Page images
PDF
EPUB

latum: id quod ipse inter Tarentinum Punicumque bellum factum conjicit. Sed quemadmodum id nullo testimonio comprobari potest: ita certissimum est, novum hoc Latium jura Latii veteris esse consequutum, siquidem Appianus de bellis civil. I. 39. Latinos, quos ab Italis sejungit, ad Lirim usque in populi Romani fide mansisse scribit. S. 81.

Latini demum civitate donati.

Et haec sunt illae gentes, quibus jus Latii antiquissimis temporibus datum est. Hoc jure contenti fuerunt usque ad bellum illud sociale vel Marsicum, quo confecto A. U. C. DCLXIII. lege Julia, et proxime insequente lege Plotia omnes socii ac Latini nominis, imo et Itali civitate Romana donati sunt, ut supra §. 9. observavimus.

§. 82.

Jus Latii deinde aliis populis et civitatibus datum.

At quamvis Latini in civitatis Romanae jura transiissent: non ipsum tamen ideo exspirabat jus Latii, quippe quod ab eo tempore quum multis civitatibus, tum et coloniis extra Italiam concessum legimus. Sic Nemausensibus jus Latii datum esse, patet ex Strabone IV. c. 1. §. 12. Novocomensibus idem jus dederat vel Jul. Caesar, ut tradit Appian. de bell. civil. II. 26. vel Pompejus Strabo, ut mavult Ez. Spanh. Orb. Rom. Exerc. I. c. 2. p. 62. Is enim Pompejus omnibus Gallis Transpadanis jus Latii concesserat teste Ascon. Pedian. in Cicer. advers. Pison. p. 156. Eodem exemplo Nero nationes Alpium maritimarum; universam Hispaniam Vespasianus; multas alias civitates Hadrianus in jus Latii transtulerunt: Tacit. Annal. XV. 32. Plin. Hist. Nat. III. 3. Spartian. Hadr. c. 21. De coloniis Latinis paullo post erit dicendi locus.

§. 83.

Latini Juniani libertinae conditionis.

Novum Latinorum genus repertum sub Tiberio, lata lege Junia Norbana, qua cautum, ut modis minus sollemnibus manumissi non jura civitatis Romanae, sed Latii tantum consequerentur. Unde hi libertini dicti LATINI JUNIANI, ut distinguerentur a Latinis colonaris §),

y) Perspicue itaque fallitur V. C. Claudius Salmasius, dum Latinas colonias e libertinis constitisse, existimat de modo usur. c. 19. p. 878. sq. Alii profecto erant Latini libertini vel Juniani, alii Latini colonarü, quippe ingenui, et honorum in suis coloniis capaces. Vid. Ezech. Spanh. Orb. Rom. I. 8. p. 47. Hein. Vid. supra Tit. V. et VI. §. 12. not. t. Mühl.

quibus ceteroquin, quod ad jus civile attinet, adsimilabantur: L. un. C. de Lat. libert. toll. Fragm. Jurecons. vet. Pithoeanum apud Cl. Schulting. Jurispr. vet. Antejust. p. 805. Sed quemadmodum Latinos colonarios una cum ingenuis omnibus civitate Romana donaverat Antoninus Caracalla, celeberrima illa ac saepe a nobis citata constitutione: ita Junianam etiam libertinorum Latinitatem sustulit Justinianus d. l. un. C. de Lat. libert. toll.

S. 84.

Latini fuere civibus deteriores.

Jam ut ad jura Latii perveniamus: ea, licet proxime ad civitatem Romanam adcederent, non eadem tamen fuerunt ac jura civium Romanorum. Quod adeo verum est, ut Boethius in Topic. Cic. 2. scribat, eos mediam pati capitis deminutionem, qui cives Romani in Latinas colonias mitti se paterentur. Operae itaque pretium fuerit, quid inter cives Romanos Latinosque, quod tam ad jus privatum, quam ad publicum attinet, interfuerit, paullo adcuratius disquirere.

S. 85.

Non gaudebant libertate juris Quiritium.

