Page images
PDF
EPUB

§. 38.

Nec non Constantino Porphyrogenneta. Unde natum opus Batılıxwv.

Denique Constantinus Porphyrogennetus, frater Leonis natu minor m), edidit repetitam βασιλικών praelectionem, quae et πρόχει ρον μέγα, ut et τὸ πλάτος τῶν νόμων, nec non τὸ πλάτος absolute adpellatur. Et haec ipsa sunt illa Basıkınά, quorum libros XXVIII. XXIX. XLV. XLVI. XLVII. XLVIII. [*latine*] edidit Gentianus Hervetus. Paris. 1557. f. Librum LX. [*latine Lugd. 1566. f. *] Jac. Cujacius, utraque [* latine*] conjunctim sub titulo Baodināv diuraşɛwv Dionys. Gothofredus Hanov. 1606. fol. Libr. XXXVIII. et XXXIX. ex Cujacii schedis [* latine*] emisit Car. Labbaeus Paris. 1609. f. Integra faoihind ") Graeca et Latina debemus Car. Annib. Fabroto, qui ea publicavit Paris. 1647. f. Tomis VII.

§. 39.

Variae epitomae inde confectae o).

Successere variae epitomae, quales sunt I. πρόχειρον μικρόν ab iisdem Imperatoribus confectum, quod et ἐκλογῆς καὶ ἐπιδιορθώσεως nomine venit P). II. Index rouxor xatù oτostor per alphabeti seriem

m) Imo vero filius ejus. Caeterum, num verus novae recensionis auctor fuerit Constantinus, merito dubitatur. Vid. Witte Rhein, Mus. T. III. p. 37. not. 68. et Ed. Zachariae in libro Eustathiano ai goraι ab ipso edito. (Heidelb. 1836) p. 101. Existimare itaque fas est, opus illud, cujus magna pars ad nos pervenit integra, Leoninae esse adscribendum recensioni. Mühl.

n) Libri tamen XIX. XXXI. XXXII. XXXIII. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII. XLIII. XLIV. XLIX. [*L. LI. LII. LIII. LIV. LV. LVI. LVII. LVIII. *] et LIX. non sunt authentici, sed a Fabroto ex Synopsi Basilior, Theodoro Hermopolita, Constant. Harmenopulo et Cujacii Commentariis [* ad Cod. Just. Libros tres postr. *] utcumque compilati. Forsan ii etiamnum in bibliotheca quadam latitant. Ita ominabar, secundam editionem quum pararem. Vatem me fuisse haud vanum, nuper demum intellexi Amstelodami ex V. A. Corn. a Bynkershoek, qui se bonam horum partem [* sc. Libros XLIX. L. LI. et Libri LII. initium; editos postea in Thes. Meerm. T. V. (1752.) gr. et lat. *] a juvene nobili, Parisiis redeunte, nactum referebat. Gratulamur seculo hunc thesaurum, praesertim si obstetricias viri doctissimi manus experietur. Hein. Jam nova Basilicorum editio, codd. mss. ope multum locupletata, cura Car. Guil. Ern. Heimbachii, Lips. inde ab anno 1833 typis describi coepit. Mühl.

o) Meliora jam habemus de juris byzantini compendiis. Vid. Biener Gesch. d. Nov. p. 131–134. p. 142–145. Witte: über einige byzantinische Rechtscompendien des neunten und zehnten Jahrh. im Rhein. Mus. T. II. p. 275–291. T. III. p. 23-79. et qui in seqq. notis laudantur scriptores. Mühl.

p) Ejus titulos priores XXVIII exhibet Jo. Leunclav. Jur. Graeco Rom.

digestus, a Jo. Sambuco Pannonio Tarenti repertus et sub titulo. Exhorns Baσikinйs editus a Jo. Leunclavio Basil. 1575. f. Auctor fertur Romanus Lecapenus. Vid. Cujac. Obss. XVIII. 37. III. Mich. Attaliotae (seu Ataliatae), judicis et Proconsulis, nóvηuɑ seu пo̟ɑɣuurix tempore Michaelis Ducae compilata 9). IV. Michaelis Pselli Synopsis, qua jus compendiarium versibus politicis complexus est 1). V.лooεoor Constantini Harmenopuli, qui circa annum MCCCXLV. floruit ), ex Basilicis contractum, et si qua sunt hujus generis alia t). S. 40.

