Page images
PDF
EPUB

ad Tacit. Annal. II. p. 104. sq. Saepissime tamen illius vectigalis quantitas videtur vel aucta, vel imminuta. Nam et quinquagesimae fit mentio. Imo Theodosius et Valentinus Augusti constituerunt, ut nundinis quibusque ex qualibet negotiatione mercium fisco in singulos solidos venditor dimidiam siliquam, et similiter emtor dimidiam inferret. Idque est vectigal SILIQUATICUM, de quo Cassiod. Var. IV. 19. id rebus omnibus nundinandis providam definivisse antiquitatem, ait. Ipsam constitutionem Theodosianam quum jam pridem in lucem protraxerit Cujacius Obs. XVI. 22. mirandum sane est, virum doctissimum, Guid. Pancirolum Thesaur. Var. Lect. III. 31. p. 494. existimare, siliquaticum in fructibus constitisse, e. g. siliquis, similibusque, eosque fructus loco numorum fuisse praestandos. Siliqua hic est vicesima quarta pars solidi aurei, seu ejusdem semiuncia: Gronov. de pec. vet. L. IV. c. 18. adeoque satis grande hoc vectigal fuisse animadvertimus. Est et vectigal QUADRAGESIMAE, sive litium, sive portorii loco solvendum, cujus meminere Quinctilianus Declam. 35. Symmach. Epist. V. 62. 65. imo et Sueton. Vespas. c. 1. Ei praefectum legimus QUINCTIONEM, AUG. LIB. TABULARIUM XL. GALLIAR. apud Reines. Inscr. Class. IX. p. 563. n. XXXVI. Paullo obscurius est vectigal ansariae, ut in L. 1. C. Hermog. de Jure fisci vocatur, vel ansarü et fovencularii, vel foriculiarü, quorum meminit elegans marmor Romanum apud Jan. Gruterum Inscriptt. T. I. p. CXCIX. n. 6. [ * et commentario illustratum a Cajetano Marinio Iscrizioni antiche delle ville e de' palazzi Albani num. 26. p. 28—31.7

IMP CAESAR M AURELIUS

ANTONINUS AUG

GERMANICUS SARMAT ET
IMP CAESAR L AURELIUS

COMMODUS AUG GERMANICUS SARMATIC

sic HOS LIMIDES CONSTITUI JUSSERUNT PROPTER CONTROVERSIAS QUAE INTER MERCATORES ET MANCIPES

ORTAE ERANT UTI FINEM DEMONSTRARENT VECTIGALI

FORICULIARI TE ANSARII sic

PROMERCALIUM SECUNDUM VETEREM LEGEM SEMEL DUM

TAXAT EXIGUNT....

[graphic]

Disserit de his vectigalibus Jac. Cujac. Obs. XIV. 3. sed ita, ut lectores non multo reddat certiores, itemque V.C. Petrus Burmannus de vectig. pop. Rom. c. 5. p. 73. sq. edit. nov. Mirum est vectigal pro umbra platani exactum, de quo Plin. Hist. Nat. XII. 1. multoque mirabilius tò depixòv, quod pro caeli aërisque usu pendebatur, de quo quaedam haud protrita habet idem laudatus Cujac. Obs. X. 7. Buleng. de vectigal. pop. Rom. c. 17. et Burmann. c. 12. p. 209. ed. nov. Denique etiam novis illis vectigalibus vel maxime adcensenda vicesima hereditatum, de qua jam ante . 19. aliquid notavimus.

