Page images
PDF
EPUB

Censorum fuit. Quae omnia ideo instituta sunt, ut de civium, qui arma ferre possent, numero, pecuniaeque magnitudine, qua belli sumtus sustinentur, et totius reipublicae viribus tanto certius constaret. Unde de Servio Tullio Florus I. 6. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curiis atque collegiis distributus: summaque regis sollertia ita est ordinata respublica, ut omnia patrimonii, dignitatis, aetatis, artium, officiorumque discrimina in tabulas referrentur; ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.

§. 52.

Censu etiam jus civitatis adquiri potuit.

Quicumque jure nomina dabant Censoribus, eaque inscribenda curabant tabulis censualibus, eo ipso jus civitatis consequebantur, adeo ut et servi, non modo manumissi, verum etiam cives viderentur, si nomina, consentiente domino, profiterentur apud Censores, ac deinde lustro interessent: Ulp. Fragm. 1. 8. Cic. de Orat. I. 40. (Vid. supra Tit. IV. V. §. 3.). At adultiore jam civitate, non promiscue omnibus licuit in tabulas censuales irrepere. Quum enim plerique socii ac Latini nominis hoc modo jus civitatis furtim consequi studerent, nominibusque tabulis censualibus inscriptis deinde Romam commigrarent: conquesti sunt A. U C. DLXIV. M. Aemilio et C. Flaminio Coss. legati sociorum Latini nominis, magnam multitudinem civium suorum Romam commigrasse, et ibi censos esse. Quo intellecto Senatus Q. Terentio Culleoni, Praetori, negotium dabat, ut eos conquireret, et, quem C. Claudio, M. Livio Censoribus, postve eos Censores, ipsum parentemve ejus apud se censum esse, probassent soci, ut redire eo cogeret, ubi censi essent: Liv. XXXIX. 3. Quamvis ergo tunc ea conquisitione duodecim millia Latinorum domos redire cogerentur: paullo post tamen A. U. C. DLXXVI. iterum auditae sunt legationes sociorum et Latini nominis, conquerentium, cives suos Romae censos plerosque eo demigrare. Quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri, nullum militem dare possent. Re vero expensa paullo adcuratius, prodiit edictum, qui socii ac nominis Latini, ipsi majoresve eorum, M. Claudio, T. Quinctio Censoribus, postque ea, apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante Kalendas Novembres redirent: Liv. XLI. 8. 9. Id jus aliquamdiu viguit, siquidem et L. Postumium Consulem anno U. C. DLXXX. pro concione legimus

edixisse, ut, qui sociúm Latini nominis ex edicto C. Claudii Consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, sed omnes in suis civitatibus censerentur : Liv. XLII.10. Quum ne sic quidem fraudes istae impedirentur: in eamdem sententiam anno DCLVIII. a L. Licinio Crasso et Q. Mucio Scaevola Coss. lata est lex Licinia et Mucia, ut socii et Latini nominis in suae quisque civitatis jus redigerentur k). Verum ea lege ita alienati sunt animi principum Italicorum populorum, ut ea vel maxime caussa fuerit conflati paullo post belli Italici: Cicero pro Corn. Balbo 21. de Offic. III. 11. [* Fragm. Orat. pro C. Corn. apud Ernestium in Fragm. Cic. p. 1045.] Ascon. Pedian. ad eamd. Orat. p. 131. ex edit. quae prodiit Lugd. Bat. 1675. 12.

§. 53.

Census Romae, professio in provinciis.

Quum vero census fierent Romae: oportebat cives, qui nomina fortunasque profiteri cuperent, eo commigrare. Hinc P. Scipio in oratione, quam Censor ad populum habuit, inter alia, quae contra majorum instituta fierent, etiam hoc reprehendit, quod absentes jubeantur censeri, ut ad censum nemini necesse sit venire: Gell. Noctt. Attic. V. 19. 1). In provinciis. non census habebatur, sed fiebat professio censualis: L. ult. C. Sine censu vel reliqu. Qua de re vetus fragmentum Jureconsulti, quod ex codice Rumpfiano edidit Salmas. de modo usur. 19. p. 878. Αλλ' ἐν τῇ πόλει Ῥωμαίων μόνη ἀποτίμησιν

