Page images
PDF
EPUB

Exerc. II. c. 20. Nos ea, quae certiora sunt, consectantes de coloniarum generibus singulis distincte agemus.

§. 127.

Quid coloniae civium Romanorum?

Coloniae CIVIUM ROMANORUM erant, quas potiore jure, quam Latii, deducebant Romani. Discrimen hoc tangit Liv. XXXIX. 55. ubi de colonia Aquilejam deducenda agit. Mud agitabant, inquit, uti colonia Aquilejam deduceretur, nec satis constabat, utrum LATINAM, AN CIVIUM Romanorum deduci placeret: postremo LATINAM potius COLONIAM deducendam Patres censuerunt. Utrum istae civium Romanorum coloniae omnia civitatis Romanae jura retinuerint, an eadem amiserint, adhuc disputant eruditi. Car. Sigonius de ant. jure Ital. III. 3. iis tantum jura Quiritium tribuit, veluti libertatis, gentilitatis, connubii, patriae potestatis, legitimi dominii, nexus, usucapionis, et si qua sunt hujus generis alia: adimit vero ipsis jura civitatis publica, veluti census, tributorum, vectigalium, suffragii, honorum et similia. At Manutius de civitate Romana eos jus quoque jus quoque ferendi suffragii magistratuumque Romae gerendorum retinuisse contendit, cujus sententiam etiam ex numis adstruxisse sibi videtur Jo. Harduin. Antirrhet. p. 136. Et certe cives saepe vocantur ejusmodi coloni apud Liv. VIII. 14. VIII. 21. Ipsi quoque Latini, qui nomina in coloniam Romanam dederant, cives Romani dicuntur facti: Liv. XXXIV. 42. Romae porro censi leguntur hujus generis coloni apud Livium XXIX: 37. Unde non absurde colligas, omnia jura civitatis Romanae retinuisse cives colonos. Sed potiorem tamen hac in re esse Sigonii sententiam, luculenter ostendit Ez. Spanhem. orb. Rom. Exerc. II. 20. Nihil enim clarius est loco Dionis XLIII. 39. ubi Caesarem ait aliis immunitatem, aliis agros, molitɛíav dé tiσı, xai πολιτείαν δέ τισι, ἄλλοις ἀποίκοις τῶν Ῥωμαίων νομίζεσθαι: aliis civitatem, aliis autem, ut jus haberent coloniarum Romanarum, dedisse: ubi jus civitatis Romanae a jure coloniarum civium Romanorum manifesto sejungitur, ut adeo admodum verosimile sit, colonias illas civium Romanorum jura suffragii, gerendorumque Romae magistratuum

omnino amisisse.

§. 128.

Quid coloniae Latinae?

Durior longe conditio erat coloniarum LATINARUM, quippe

quae ne jura quidem Quiritium habebant. Quod adeo verum est, ut cives Romani, qui nomina in hujusmodi coloniam dederant, capitis deminutionem mediam paterentur: Cicero pro A. Caecina c. 33. Certe quaeri hoc solere, me non praeterit, (ut ex me ea, quae tibi in mentem non veniunt, audias) quemadmodum, si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe cives nostri profecti sint? Aut sua voluntate, aut legis mulcta profecti sunt: quam mulctam si sufferre voluissent, tum manere in civitate potuissent. Add. pro domo c. 30. Boeth. in Topic. Ciceron. 2. p. 780. Quod vero Salmasius cum aliis viris doctis autumat, colonias Latinas ex meris libertinis constitisse, illud dudum est a viris doctis explosum. Plura de coloniis Latinis dabunt Ez. Spanhem. orb. Rom. Exerc. I. c. 9. Sigon. de antiquo jure Ital. II. 2. P. 661.

§. 129.

Quid coloniae juris Italici et provinciales?

Coloniarum ITALICI JURIS jam supra meminimus. Eae procul dubio deterioris adhuc erant conditionis, quam Latinae, paullo melioris tamen, quam provinciales. Discrimen inter utrasque maxime in immunitate a tributis constitit, seu immunitate a censu capitis et soli: Donat. ad Suet. Aug. c. 40. p. 286. sqq. Gothofr. ad Cod. Theodos. Tom. V. p. 222. 223. Quamquam enim et provinciales coloniae nonnumquam immunes erant a tributis, ut constat exemplo coloniae Caesariensis primae Flaviae: L. ult. §. 7. D. de Censib. et Plin. Hist. Nat. III. 3. et 21. colonias et civitates immunes ab iis, quae juris erant Italici, distinguit: tamen ex L. ult. §. 5. D. de Cens. satis patet, non in levatione census, sed immunitate a censu capitis et soli, illud jus constitisse. Forma vero censionis quae fuerit, et cur ea fuerit instituta, satis adparet ex L. 4. D. de Censibus, cui addendus Jac. Guther. de offic. Dom. Aug. III. 9. p. 591. m).

