Page images
PDF
EPUB

ducerent, dummodo bene dotatae essent. Sic C. Titinnius, Minturnensis, Fanniam uxorem impudicam de industria duxerat, ut eo crimine repudiatam dote spoliaret. Quod exemplum, latamque a C. Mario sententiam referunt Plutarch. in vita Marii c. 38. et Valer. Max. VIII. 2. 3. Denique etiam nonnumquam bona gratia a se invicem discedebant conjuges, et tunc plerumque uxor non solum dotem recipiebat, sed et dona et munera, a marito data, lucrabatur. Unde Ovid. de Remed. Amoris v. 669. sqq.

Tutius est aptumque magis DISCEDERE PACE,

Quam petere a thalamis litigiosa fora.
Munera, quae dederas, habeat sine lite jubeto:
Esse solent magno damna minora malo.

§. 46.

Etiam uxoribus licuit a viris divertere.

Ceterum quum olim maritis tantum jus esset dimittendi uxores, uti ex Romuli lege observat Plutarchus in vita Romuli c. 22. idque jus adhuc vigeret temporibus Plauti, prout ex ejus Mercat. Act. IV. Scen. 6. constat: postea etiam uxores coeperunt a viris divertere, idque tam frequenter, ut graviter scribat Seneca de Benef. III. 16. Numquid jam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam et nobiles feminae, non Consulum numero, sed maritorum, annos suos computant? et exeunt matrimonii caussa, nubunt repudü? Et Juvenal. Sat. VI. v. 229. sq.

[ocr errors]

singulorum liberorum nomine sextae retinebantur ex dote, non plures tamen, quam tres sextae. Praeterea propter mores (sc. improbos) mulieres graviores (i. e. adulterium) sexta dotis pars retinebatur a marito, leviorum nomine octava. Mariti vero mores hoc modo puniebantur: Eam quidem dotem, quae tribus pensionibus annuis (annua, bima, trima die) reddenda erat, propter graviores mores praesentem reddere necesse habebat, propter leviores, senum mensum die (i. c. semestribus spatiis, pro annuis). In ea autem dote, quae praesens reddi solebat, tantum, e fructu erat restituendum, quantum in reliquis dotibus praesens solutio efficiebat. (Ulp. Fragm. Tit. VI. §. 9 13. Quem quidem locum varie explicant interpretes. Cfr. Hugo R. G. XI. p. 928 - 930. et civ. Mag. IV. p. 396. Wächter l. l. p. 165 - 169. Hasse l. 1. §. 52. Glück Pand. XXV. p. 326. et XXVI. p. 326 – 328. Schilling Bem, üb. R. G. p. 369 — 375. Vid. et Ejusd. Animadversion. crit. ad Ulp. Fragm. Sp. II. p. 64-66.). At longe aliter res impp. Christianorum constitutionibus definita est (vid. L. 2. Theod. Cod. de repud. L. 11. Justin. C. eod. Nov. 117. c. 8. §. 2. Wächter l. l. p. 239 — 254. Glück Pand. XXVII. §. 1272.), quod tamen latius prosequi hujus non est loci. Mühl.

2

[blocks in formation]

Aut minus, aut certe non plus, tricesima lux est.
Et nubit decimo jam Thelesina viro.

Quae nubit toties, non nubit: adultera lege est.
Offendor moecha simpliciore minus.

Nec gravioribus opus erat caussis, si uxor a marito, quam si hic ab illa, sese sejungeret. Saepius enim et mulieres sine caussa divertebant a viris. Exemplum habes in Ciceronis Epist. ad Div. VIII. 7. ubi Coelius ad Ciceronem: Paulla Valeria, soror Triarü, divortium sine caussa, quo die vir e provincia venturus erat, fecit. Nuptura est D. Bruto. Soli libertae non licebat per legem Papiam Poppaeam a patrono discedere, cui erat matrimonio copulata, ceu ipsa legitima verba docent, quae servavit Ulpianus L. ult. D. de Divort. quaeque diligentius interpretati sumus in Comment. ad L. Jul. et Pap. Popp. Lib. II. c. 12. p. 244.

[ocr errors][merged small]

Sollemnitates in divortiis olim observatae.

Fiebat olim divortium non sine sollemnitate. Quemadmodum enim uxores in manum conveniebant per confarreationem: ita sejungebantur alio sacrificio, quod DIFFARREATIO adpellabatur. Festus sub voce diffarreatio p. 280. difFARREATIO genus sacrificii, quo inter virum et mulierem fiebat dissolutio. Dicta diffarreatio, quia fiebat farreo libo adhibito. In usu erat hoc sacrificium adhuc Plutarchi aetate, quoties inter Flaminem Dialem et Flaminicam fiebat discidium nuptiarum. Quum enim antea Flaminibus nefas esset, uxores a se dimittere: rescripto id primus permisit Domitianus, teste eodem Plutarcho Quaestt. Roman. 50. Qui et haec addit: oi dè iɛqɛïs naqɛγένοντο τῇ τοῦ γάμου διαλύσει, πολλὰ φρικώδη καὶ ἀλλόκοτα, καὶ σκυ Ipamà doăvres. At sacerdotes reliqui, qui interfuerunt, quum ejusmodi matrimonium dissolveretur, multa horrenda, inaudita et tristia fecerunt. Unde patet, triste admodum ac mali ominis fuisse hoc diffarreationis sacrificium, in quo multos ritus ac caerimonias tristiores adhiberi oportuerit. Coëmtione contractae nuptiae REMANCIPATIONE solutae videntur Jac. Raevardo de Legg. XII. Tabb. c. 22. p. 99. sq. T. I. Opp. Praeterquam enim, quod nihil tam naturale est, quam

