conditum esse, conjecimus in Comm. ad L. Jul. et Pap. Popp. II. 6. p. 192. sq. Denique multa sensim sub Imperatoribus mutata sunt, quae antiqui Romani in peregrinorum odium constituerant. Sic quum castra olim eos, quos ad labores et pericula accipiebant, fastidiose legerent; ut ait Seneca Epist. 44. postea etiam provincialibus, ac denique ipsis barbaris, locus non solum inter auxilia et socios, sed et in ipsa legione, concessus est, ut jam supra est a nobis observatum.

u) Hinc et ii, quibus aqua et igni interdictum fuerat, quamvis ad peregri. nitatem essent redacti, testari tamen poterant, secundum leges videlicet civitatis, in quam fuerant recepti , et sub Tiberio adhuc exemplum ejusmodi testamenti memoratur apud Tacit. Annal. IV. 43. Sed hic ipse Princeps ejusmodi exsulum testamenta primus prohibuit, teste Dione Cass. Hist. LVII. 22. Hein.

x) Propius tamen abesse videtur a veritate, adversus (pro secundum) e siglarum aut confusione aut perversa interpretatione essc enatum. Vid. Böcking ad Ulp. Fragm. XXVIII. §. 1. not. 217. et Lachmann kritischer Beitrag zu Ulpian's Fragm. in d. Zeitschr. für gesch. R. W. T. IX. num. VII. p. 203. Mühl.

« PreviousContinue »