Vidimus supra, qualis fuerit civium Romanorum LIRERTAS. Latini et ipsi quidem gaudebant libertate, sed juris gentium, non illa juris Quiritium, quam supra descripsimus. Saltem quod lex Porcia sanxerat de civium libertate a verberibus, non aeque valuit in Latinis. Quum enim Novocomenses, jure Latii donati a Q. Pompejo Strabone, paullo post a Caesare civitatis jura essent consequuti: M. Marcellus Consul Novocomensem quemdam, in Caesaris contumeliam, virgis caedi jussit, tamquam peregrinum, ut scribit Appianus de bell. civil. II. 26. et quidem Latinum. Ad Latinitatem enim quod attinet, status controversiam Novocomensibus movere haud potuisset Marcellus, quippe quam dudum ante Caesarem fuerant a Pompejo Strabone consequuti: Ascon. Pedian. in Pisonian. p. 156. Simile quid observat Diodor. Sic. in Excerpt. Peirescian. p. 273. ubi de Clodio: τοὺς μὲν πολιτικοὺς τοῖς πατρίοις ἔθεσιν ἐκόλαζεν ἀπαραιτή τως, τοὺς δέ συμμάχους ῥαβδίοις ἐμαστίγου. In Romanos quidem more majorum animadvertit citra spem veniae: socios autem virgis cecidit. Et Sallust. de bell. Jugurth. c. 65. referens, Turpilium, Praefectum Vaccae oppido impositum, a Metello verberatum, capitis poenam solvisse, ne cui id mirum videatur, statim subjungit: nam is civis ex

Latio erat. Ex quo sane patet, non aeque ad Latinos, atque ad cives, pertinuisse libertatem illam, quae ex lege Porcia descendebat 2).

§. 86.

Nec jure connubii cum civibus.

Ad CONNUBII jus quod attinet, illud Latini populi ne inter se quidem promiscue habebant ex foedere antiquo, nedum cum civibus Romanis. Prius discimus ex Liv. VIII. 14. IX. 43., ex quibus locis patet, nemini Latinorum et Hernicorum licuisse extra fines regionis suae uxores ducere: posterius vel inde colligimus, quod ne iis quidem, qui sine suffragii jure civitate fuerant donati, cum civibus Romanis jus esset connubii. Campani sane, qui pridem civitatem sine suffragii latione fuerant consequuti, postea demum impetraverunt, ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et ante eam diem nati ut justi sibi liberi heredesque essent: Liv. XXXVIII.36. Quanto minus ergo Latinis hoc jus connubiorum fuisse credas? Et certe clarissime Ulpianus: Fragm, V. 4. Connubium habent cives Romani cum civibus Romanis: cum LATINIS autem et peregrinis ita, si concessum sit. Sic et ipsum jus sponsaliorum nuptiarumque aliud fuisse Latinis, aliud civibus Romanis, adparet ex Gell. Noctt. Att. IV. 4. ubi ex Cn. Sulpicio docet, sponsum Latinum agere potuisse ex sponsu in id, quantum intererat, eam uxorem non datam: quum contra civibus Romanis, ut supra diximus, infinita esset repudiorum licentia: L. 1. C. de Sponsal.

§. 87.

An habuerint jus patrium, legitimi domini, testamenti factionis.

Quale fuerit apud Latinos jus PATRIAE POTESTATIS, in tanto veterum silentio non constat. Id saltem certum videtur, nullos fuisse homines, (adeoque nec Latinos), qui talem habuerint in liberos potestatem, qualem Romani habebant: §. 2. Inst. de Patr. pot. Nec omittendum videtur, paullo plus in Latio potestatis fuisse matri, quam

z) Erroris me hic arguit V. C. Christ. Gottl. Schwarzius in erudita de jure Italiae Dissertatione p. 16. existimans, etiam Latinis et Italis hanc libertatem competiisse, idque probat ex Gell. Noctt. Attic. X. 3. ubi Gracchum in oratione quadam conquestum ait, M. Marium et quosdam ex municipis Italicis honestos viros virgis per injuriam caesos a magistratibus populi Romani. Sed Gellius manifesto loquitur de municipiis Italiae, adeoque de urbibus, non Latini juris, sed civitatem Romanam consequutis, qualia post legem Juliam erant omnes, ante legem Juliam quamplurimae. Hein.

Romae. Id enim non obscure patet ex controversia Ardeensi apud Liv. IV. 9. Latini Juniani habebant jus MANCIPATIONIS, Ulp. Fragm. XIX. 4. adeoque etiam colonarii Latini, quibus aequati illi erant lege Junia Norbana: Vetus Fragm. Jurec. apud Pith. n. 8. An vero etiam veteres Latini eodem jure usi sint, nondum constat. Porro TESTAMENTUM non faciebant Latini; saltem jure Romano: Ulp. XX. 14. a) (nam alioquin et extra Romam Italos jam inde ab antiquissimis temporibus testamenta condidisse satis constat : Liv. I. 3. I.34.). Iidem Latini nec ex civis Romani testamento quidquam capiebant, nisi intra dies cretionis civitatis Romanae jura impetrassent: Ulpian. XXII. 3. Haec sunt, quae veteres nos docent: plura, quum muta hic sint antiqua monumenta, addere non licebit.