Finis juris Justinianei in oriente.

Denique Turcae, capta Constantinopoli, et Graecorum imperio, et juris Romani in oriente studio finem fecerunt, dubiumque est, an

Tom. II. p. 79. Conf. Lambec. Bibl. Vind. Lib. V. p. 162. et Lib. VI. p. 24. 25. Hein. Diversa sunt scripta, quae hic commemorantur, atque diversorum auctorum. Ecloga non est Basilii, sed (ut quidem probabiliter colligere licet) a Leone Isauro ejusque filio Constantino edita, centum et viginti septem annis fere ante, quam imperator factus est Basilius Macedo. cf. Ed. Zachariae in prolegom. ad prochirum p. XX-XLVI et Gustav. Ern. Heimbach in prolegom. ad Athanasium p. XXXII. Prochirum impp. Basilii, Constantini et Leonis, medio tempore inter a. 870 et 878 confectum, nunc primum integrum edidit Car. Ed. Zachariae (inscripto titulo: ó лgóxɛigos vóuos) Heidelb. 1837. Paucis post annis repetita hujus libri praelectio prodiit: vocatur epanagoge. Vid. Witte im Rhein. Mus. T. II. p. 278. 282. T. III. p. 28 sqq. 47 sqq. S. 69 sqq. Zachariae in proleg. ad Prochir. p. LXXXIV. sqq. Mühl.

q) Edidit illud πόνημα sub titulo σύνοψις ώσανεί συνόψεως Jo. Leunclav. Tom. II. p 1. Hein. Michaelis Attaliotae liber non róvηua dictus est, sed лoiŋua vouixóv, neque confundendus cum eo est alius ejusdem liber hic citatus: illa σύνοψις ὡσανεί συνόψεως diversa fuit ab opere legitimo. Ipse enim Attaliota hoc in opere mentionem facit illius tamquam nondum inchoati, sed jussu Michaelis Ducae a se faciendi. Cann. Cf. et Witte, leges rest. p. 41. et Biener in der Zeitschr. f. gesch. R. W. T. VIII. p. 271. Mühl.

r) Prodiit ea synopsis cum aliis quibusdam Mich. Pselli Opusculis cura Franc. Bosqueti Paris. 1632. 8. Hein.

s) Editus est Harmenopulus Graece et Latine cum notis Jo. Merceri et Dionysii Gothofredi Gen. 1587. 4. (et cura Reitzii in Suppl. thes. Meerm. p. 1 374) Hein. Fuit ille procul dubio seculi quarti decimi Jurisconsultus; vide de eo Jac. Gothofredum in Bibl. jur. Waechtlerum in Actis Erud. Lips. anni 1715. Fabricium Bib. Graec. T. X. p. 274. Cann. Vid. et Biener Gesch. d. Nov. p. 156. Witte Rhein. Mus. T. III. p. 59 69. Mühl.

t) Haud debebat praeteriri synopsis Basilicorum, s. ¿xλový BasıÀızŵv, incerti auctoris et temporis, quam gracce et latine edidit Jo. Leunclavius. Basil. 1575. Cf. Biener Geschichte der Novellen p. 151. 156. et Witte leges restitutae p. 36 -38. Mühl.

in Turcicis dicasteriis quaedam juris Justinianei reliquiae serventur. Vid. Groeneweg ad prooem. Inst. num. I. Feltmann ad L. 2. §. 3. D. de O. J. Pagenstech. Sicilim. Manip. 2. p. 105. [Jo. Leunclav. in praef. parat. et Ism. Bulliald. apud Menag. Amoenitatt. jur. civ. c. 26. p. 150.] Leonis certe novellas hodieque in Graecia non extra usum esse, patet ex Christ. Angeli de statu eccl. Graecae p. 112. et 115. et observavit id Bynkersh. Obss. IV. 1. p. 385 ").

S. 41.

Ejus incrementa in occidente.

At in occidente a seculo XII. magis magisque in academias et fora irrepere coepit jus Justinianeum, cujus tot ex eo tempore prodierunt editiones, glossae, commentarii, paratitla, systemata, compendia, ut eorum mole et multitudine laboremus. [Remansisse tamen et antea juris usum in Italia, nec Irnerium jus Rom. restituisse, ostendimus ex instituto in Histor. jur. civ. Lib. I. §. CCCCX. sq.] (Vid. inprimis Savignii opus saepius laudat. Gesch. d. R. R. im Mittelalter. T. I. et II.)

S. 42.

Ratio veterum tractandi jus civile.

Quum Justinianus §. 3. prooemii et §. 2. J. de Inst. et jure tituli nonnulla quoque de docendae discendaeque jurisprudentiae ratione moneat: licebit et nobis ea de re ex antiquitatibus disserere. Juris scientiam olim in latenti habebant patricii ), nec temere solebant quemquam, nisi sui ordinis, hisce sacris initiare. Cicero de Offic. II. 19. Quum multa praeclara majorum, tum quod optime constituti juris civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio: quam quidem ante hanc confusionem temporum in POSSESSIONE SUA PRINCIPES retinuerunt. Nunc ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic hujus

u) Cum scriptoribus hic allatis jam comparandi sunt: Biener Gesch. der Nov. p. 145-157. Witte über die Novellen der byzantin. Kaiser in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. VIII. Nr. 4. p. 153 sqq. et Biener de eod. argum. ibid. nr. 7. p. 263. sqq. Mühl.

x) Hinc est, quod jureconsulti adpellantur principes civitatis: Cujac. ad Pompon. L. 2. §. 35. D. de O. J. p. 1188. maximique viri: Pompon d. L. 2. §. 35. Hinc illa Mucii objurgatio: Turpe esse patricio et nobili, et caussas oranti, jus, in quo versaretur, ignorare: L. 2. §. 43. eod. Conf. G. Schubart. de Fatis Jurisp. Rom. Ex. I. 16. p. 28. Hein.

scientiae splendor deletus est. Addi poterit ejusdem Ciceronis Oratio pro Muraena c. 12. et de Oratore 1. 41. v). Et videtur sane antiquissimis temporibus jurisprudentia veluti traditione quadam conservata inter patricios, usu magis, quam institutione, addisci consuevisse. Quod non difficile erat in tanta Romanarum legum paucitate.

§. 43.

Methodus eorumdem tradendi jurisprudentiam.

Primus veterum hanc consuetudinem migravit Tiberius Coruncanius, primus e plebe Pontifex Maximus, anno V. C. D. Is enim juris cognitionem, quam alii in latenti habuerant, paullo amplius divulgavit, et discentibus se dare coepit: L. 2. §. 35. D. de O. J. Ejus exemplum deinde sequuti sunt alii, veluti Q. Mucius Scaevola, C. Aquilius Gallus, L. Lucilius Balbus, C. Juventius, Q. Cornelius Maximus, et in primis Servius Sulpicius, quorum ex aedibus, tamquam ex equo Trojano, magna praestantissimorum jureconsultorum frequentia prodiit. Quum vero hi omnes amplissimos in urbe honores gesserint: facile est ad existimandum, eos non scholas aperuisse, aut levi didactro invitatos subsellia posuisse discentibus. Sed solebant, quum de jure consulentibus responderent, admittere juvenes, qui audirent, notarentque responsa, rationemque tradendi atque interpretandi juris, adeoque una opera et consulentibus, et discentibus satisfacere. Cicero in Oratore ad Brut. c. 41. Jus civile docere, semper pulcrum fuit, hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus. Et paucis interjectis (c. 42.): Alteros respondentes audire sat erat, ut iï, qui docerent, nullum sibi ad eam rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satisfacerent, et consulentibus. Ac denique in Bruto c. 89. Ego autem, juris civilis studio, multum operae dabam Q. Scaevolae, P. F. qui quumquam nemini se ad docendum dabat, tamen consulentibus respondendo, studiosos audiendi docebat. Ex quibus patet, usu magis atque exercitatione, quam doctrina, veteres ad tantam de jure respondendi facultatem adspirasse.

y) Ostendit enim Cicero, ideo in latenti Jurisconsultos habuisse jurisprudentiam, ut ipsi civium rebus interessent. Nec enim instituebatur actio, nec contrahebatur, nec testamentum fiebat sine jureconsultorum consilio. Arrian. Dissertatt. Epictet. II. 13. Cic. de Orat. II. 6. Hein.

S. 44.

Schola juridica Romana.

Sub Imperatoribus publica Romae schola floruit, jurisprudentiae etiam studiis consecrata, de qua infra dicemus Lib. I. Tit. XXV. n. 20. sq. Docuerunt in ea schola jureconsulti vel antecessores duo tempore Theodosii junioris: L. un. C. Theod. de Stud. lib. urb. Rom. et Const. Antea tamen eodem instituto, quo veteres erant usi, juvenes domi habuisse videntur Papinianus, de cujus discipulis Lamprid. in Alex. Sev. c. 68. quamvis in quibusdam codicibus multi ab illis temporibus remotiores immisceantur, Ulpianus aliique jureconsulti egregii, quorum in Digestis fragmenta exstant.

§. 45.

Methodus docendi in scholis juridicis ante et post Justinianum.

Denique a tertio seculo tres praecipue scholae floruerunt juridicae, ROMAE, CONSTANTINOPOLI 2), et BERYTI, hoc privilegio munitae, ut non liceret alibi cuiquam jus docere, ut infra docuimus Lib. I. Tit. XXV. n. 20. sq. In his scholis ea servata methodus, ut primo anno nonnisi ad limina legitimae scientiae admitterentur, dicti ideo DUPONDII, quasi nullius pretii homines a). Secundo anno Edicti audiebant interpretationem, unde et EDICTALES cognominati. Tertio anno ad praelectiones in priores octo libros Responsorum Papiniani admittebantur, atque inde dicebantur PAPINIANISTAE: quo nomine adeo sibi placebant jurium studiosi, ut diem, quo ejus doctrina primum fuerant initiati, festum sollemnemque haberent. Bertrand. de Jurisperit. I. 2. p. 38. Quarto anno Responsa Pauli in manibus erant, eaque tunc ipsi recitabant, et tum dicebantur húra, quasi solvendis quaestionibus idonei, vel ut ait Juvenalis Sat. VIII. v. 50.

Qui juris nodos legumque aenigmata solvunt.

Unde errant, qui λúras vertunt solutos: sic enim dici debuissent auto, ut recte observat Turneb. Advers. VIII. 19. Quinto anno, quo

z) Tempora miscet Auctor; vid. quae paulo accuratius ipse tradit Lib. I. Tit. XXV. §. XXII. Mühl.

a) Seneca Controv. X. 1. Itane peribunt decem juvenes propter dupondios duos? Hieronym. ad Helvid. p. 12. Tom. VI. Opp. Quis te, oro, dupondio supputabat? Et Petron. p. 13. dupondium pro pretio vilissimo accipit, ubi addendae virorum doctorum observationes, et Cujac. Observv. XII. 40. Nemo non hic deprehendet speciem quamdam monstri illius scholastici, quod recentiore aetate Pennalismi nomine academias invaserat. Hein.

« PreviousContinue »