m) Colonias Italici juris, ut tertiam speciem, a civium et Latinorum coloniis diversam, vulgo repetunt e loco Asconii Pediani in Pis. c. 1. p. 156. ed. L. B. quem Noster, sicut Sigonius, praetermisit. Sed nititur haec Italicarum coloniarum mentio mera conjectura Franc. Hotomani, qui verba mutila Asconii: ,,itaque aliae Latinorum essent,” hunc in modum ex ingenio refinxit:,,erant enim aliae, quibus jus Italiae dabatur, aliae item, quae Latinorum essent;" quum tamen praestet cum Savignio Comm. über das jus Italicum. p. 5. (Zeitschr. f. gesch. R. W. T. V. p. 247 — 250.) ea sic supplere:,,ita ut aliae civium Romanorum, aliae Latinorum essent." Simile quid suboluerat jam Ant. Augustino in litteris ad Onuphr. Panvinium datis p. 336. collect. Andres. Haub.

§. 130.

Quid coloniae militares?

Coloniae MILITARES ex militibus veteranis; quemadmodum PLEBEJAE ex civibus, vel, ut posteriore aevo dicebantur, ex paganis vel privatis, (nam et hi militibus opponi solebant: L. 19. C. de Pact. L. 2. C. Theod. et L. 1. C. Justin. de Fals. mon. L. 5. C. ad L. Jul. majest.) ducebantur. Illae ideo inventae, ut veterani milites, stipendiorum diuturnitate fessi, praemium aliquando laborum caperent. Auctor hujus instituti L. Sulla, quem deinde Julius Caesar, Augustus, aliique sunt imitati. De coloniis militaribus a Sulla et Caesare deductis testatur Appian. de bellis civil. II. 119. sq. Epit. Liv. LXXXIX. de aliis ab Augusto missis Hyginus de Castramet. et, qui hic intelligentissime omnia exsequutus est, Sigon. de antiquo jure Ital. III. 4. p. 776. sq. Ceterum in ejusmodi colonias integrae legiones cum Centurionibus ac Tribunis suis deducebantur. Hyginus: Multis legionibus contigit bellum feliciter transigere, et ad laboriosam agriculturae requiem primo tirocini gradu pervenire. Nam cum signis et aquila et primis ordinibus ac Tribunis deducebantur. Sed ab usu recessit hic mos tempore Neronis, de quo Tacit. Annal. XIV. 27. Non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum Tribunis et Centurionibus, et sui cujusque ordinis militibus, ut consensu et caritate rempublicam efficerent; sed ignoti inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum collecti, numerus magis, quam colonia.

§. 131.

Respublica coloniarum.

Ad rempublicam coloniarum quod attinet, in eo potissimum inter colonias et municipia erat discrimen, quod haec suis legibus atque institutis; illae dato a Romanis jure utebantur: Gell. Noctt. Attic. XVI. 13. Coloniarum alia necessitudo est (quam municipiorum), non enim veniunt extrinsecus in civitatem, nec suis radicibus nituntur, sed ex civitate quasi propagatae sunt, et jura institutaque omnia populi Romani, ́non sui arbitrii, habent. Iis ergo legibus vivebant coloni, quas dederant Romani, et in primis Decemviri, vel Triumviri coloniarum deducendarum. Quare merito apud eumdem Gellium miratur Hadrianus Imperator, quod Italicenses, et quaedam item alia municipia antiqua, quum suis moribus legibusque uti possent,

in jus coloniarium mutari gestivissent. Ceterum iisdem paene, quibus municipia, etiam coloniae gaudebant magistratibus. Publicum habebant Decurionum consilium, nihilque in lapidibus frequentius est siglis DEC. COL. quemadmodum in iisdem marmoribus etiam SENATORES COLONIARUM occurrunt apud Reines. Inscriptt. p. 132. extr. Erant et in coloniis Duumviri, Aediles, Quaestores, Censores. Erant sacerdotes, Augures, Pontifices: Cic. Agrar. II. 35. ut adeo non abs re Gellius l. c. colonias quasi effigies parvas, et simulacra majestatis populi Romani adpellet. Addatur Car. Sigon. de ant. jure Ital. II. 4. p. 666. sq.

§. 132.

Quid praefecturae?

Proximae sunt PRAEFECTURAE, quarum longe durior, quam coloniarum, erat conditio. Unde et eae demum civitates in praefecturae formam redigebantur, quae iniquae ingrataeque erga populum Romanum fuerant, fidemque semel atque iterum fefellerant, uti vel ex earum origine apud Liv. I. 38. juncto loco Dionys. Hal. III. 50. adparet. Parum vero a provinciarum forma differebat forma praefecturarum. Quemadmodum enim in illam quotannis Praesides: ita in praefecturas Praefecti mittebantur, qui tamen eatenus a Praesidibus differebant, quod illi a populo, vel a Senatu, libera adhuc republica, deligerentur: hi partim a populo, partim a Praetore. Festus sub voce praefecturae p. 374. Praefecturae ergo neque jure civitatis, neque Latii, neque Italico gaudebant, sed privatum eorum jus omne ab edictis Praefectorum, publicum a Senatu Romano proficiscebatur, qui iis pro lubitu tributa, vectigalia, militiam imperabat. Fuere tamen praefecturae aliae aliis liberiores. Quemadmodum enim Capua in praefecturae formam redacta, nullum in urbe remanebat corpus civitatis, nullus Senatus, nec plebis concilium, nec magistratus, teste Livio XXVI. 16. ita in aliis praefecturis, Festo auctore, fuit quaedam respublica, quamvis magistratus suos non haberent. Sane fuit in reliquis praefecturis Senatus simulacrum, qui conventus dici solebat, qualem etiam postea, patrono Cicerone, Capuani impetrarunt: Cic. pro Sext. c. 4. fuit ordo equestris, fuere, qui publicam rem curarent, Aediles et Quaestores. Sed his omnibus praeerant, qui juris dicundi caussa Roma mittebantur, Praefecti, quos Festus (dummodo ne in mendo cubet locus) Sexviros et

Quatuorviros; Horatius vero Serm. I. 5. v. 34. sqq. Praetores adpellat, ubi de praefectura Fundana:

Fundos Aufidio Lusco Praetore libenter
Linquimus, insani ridentes praemia scribae,

Praetextam, et latum clavum, prunaeque batillum.

Praefecturas hujusmodi, in quas populi suffragiis Praefecti mittebantur, Festus recenset Capuam, Cumas, Casilinum, Vulturnum, Liternum, Puteolos, Acerras, Suessulam, Atellam, Calatiam: contra Praetor Praefectos, teste eodem, mittebat Fundos, Formias, Caeren, Venafrum, Allicas, Privernum, Anagniam, Frusinonem, Reaten, Saturniam, Nursiam, Arpinum: quamquam pleraeque postremis temporibus ad coloniarum vel municipiorum conditionem pervenerunt. Vid. Car. Sigon. de ant. jure Ital. II. 10. sq. ").

§. 133.

Civitates foederatae?

Reliquae civitates, quae neque municipia, neque coloniae, neque praefecturae erant, civitates FOEDERATAE dicebantur. Erant enim liberae, nisi quod ex foedere quaedam debebant Romanis. Talis civitas foederata erat Capua, antequam in praefecturae formam redigeretur, item Tarentum, Tibur, Praeneste, Neapolis, quae, licet foedere obstrictae Romanis, adeo tamen rempublicam suam habebant, ut et ii, quibus aqua et igni interdictum, civitatem Romanam amisisse viderentur, simul ac in ejusmodi civitatem fuissent recepti. Forma reipublicae varia erat, siquidem aliae Dictatoribus et Consulibus, aliae aliis magistratibus parebant, ut luculenter idem ostendit Sigon. l. c. II. 14.

n) Praefecturarum conditio in una tantum re deterior fuit statu reliquarum civitatum Italicarum, quod scilicet carerent Duumviris, qui jurisdictioni praeessent, siquidem hujus administrandae causa Praefecti Roma in eas missi sunt. Incolarum autem sors in praefecturis minime durior fuit, quam in municipiis vel in coloniis. Etiam haec primus docuit de Savigny in Gesch. d. R. R. im Mittelalter T. I. c. 2. p. 39–42. (§. 14. ed. 2.). Haub. Vid. quae supra notavi ad §. 119. not. b. Fraudi fuit Sigonio aliisque interpretibus Festi locus, ubi Praefecturas appellatas dicit, quae magistratus suos non haberent; magistratus nimirum intelligit eos, qui duumvirorum loco Roma mittebantur (de Savigny l. l. p. 64. not. i. ed. 2.). Caeterum Praefecturarum alias multo esse deteriori conditione usas aliis, negandum non est; cujus insigne est Capuae exemplum. Liv. XXVI. 16. Mühl.

« PreviousContinue »