§. 88.

Suis utebantur legibus, nisi fundi facti.

Suis ergo, sicut ex his patet, legibus utebantur Latini, nec juris Quiritium fiebant participes b). Licebat tamen iis, si vellent, leges Romanorum in suas civitates recipere, vel, ut veteres loquuntur, poterant populi FUNDI fieri. Qua de re Cicero pro Balbo c. 8. Sed totum hoc, judices, in ea fuit positum semper ratione atque sententia, ut quum jussisset populus Romanus aliquid, si id adscivissent socii populi ac Latini, et, si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo, tamquam in fundo, resedisset; ut tum lege eadem populus is teneretur: non, UT DE NOSTRO JURE ALIQUID DIMINUERETUR, sed ut illi populi aut jure eo, quod a nobis esset constitutum, aut aliquo commodo et beneficio uterentur. Tulit apud majores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus: innumerabiles aliae leges de jure civili sunt latae: (quas Latini voluerunt, adsciverunt). Quicumque ergo populi leges Romanas adsciscebant, et iis subscribebant, illisque in civitatibus suis utebantur, ii FUNDI dici solebant, non a statu quodam, vel conditione, quemadmodum

a) Loquitur Ulpianus hic et in loco seq. (XXII. 3.) de Latinis Junianis; caeteri enim Latini plena gavisi sunt testamentifactione. Vid. de Savigny in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. V. p. 232. num. 6. Mühl.

b) Quaeri solet, an omnes, quibus jus suffragii datum, legibus suis spoliati, et, ut populi fundi fierent, coacti sint? Adfirmat Sigon. de antiquo jure Ital. II. 7. Sed quid dicemus de Puteolis, quod municipium, quum illustre fuerit, teste Cicerone pro Coel. c. 11. suo tamen jure libertateque uti dicitur eidem Agrar. II. 31. Conf. Schwartz. de jure Ital. §. 5. p. 14. sq. Hein.

dici solent populi foederati, vel liberi, sed a facto, quod scilicet legibus populi Romani subscripsissent. Fundus enim auctor est, vel subscriptor: Gell. Noctt. Att. XIX. 8. Haec ego dixi, non ut hujus sententiae legisque FUNDUS subscriptorque fierem. Festus: FUNDUS dicitur populus esse rei, quam alienat, hoc est auctor: Plautus Trinum. Act. V. scena 1. v. 6. sq.

Nunc mi is propere conveniundust, ut, quae

cum ejus filio

Egi, ei rei FUNDUS pater sit potior.

ute

Add. Turneb. Advers. IV. 12. Hotoman. Obs. II. 5. Participes itaque juris Romanorum privati fiebant isti populi, quod leges Romanas adscivissent, et ut apud se valerent, auctores facti fuissent. Nec tamen eo ipso jura Quiritium consequebantur: (nihil enim de jure Romanorum, voluntaria ista legum Romanarum receptione, poterat minui), sed inter se tantum iis legibus, quibus Romani cives, bantur. Verbi causa Latini tunc inter se poterant testari secundum leges Romanas, id enim licebat populis fundis. Sed non ideo quidquam ex testamento civis Romani capiebant. Id enim pertinebat ad jus Quiritium. Multo minus haec legum Romanarum receptio ad jus publicum pertinebat. Unde Cicero ibidem: De nostra vero republica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute, fundos populos fieri noluerunt. Quae si observaveris, facile carebis spinosis illis Sigonii, Nic. Rigaltii, Ism. Bulialdi, Henr. Valesii aliorumque disputationibus de populis fundis c), quippe quibus res in se clarissima obscurari fere magis, quam illustrari videtur. Pleniora bonae frugis sunt, quae ad illam pro Balbo orationem commentatus est V. C. Jo. Georg. Graevius d).

§. 89.

Erat Latinis jus census.

Quemadmodum ergo jure privato diverso admodum usi sunt Quirites et Latini: ita, quod ad jus publicum attinet, paullo propius

c) Trigam illam dissertationum de populis fundis, quae primum Divione conjunctim prodiit, 1656. iterum edidit J. Ge. Graevius V. C. Thes. Ant. Rom. T. II. p. 1925. Hein.

d) Quaestioni de populis fundis adfinis est disputatio de municipio fundano et municipibus fundanis, obviis in Tabulae Heracleensis lin. 159. 160. et 163. de quibus varie sentiunt Mazochius Comment. in hanc Tabulam P. II. p. 477 – 488. Gust. Theod. Lud. Marezollius ad Fragmentum legis Romanae in aversa

[ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »