Page images
PDF
EPUB

DECEM LEGATORUM SENTENTIA statuit, quam legem illi Rupiliam vocant, sortiatur. Quod privatus a populo petit, aut populus a privato, Senatus ex aliqua civitate, qui judicet, datur, quum alternae civitates rejectae sunt. Quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus judex datur; quod Siculus a cive Romano, civis Romanus datur. Ceterarum rerum selecti judices ex civium Romanorum conventu proponi solent. Inter aratores et decumanos lege frumentaria, quam Hieronicam adpellant, judicia fiunt. Ejusmodi quoque leges, Macedonibus a L. Paullo de consilii sententia datas, recenset Liv. XLV. 29. Achaeis praescriptas Pausan. VII. 8. 9. 10.

§. 102.

Ut et aliis, quas S. P. Q. R. iis dabat.

Adcedebant his deinde leges quaedam a Romanis latae, quas in provinciis observari oportebat. Sic quum lex Atilia de dando tutore tantum in urbe valeret: lege Julia et Titia eadem, uti paullo ante diximus, etiam ad provincias porrecta est: princip. Inst. de Atilian. tut. Quum ex lege Julia de maritandis ordinibus tutor dandus esset ei mulieri virginique, quam ex hac ipsa lege nubere oportebat, ad dotem dandam, dicendam, promittendamve; factum paullo est SCtum, quo cautum, ut etiam in provincia similiter a Praesidibus ex eadem caussa tutores darentur: Ulpian. Fragm. XI. 1. Similia exempla suppeditabunt L. 19. D. de Ritu nupt. (quam uberius exposuimus in Comm. ad L. Jul. et Pap. Lib. I. c. 5. p. 64. et Lib. II. c. 21. p. 334. sq.) et L. 5. pr. D. de Manumiss. Huc pertinent tot rescripta Principum ad provinciarum Praesides, quibus vel nova jura dant provinciis, vel dubia et ambigua decidunt, ut ex Pandectis nostris ac utroque Codice satis adparet: L. 14. D. de Off. Praes. L. 14. D. ad SCtum Turpillian. L. 1. D. de Abigeis. L. 12. D. de Custod. reor.

§. 103.

Nec non edictis Proconsulum r).

At praecipue jus in provinciis proficiscebatur ex edictis Proconsulum et reliquorum magistratuum, quae simul ac in provincias ituri erant, componere, ac dein publice proponere solebant. Hoc edictum tribus plerumque partibus constabat. Nam primo multa ex

p) De edictis provincialibus: Bachii Pr. de edicto perpetuo provinciali. Lips. 1752. 4. et in opusc. p. 168 - 185. Haub.

antecessorum edictis transferebant in sua, eaque pars edictum tralatitium vocabatur: deinde multa nova addebant ipsi, quae ad administrationem provinciae, sumtus et rationes civitatum, pactiones cum publicanis, usuras, syngraphas, hereditatum possessiones, aliaque hujus generis pertinebant: postremo etiam pleraque transferebantur ex edictis urbanis, quaecumque scilicet de jure dicundo, seu de usitatis privatorum caussis, et controversiis agebant, modo concinna essent conditioni provincialium. Unde edictum tralatitium et ea pars vocatur apud Ciceron. ad Att. V. 21. Discimus haec omnia ex Cicer. Epist. ad Div. III. 8. qui Proconsul in Ciliciam iturus: Romae, inquit, composui edictum: nihil addidi, nisi quod publicani me rogarunt, quum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis transferrem in meum. (Habes ergo partem edicti tralatitiam). Diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumtus civitatum, quo in capite sunt quaedam nova, salutaria civitatibus, quibus ego magnopere delector. (En alteram edicti partem, in qua nova quaedam addiderat Cicero). In tertia parte quae fuerint scripta, ipse quoque ostendit Epist. ad Attic. VI. 1. ubi et de reliquis capitibus agit distinctius: Breve autem edictum ¶) est, propter hanc meam diaíoɛoir, quod duobus generibus edicendum putavi: quorum unum est provinciale, in quo est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de syngraphis: in eodem omnia de publicanis: alterum, quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, magistris faciundis, vendendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent. Tertium de reliquo jure dicundo ayoaqov reliqui. Dixi, me de eo genere mea decreta ad edicta urbana adcommodaturum. Ex quibus patet, quod supra jam observavimus, simillima quidem inter se fuisse edicta urbana et provincialia: sed tamen non statim idem obtinuisse in provincia,

q) Breve edictum (cujus etiam mentio fit apud Plinium epist. V. 21.) quid fuerit? nondum constat inter eruditos. Vid. Haubold. exerc. de edictis brevibus et monitoriis. Lips. 1804. (et in opusc. Vol. II. p. 201. sqq.), qui quidem ad edicti in vulgus noti atque recepti supplementa refert vocabulum (Cap. II. §. 5. exerc. laud.). Contra vero Wenckius conjicit, brevia edicta esse appellata, quibus magistratus leges aut noviter latas publice proponerent cognoscendas, aut dudum conditas inculcarent observandas, atque eam vel maxime causam fuisse, quare brevium libros scripserit Paulus, quod hac occasione ad mutuas juris civilis et honorarii rationes illustrandas uti potuerit; in praef. ad opusc. Haub. Vol. II. p. XXXII - XXXVIII. Mühl.