k) Exstitit etiam in eamdem rem lex quaedam Papia, cujus disertis verbis meminit Cicero pro Balbo c. 23. Valer. Max. III. 4. 5. Unde fallitur Steph. Vin. Pighius in Observatt. ad Valer. Max. l. c. qui hanc legem plane explodendam putat. Nec minus errat Car. Sigon. de antiquo jure Ital. III. 1., qui eamdem confundit cum lege Papia de peregrinis, de qua infra agemus. Hac enim lege non omnes peregrini ejiciebantur, sed socii et Latini nominis, qui Romam commigraverant, domum redire jubebantur, ceu exemplis a Valerio Maximo et Cicerone adlatis patet. Quum vero lex Claudia prima fuisse videatur, qua ea de re actum est, eaque lata sit anno DLXXVI. post legem vero Liciniam Muciam, latam anno DCLVIII. statim bellum Marsicum exarserit, quo composito dataque Latinis civitate, lege hujusmodi non amplius opus fuit: latam esse oportet hanc legem inter annum DLXXVI. et annum DCLVIII. Quumque porro ex hac lege damnatus sit M. Perpennae Cons. pater, idque factum sit brevi post mortem filii, quae in annum DCXXIV. incidit: facile patet, non multum ante hunc annum legem hanc Papiam conditam esse: Vid. Comment. nost. ad Leg. Jul. et Pap. Popp. L. I. c. 1. p. 11. [Tom. VIII. Opp.] Hein.

1) De censu Romanorum inprimis cfr. Huschke Verfassung des Serv. Tull. Cap. X. p. 509. sqq. Mühl.

ἄγεσθαι δεδήλωται, ἐν δὲ ταῖς ἐπαρχίαις μᾶλλον ἀπογραφαῖς χρῶνται. Quae ita redduntur in fragmento Latino, quod - edidit Pithoeus: Sed in civitate tantum Romana censum agi declaratum est: in provinciis autem magis professionibus utuntur m). Ex quibus simul patet, qualis fuerit illa άлoyoάoń, cujus meminit Lucas 2, 2. Agebantur hae άnoyoɑquì initio per Equites Romanos, ceu ex Gruteri Inscriptt. CCCLV. n. 6. colligit Reines. Inscriptt. p. 270. sq. Talis est LEG.

p.

AUG. CENS. ACC. HISP. CIT. nec non DISPENSATOR AD CENSUS PROVIN

CIAE LUGDUNENSIS apud Eumd. Class. IX. p. 586. n. xcix. Ab aliis auctoribus vocantur censitores, veluti a Lactant. de mort. perseq. c. 23. quibus additos legimus ministros, susceptores, dictos Ducenarios, horumque adjutores, itemque scribas, chalcologos, adcensos, compulsores, de quibus apud Gruterum Inscriptt. p. CCCCXXXIV. n. 3. et p. CCCCIII. n. 5. [*p. CCCCLXXXIII. n. 3.] Reines. Comm. ad Inscriptt. XXVI. Class. II. in primis p. 271. Postremis temporibus censitorum munus personale, nec admodum honorificum fuisse, discimus ex L. 1. §. 2. L. 17. §. 9. 16. D. de Mun. et honor. Permultum ergo inter censum urbanum et provincialem intererat. Quamvis enim etiam provinciales illae professiones nonnumquam census nomine veniant, ut vel ex Digestorum et Codicis titulis de Censibus et Censitoribus, nec non ex Lactant. de mort. persequutor. c. 23. intelligimus: vel maxime tamen eo differebant, quod Romae tantum censerentur cives, ut reipublicae vires civiumque facultates paterent, ac deinde veteri ritu lustrum adcederet. In provinciis vero census novum onus et nova tributa in solum et capita adferebat: Amm. Marcellin. Hist. XIX. 11. Post Antonini tamen Caracallae constitutionem supra explicatam parum inter censum professionemque provincialem videtur interfuisse. Lustralis enim census jam a Vespasiani temporibus ab usu recesserat "), teste Censorino de die nat. c. 18. At non ideo etiam census Romae et in provinciis obsolevit, qualem etiam Ulpiani tempore, licet sine lustro, conditum, ex multis juris nostri locis discimus.

m) Vid. de Savigny über die Röm. Steuerverfassung unter den Kaisern, in d. Zeitschr. für gesch. R. W. T. VI. num. V. p. 374. Mühl.

n) Lustralem tamen censum Romae egit Decius Imperator, ut auctor est Trebell. Pollio Valerian. 1. et 2. Sed ultimum, ac longo repetitum intervallo fuisse illud exemplum, notat illic Is. Casaubonus. Hein.

§. 54.

Quid lustrum?

Quum vero olim censui Romae adcedere consueverit lustrum: id quoque, quale fuerit, ex antiquitatibus Romanis videtur explicandum. Peracto scilicet censu, populus jubebatur armatus adesse in campo Martio, ubi lustrabatur sue, ove et tauro, quae animalia ter circum exercitum agebantur ab iis, quibus essent fausta nomina: Cic. de divin. I. 45. ac dein immolabantur Marti: Liv. I. 44. Varro de re rust. II. 1. Dionys. Halicarn. Ant. Rom. IV. 22. Unde et sollemne istud sacrificium dictum SUOVETAURILIA, a sue, ove et tauro, vel, ut alii malunt, SOLITAURILIA; sed priorem vocis formam confirmat apud Gruter. Inscript. p. CXXI. n. 1. RUJUS. (KUJUS.) oper. PERFECTI. CAUSA. LUSTRUM. MISSUM. SUOVETAURILIB. MAJORIBUS. Hujus lustri quam maxime habebant rationem Jureconsulti, quum plerisque non a censu, sed a lustro potius, jura novorum civium Romanorum initium capere viderentur: Cicer. de Orat. I. 40. Hinc vetus fragmentum Jureconsulti apud Pithoeum (seu potius: in Fragm. jur. Dosith. de manumissionib. §. 19.): „Magna autem dissensio est inter peritos, utrum hoc tempore vires accipiant omnia, in quo census, an in eo tempore, in quo lustrum conditur. Sunt enim qui existimant, non alias vires accipere, quae aguntur in censu, nisi haec dies sequatur, qua lustrum conditur; existimant enim, censum descendere ad diem lustri, non lustrum decurrere ad diem census. Quod ideo quaesitum est, quoniam omnia, quae in censu aguntur, lustro confirmantur." Add. Cujac. Obss. III. 22. o).

§. 55.

Poena incensorum.

Quemadmodum vero census proprium jus erat civium Romanorum: ita et graviter animadvertebatur in eos, qui illum subterfugissent, quippe quos, publicatis bonis, verberatos veniisse, tradunt Dionys. Hal. IV. 22. Cic. pro A. Caecin. c. 34. Ulpian. Fragm. XI. 11. Qua in re fictionem quamdam intercessisse, supra diximus ad titulum de capitis deminutione, §. 3.

§. 56.

Jus militiae antiquum.

Alterum jus civitatis Romanae erat JUS MILITIAE. Quum enim

---

o) Est hoc fragmentum Dositheanum de manumissionib. §. fin. Vid. et quae de suovetaurilium ritu ejusque et origine et interitu disputat Huschke Verfass. d. Serv. Tull. p. 581. sq. cf. ibid. p. 130. not. 38. Mühl.

Romana militia lecta partim legionibus, partim auxiliis constaret: in legiones nemo jure adlegebatur, nisi civis Romanus. Imo ne cives quidem omnes idonei videbantur legionarii: sed oportebat ho's esse ingenuos, et in quinque classibus censos. Unde excludebantur libertini, capite censi, histriones, ex qua hominum colluvie, nonnisi cogente necessitate, et in re trepida, legebantur milites, ut satis adcurate docent Just. Lips. de milit. Rom. I. 2. p. 14. Carol. Sigon. de antiquo jure civ. Rom. I. 15. p. 172. sq. ubi etiam rationem habendi delectum ex Polybio egregie explicant. Alii erant socii, qui olim ex Italis et sociis Latini nominis, et posteaquam hi jus civitatis impetrarant, e provincialibus et exercitibus regum, sociorum populi Romani, arcessebantur. Si qui ex aliis gentibus adsciscerentur, ii levioris armaturae milites dicebantur. Vid. Savil. de milit. Rom. p. 334. sq. Cives sacramento militari adstricti, (cujus formula est apud Gell. Noctt. Attic. XVI. 4. ubi addendus Lips. de milit. Rom. I. 6. p. 45. sq.) tamdiu militabant, donec vel missionem sive HONESTAM, sive CAUSSARIAM impetrarent, vel IGNOMINIAE caussa ab excercitu abesse juberentur. Ista missio dabatur iis, qui vel legitima confecerant stipendia, vel majores erant quinquaginta annis P). Illa ob morbum adfectamque valetudinem; haec ob crimina admissa dabatur: de quibus omnibus Sigon: l. c. p. 18. ipsique JCti ad tit. D. de Re militari.

S. 57.

Quid in his mutatum sub Imperatoribus.

Enimvero haec omnia mutata sunt, ex quo rempublicam invaserant Principes. Jam Augustus non civibus modo, verum etiam Latinis et Italis necessitatem militiae remiserat, inventa militia mercenaria: Herodian. Hist. II. 11. et ideo plerasque legiones conscripserat e provincialibus; praetorianas, et quae ad urbis adhibebantur custodiam, ex Italis: Schel. Not. ad Hygin. de castramet. p. 13. Idque eo magis invaluit post datam ab Antonino Caracalla orbi Romano civitatem. Ex eo enim tempore, quae antea legiones ex Romanis tantum civibus, vel urbanis, vel Italiam provinciasve habitantibus, constabant, eae ex provincialibus plerumque deligebantur:

p) Th. Al. Platzmanni Juris Romani testimoniis de militum honesta manumissione quae in tabulis aeneis supersunt illustrati specimen. Lips. 1818. et multis accessionibus locupl. in Vol. II. opusc. Haub. p. 783 896. Mühl.

« PreviousContinue »