S. 64.

Jus suffragiorum d). Pergimus ad jus SUFFRAGIORUM, quod et ipsum ad jura civium Romanorum pertinuit. Comitia Romulus instituerat, civibusque libera permiserat suffragia, quoties vel lex ferenda, vel creandus magistratus, vel bellum denique decernendum videretur: Dionys. Halic. II. 14. Quum vero initio curiatim suffragia ferrentur in comitiis curiatis: postea centuriata comitia invenit Servius Tullius, quibus id consequutus est, ut ditiorum praevalerent suffragia, quum in comitiis curiatis turba egenorum civium optimates et ditiores facile numero suffragiorum obrueret: Dionys. Hal. IV. 20. sq. Et ex eo tempore fere dicis tantum et auspiciorum caussa rogationes curiatim perlatae, et denique ipsa illa comitia adumbrata sunt per XXX lictores: Cic. de leg. agrar. II. 12. Qua de re tamen haud levis fuit virorum doctissimorum altercatio, Nicolai scilicet Grucchii et C. Sigonii, quorum scripta eristica repetita editione vulgavit vir de his litteris immortaliter meritus, Jo. Georg. Graevius Tomo I. Thes. Ant. Rom. e). Denique etiam tributa inventa sunt comitia, quibus

d) De huj. §.phi argumento jam satis multa ad Tit. II. huj. lib. atque ibi vel maxime ad §. 6. sqq. observata sunt. Mühl.

e) Quaestio inter hos viros doctissimos fuit de lege curiata. Nic. Grucchius existimat, patricios magistratus olim binis comitiis esse creatos, centuriatis et curiatis: plebejos itidem binis, tributis et curiatis : denique, quum obsolevissent curiata comitia, magistratus omnes binis comitiis creatos, centuriatis et tributis. Negat id Car. Sigonius, magistratus tantum unius generis comitiis creatos existimans, Consules nimirum centuriatis, alios magistratus patricios curiatis, ita tamen, ut deinde iterum de iisdem magistratibus judicatum sit, populusque priora comitia reprehendere potuerit. Ergo de Consulibus bis putat comitis, sed non aliis quam centuriatis, judicatum, de aliis quoque bis, sed nonnisi curiatis. Ab eruditorum vero senatu jam pridem secundum Grucchium fuit judicatum, uti

populus per tribus, quarum demum XXXV erant, ferebat suffragia, eaque coeperunt A. U. C. CCLXII. A. Sempronio, M. Minucio Coss. Quemadmodum vero centuriata comitia nonnisi a majoribus; ita tributa a minoribus aeque ac majoribus magistratibus haberi poterant. In his suffragium ferebant omnes, qui erant tribubus adscripti, praeter impuberes, aerarios, et sexagenarios, quos depontanos ideo dictos, alibi observavimus. Aliquando unus idemque civis in duplici tribu ferebat suffragia, si se dedisset alteri in adoptionem. Tunc enim et patris naturalis tribum retinebat, et tribui patris adoptivi adscribebatur. Hinc Augustus in lapide Brixiensi apud Gruterum p. CCXXVI. n. 3. vocatur C. JULIUS, C. F. FAB. SCAPT. CAESAR. AUGUSTUS, quia tribui Fabiae et Scaptiae erat adscriptus: Suet. Aug. c. 4). et ibi Torrent. De his comitiis plura Sigonius de antiquo jure ci. Rom. I. 17. p. 212.

S. 65.

Illud sub Imperatoribus mutatum. Sed illud suffragiorum jus primus imminuit Jul. Caesar, Dictator perpetuus, comitia cum populo ita partitus, ut, exceptis Consulatus competitoribus, de cetero numero candidatorum pro parte dimidia, quos populus vellet, pronunciaretur, pro altera parte, quos ipse dedisset: Sueton. Jul. c. 41. Augustus quidem populo restituit suffragia, reducto pristino comitiorum jure, et multiplici poena coercito ambitu: Sueton. Aug. c. 40. at sub Tiberio denuo ademtum fuit populo jus suffragiorum, et ad solum Principem ac Senatum traductum, seu, ut ea de re Tacitus Ann. I. 15. tum primum e campo comitia ad patres translata: Dio Cass. Hist. LVIII. 20. Reddita quidem esse populo a Cajo illa suffragiorum jura, tradit idem Dio Hist. LIX. 9. sed Suetonius Calig. c. 16. tantum tentasse eum, ait, comitiorum more revocato, suffragia populo reddere. Certe nec sub ejus successoribus in ferendis legibus aliisque rebus majoribus populi suffragia valuisse, jamdudum observarunt viri docti f): Justus Lips. Excurs. ad Tacit. Annal. I. 15. Ez. Spanh. Orb. Rom. II. 20. p. 336. Unde et leges illas de ambitu suo aevo obsolevisse fatetur Modestinus L. 1. D. ad Leg. Jul. de ambitu: quia ad curam Principis magistratuum creatio pertineat, non ad populi favorem.

observat V. C. Jo. Graevius praefat. T. I. Antig. Rom. [In hunc locum consuli meretur docti cujusdam Jurisconsulti Neapolitani Adnotatio, quae exstat in ultima Ciceronis Editione Genevensi Tom. VI. qui prodiit 1745.] Hein. Quaestio universa pendet ex interpretatione loci difficillimi apud Cicer. Or. II. de lege agraria cap. 10. sq. de qua nunc vid. Schulze von den Volksversammlungen der Römer (Gotha 1815.) p. 288 — 293. junct. Einleitung p. 4. ubi Grucchii partibus accedit. Haub, Vid. et Huschke Verfassung des Serv. Tull. p. 407 — 412. Mühl. f) Retenta quidem aliquamdiu sunt comitia; sed dicis causa, et tamquam

S. 66. Jus honorum et quidem sacerdotiorum. Quintum jus civium Romanorum fuit jus HONORUM, sive magistratuum, sive sacerdotiorum, quippe quos nemo nisi civis Romanus gerere poterat. Si quis enim, civitatis expers, honores ad se rapuisset: re comperta, honorum gradum cum toto civitatis jure amittebat, ut docet exemplum M. Perpennae apud Valer. Max. III. 4. 5. 6). Honores partim in sacerdotiis, partim in magistratibus, erant positi. Utrique ex instituto Romuli proprii erant patriciorum, quia voluerat Romulus iacãogui tous euratoidus xui ügyelv, ut et sacra

priscae libertatis simulacra. Solebant enim magistratus, a Principe vel Senatu designati, in campum Martium prodire cum necessariis, ibique coram populo, more veteri congregato, a praecone pronunciari. Qua de re Dio Cass. LVIII. 20. qui, ubi de perpetuo Tiberii in creandis Consulibus modo egisset, statim addit: και μετά τούτο ές τε τον δήμον και ες το πλήθος, οι προσήκοντες εκατέρω, της αρχαίας οοίας ένεκα, καθάπερ και νύν, ώστε έν εικόνα δοκεϊν γίγνεσθαι, έσίοντες LAESELXYvyro. Deinde ad populum et plebem hi suis quique cum necessariis dicis causa, sicuti nunc etiam, ut imago quaedam prisci ritus exhiberi videretur, prodeuntes renunciabantur. Et hinc intelligitur, quaenam sint illa comitia consularia, quorum sub Imperatoribus etiam fit mentio apud Sueton. Vitell. c. 11. Vespas. C. 5. Domitian. c. 10. Add. Ezech. Spanh. Orb. Rom. II. 20. p. 338. Hein. Retenta certe sunt comitia post tempora Tiberii: probant illud verba Plinii in Panegyrie. c. 63. 64. et 77. Vellem itaque exposuisset Heineccius, exposuissent alii, quid haec Taciti verba designent comitia e campo ad patres translata: dicas enim, illud his tradi, exstincta plane fuisse populi comitia tempore Tiberii. Puto, comitia apud Tacitum notare non exteriorem comitiorum speciem, sed ipsam vim, dum a patribus designabantur, qui in comitiis seu campo civium suffragiis crearentur sine repulsa aut ambitu. Eo sensu et expono Suetonium in Caes. c. 41.: comitia cum populo partitus est. Cann. Jam vero omnium consensu eruditorum id esse probatum videtur , comitia, de quibus loquitur Tacitus, non esse intelligenda de legum ferendarum potestate, sed de magistratuum creandorum jure. Vid. Hugo R. G. XI. p. 326. lin. 26. sqq. p. 412. lin. 28. sqq. p. 730. not. 1. Schulze Volksversamml. d. Römer p. 172. sqq. Dirksen civ. Abh. I. p. 172. et Versuche p. 213. Walter Röm. R. G. p. 281. sq. Mühl.

g) Non tamen acta ejusmodi magistratus, jure haud facti, rescindebantur, ut patet exemplo Barbarii Philippi Praetoris: L. 3. D. de Offic. Praetor. De quo memorabili exemplo exstat singularis viri eximii, Jac. Gothofredi, Dissertatio, quam de electione magistratus inhabilis inscripsit. Hein.

curarent, et magistratus gererent patricü: Dionys. Hal. II. 9. Ejectis regibus, post multas, lites, quum sacerdotia, tum magistratus, sensim coeperunt cum plebe communicari. Et sacerdotia quidem patriciis eripuit Lex Ogulnia, de qua fusius Liv. X. 6. Manserunt tamen patricii in possessione aliquot sacerdotiorum, quae numquam a plebejis sunt gesta, veluti Regis sacrorum, Flaminum majorum, Saliorum Palatinorum, Potitorum, Pinariorum, Lupercorum, Curionum, non autem Virginum Vestalium, ut sibi persuasit Paull. Merula de Leg. Rom. II. 11. Virgines enim Vestae etiam ex gentibus Manilia, Terentia , Coelia, plebejis captas esse, ex marmoribus apud Gruterum Inscript. p. CCCX. n. 1. 2. 5. CCCXII. n. 3. patet. Quin Dio Cass. Lib. LV. 22. refert, demum in Vestae atrium admissas xui anɛaevI Équv yayernuévas, ex libertinis parentibus natas. Id quod lege quadam Papia invectum esse, ex Gellii Noctt. Att. I. 12. docuimus in Comment. ad Leg. Jul. et Pap. Popp. Lib. I. c. 1. p. 2. sq. Reliqui etiam sacerdotes partim e patriciis, partim e plebejis creati sunt: Cic. pro domo c. 14. Et primis quidem temporibus Rex sacrificulus centuriatis, Flamines curiatis creati; reliqui sacerdotes a collegis cooptati: Liv. XL. 42. Postea C. Licinius Crassus Tribunus plebis legem tulit, qua cooptatio collegiorum ad populi beneficium translatum, quam tamen dissuasit Laelius: Cic. Lael. c. 25. Post hunc etiam Cn. Domitius Ahenobarbus Tribunus plebis A. U. C. dcl. jus subrogandorum sacerdotum a collegiis ad populum transtulit, ita quidem, ut qui a tribubus esset electus, is a collegio cooptaretur, uti docent Sueton. Neron. c. 2. Cicero Agrar. II. 7. Collegiis arbitrium cooptandi denuo restituit L. Sulla: Ascon. Pedian. in Cic. Divin. p. 19. et p. 209. at A. U. C. DCLXxxix. legem Domitiam reduxit T. Atius Labienus: Dio XXXVII. 37. eamdem abrogavit M. Antonius teste Dione Cassio XLIV.53. ac tertia vice restituit Pansa, ut patet ex Cic. Epist. ad Brut. 5. Adde Manut. de Legibus 2. h).

S. 67.

Et magistratuum. Idem paene de magistratibus observandum. Omnes initio penes patricios erant ex instituto Romuli: Dionys. Hal. II. 8. Ejectis regibus, idem aliquamdiu placuit. At paullo post Tribunos ac Aediles

[ocr errors]
« PreviousContinue »