quod Romae fuerat vel lege, vel moribus receptum. Vid. Ger. Noodt Observv. II. 5. p. 444.

S. 104.

Sub Imperatoribus multa hac in re mutata.

Sed in his non una contigit mutatio, ex quo apud Principes devoluta est respublica. Primo enim, quod jam supra observavimus, etiam provinciale edictum concinnatum est perpetuum, quum antea non modo singularum provinciarum edicta inter se discreparent, aliudque esset edictum Cilicium, aliud Siciliense, aliud Asiaticum, etc. sed et successores antecessorum edicta, Praetorum urbanorum exemplo, saepissime mutarent: vid. Ezech. Spanh. Orb. Rom. Exerc. II. c. 8. p. 81. sq. Deinde, communicata cum universo orbe Romano civitate, leges etiam Romanae provinciis omnibus traditae sunt, eademque jura Romae fuerunt ac in provinciis. Hinc de suo aevo Gregorius Thaumaturg. in Paneg. Origen. statim ab initio. Oi davμαστοὶ ἡμῶν τῶν σοφῶν νόμοι, οἷς νῦν τὰ πάντων τῶν ὑπὸ τὴν Ῥωμαίων ἀρχὴν ἀνθρώπων κατευθύνεται πράγματα. Mirificae sapientum nostrorum leges, quibus omnium nunc, qui Romano imperio parent, hominum res reguntur. Claud. Rutilius Numatian. Itinerar. Lib. I. v. 63. sqq. ad Romam:

Fecisti patriam diversis gentibus unam:
Profuit injustis, te dominante, capi:
Dumque offers victis proprii consortia juris,

Urbem fecisti, quod prius Orbis erat.

Plura ejusmodi testimonia collegerunt Juretus Symmach. Epist. V. 44. Ez. Spanhem. Orb. Rom. Exerc. I. c. 7., qui etiam erudite observat, post ea quoque tempora multis civitatibus avtovouíav relictam fuisse ab Imperatoribus.

§. 105.

Provinciae parebant vel Praetoribus, vel Consulibus, vel Propraetoribus,

vel Proconsulibus.

Alterum, quod commune fuit omnibus provinciis, in eo positum est, quod illae non suis, ut socii et Latini nominis, sed Romanis magistratibus, parerent. Duo vero in singulas provincias magistratus mitti solebant, quorum alter generali nomine Praeses dicitur: L. 1. et 11. D. de Offic. Praes. alter Quaestor adpellatur. Praesidum officio initio functi sunt Praetores. Hinc quum initio duo in urbe

Praetores essent, quorum alter civibus jus dicebat, alter peregrinis: Sicilia in provinciae formam redacta, tertius: quum deinde Sardinia adcederet, quartus: quumque et Hispaniarum duae provinciae essent constitutae, quintus et sextus additi sunt, qui inter se provincias sortiri solebant: Livius XXVII. 36. et XXXIV. 55. Postea coeperunt et Consulibus, si quando gravius immineret bellum, provinciae decerni, unde aliae provinciae Praetoriae erant, aliae Consulares: Liv. VIII. 22. XLV. 17. ex quibus locis patet, Consules tunc vel inter se comparasse provincias, vel sortitos esse. Conf. Liv. XXXIV. 35. Solebant tamen aliquando provinciae nec comparari, nec sorte, sed judicio Senatus populive decerni Consulibus, ut docent exempla apud Liv. XXXVII. 1. XXX. 27. XXXV. 20. Nonnumquam utrisque prorogari solebat imperium; et tunc Propraetores vel Proconsules dicebantur 1), quorum illi sex lictoribus, totidemque securibus, hi duodecim utebantur. Qua de re Appianus Syriac. c. 15. Στρατιὰν ἐς ἅπαντας, ἐφεδρεύειν εἰρηνικῶς αὐτοῖς, καὶ στρατηγοὺς ἐπὶ τῇ στρατιᾷ περιέπεμπον, οὓς αὐτοὶ καλοῦσιν ἑξαπελέκεας, ὅτι, τῶν ὑπάτων δυώδεκα πελέκεσσι καὶ δυώδεκα ῥάβδοις, ὥσπερ οἱ πάλαι βασιλεῖς, χρωμένων, τὸ ἥμισυ τῆς ἀξιώσεως ἐστι τοῖσδε τοῖς στρατηγοῖς, καὶ τὰ ἡμίσεα παράσημα. In omnes provincias miserunt exercitus, qui pacate eas observarent; et cum exercitibus imperatores cum senis securibus, quos Praetores vocant, qui, ut insignia Consulum dimidiata, ita dignitatis quoque ac potestatis habent dimidium. Consules enim, ut olim reges, duodecim securibus et duodecim fascibus utuntur. Add. Plutarch. vita Paulli c. 4.

§. 106.

Nova magistratuum provincialium nomina sub Imperatoribus. Postquam provincias cum Senatu divisit Augustus, alia sensim

r) Ita sese res habuit, temporibus antiquissimis: primusque Coss., cui ita prorogatum imperium, est Q. Publilius Philo: Liv. VIII. 26. in fine. Idem postea saepius factum esse docent exempla apud Liv. XXIX. 13. XXXV. 6. et alibi. Deinde et ii Procoss. dici coeperunt et Praetores, qui, nullis antea gestis magistratibus, ad bellum gerendum missi sunt in provinciam. Qualis Procos. fuit P. Cornelius Scipio: Liv. XXVI. 18. Propraetor C. Octavius: Cic. Philipp. IX. c. 2. Suet. Octav. c. 10. Postea invaluit, ut quotannis, antequam novi Consules et Practores designarentur, provinciae duae Consulibus, et reliquae Praetoribus futuris decernerentur, quas illi designati vel sortirentur, vel inter se compararent, ut finito magistratu in eas proficiscerentur: Sigon. de ant. jur. prov. II. p. 125. Hein.

in usu esse coeperunt nomina. Nam quos Senatus mittebat Praesides, ii Proconsules veteri vocabulo adpellati: quos Imperatores, ii variis deinde nominibus nuncupati, Legati Augg. pro Consule, vel pro Praetore, Praefecti Augustales, Legati Caesarum, Praesides, Procuratores Caesarum ), Consulares, Correctores, Juridici, quales aliquando in Italia et Alexandriae, Sex. Rufo Romani judices, Straboni Libro XIII. Anatodora dicti, quin in minores quasdam provincias Procuratores Caesarum ivere, vel Rationales, et Catholici, de quibus praeter ea, quae diximus in Pand. P. I. §. 231. legi merentur Dio Cass. LIII. 13-15. Guido Pancirol. Notit. Imp. Orient. c. 155. Jac. Guther. de Offic. Dom. Aug. I. 5. sq. Aliis etiam sub Imperatoribus uti coeperunt insignibus. Consulares fasces; Praesides praeterea vexilla habuere, quae vultum principis praeferebant: L. 1. C. Theod. de Consul. et Praesid. et ibi Jac. Gothofr.

§. 107.

Quis ejusmodi magistratus constituerit?

Imperium Praesidibus initio lege curiata dabat populus: Cic. de lege Agrar. II. 12. provincias ipsas decernebat Senatus, cujus etiam erat, statuere, quas Consulares, quas Praetorias esse vellet, quamvis plerumque eam teneret rationem, ut eas, in quibus tumultuari, aut quas ab hostibus vicinis tentari intelligeret, Consulibus; quietas vero et pacificas Praetoribus decerneret, qui deinde eas inter se vel sortiebantur, vel comparabant: Sigon. l. c. II. c. 1. p. 125. Id jus deinde veluti postliminio recepit Senatus, lege Sempronia de provinciis decernendis, lata a C. Sempronio Graccho Q. Caecilio et T. Quinctio Coss. A. U. C. DCXXX. Cic. pro domo sua c. 9. de provinc. consul. c. 11. Agrar. II. 12. quum L. Calpurnius Piso Tribunus plebis paullo ante A. DCIV. nova quaedam lege sua invexisset. Extremis reipublicae temporibus, et labente vetere disciplina, multa contra morem majorum excogitarunt Sulla, Marius, Pompejus, Crassus, Caesar, Antonius, quae adcurate satis refert Sigon. 7. c. donec Augustus, ut dixi, provincias cum Senatu populoque Romano partiretur t): Dio Cass. l. c.

s) De Procuratoribus Caesarum add. peculiaris Gfr. Mascovii Diss. Altorf. 1724. 4. et in opusc. T. I. p. 1 — 30. Haub.

t) Hinc discrimen inter provincias populares seu publicas et Caesarum. Sed saepe harum provinciarum facta est permutatio. Publicas plerasque ad se rapuit

« PreviousContinue »