unumquodque eo modo dissolvi, quo colligatum est: L. 35. D. de Reg. jur. omniaque, quae in jure contrahuntur, contrario jure pereunt: L. 100. D. eod. remancipationis hujusmodi disertis verbis meminit Festus sub voce remancipatam p. 403. Remancipatam Gallus Aelius esse ait, quae mancipata sit ab eo, cui in manum convenerat. Ita sane Catonem Uticensem uxorem Marciam, praesentem despondisse Hortensio, refert Plutarch. in Catone c. 25. Et Tiberium Neronem Liviam uxorem etiam praegnantem Augusto cessisse, ex Tacit. Ann. V. 1. et Dionis Lib. XLVIII. 44. novimus. Id quod remancipationis ritu factum esse, non dubitaverim. Convenisse enim Liviam in manum, ex verbis Dionis colligas: édwxe de aviηv avros ó árno, wonéo tis narro. Elocavit illam ipse maritus, tamquam filiam. Usu denique quaesita uxor, si vellet a viro divertere, usurpatione rescindebat matrimonium, si, nondum circumacto anno, a viro trinoctium abfuisset: Gell. Noctt. Att. III. 2. Macrob. Saturn. I. 3. e).

§. 48.

Ritus sequiore aevo usitati.

இது

At postea invaluit, ut, paucioribus adhibitis caerimoniis, quae legitimae observationis vocabulo veniunt in L. 35. D. de Don. int. vir. et uxor. dissolverentur matrimonia, quas summatim recensebimus. Primo confringebantur tabulae dotales, ut patet ex Tacito Ann. XI. 30. et Scholiasta Juvenalis ad Sat. IX. v. 75. Deinde adimebantur claves. Quemadmodum enim novae nuptae, ingressae domum mariti, claves in signum communicati cum ea dominii tradebantur: Barn. Brisson. de Ritu nupt. p. 232.: ita, clavibus ademtis, dirimebantur connubia: Cic. Philipp. II. 28. Petr. Victor. Var. Lect. II. 2. Tum porro dicebantur sollemnia verba. His enim omnino opus fuisse, vel inde patet, quod Cicero de Orat. I. 40. ait: Certis quibusdam VERBIS, non novis nuptiis, fieri cum superiore divortium f). Verba vero illa haec erant: RES TUAS TIBI HABETO. Vel TUAS RES TIBI

e) Male hoc in loco Auctor interpretatus est, quae de mulieris per trinoctium absentia apud veteres leguntur. Neque enim rescindendi matrimonii causa hujusmodi discessiones fiebant, verum eo consilio, ne usu mulieres in manum convenirent mariti (Gaj. I. 111.), quemadmodum et alibi recte observavit Heineccius; (in tit. de nuptiis §. 14.). Quae usu contractae erant justae nuptiae, similiter ut hae, quae coëmtione, per remancipationem dissolvebantur. Vid. Wächter l. 1. p. 73. not. **. Mühl.

f) Vid. Hasse l. 1. p. 28. sqq. not. 24. Mühl.

AGITO: L. 2. §. 1. D. de Divort. Barn. Briss. de Form. VIII. p. 722. €) eaque pronunciare solebat libertus: L. 9. D. de Divort. Juvenal. Sat. VI. v. 146. sqq.

Collige sarcinulas, dicet LIBERTUs, et EXI:

Jam gravis es nobis, et saepe emungeris; EXI
Ocius, et propera: sicco venit altera naso.

Solebant ergo nuncium mittere conjugi, eaque speciatim dicebatur renunciatio matrimonii. Imo et libellus dabatur, cui eadem procul dubio verba inscripta. Quo libello jam oblato, locus quidem erat poenitentiae, si conjux repudiatus consentiret: L. 7. D. de Divort. non si huic placeret conditio. Tunc enim dissolutum censebatur matrimonium, libello etiam nondum tradito: L. 6. C. de Repud. Car. Sigon. de ant. jure civ. Rom. I. 9. p. 132. Denique Augustus, (qui et alias divortiis modum imposuit, teste Sueton. Octav. c. 34.) lege Julia de adulteriis cavit, ut divortium fieret adhibitis praeter libertum septem testibus, civibus Romanis, puberibus; alias pro irrito haberetur: L. 9. D. de Divort. Barn. Brisson. ad Leg. Jul. de Adult. c. 28. p. 123.

§. 49.

Quid repudium?

Sed haec omnia ad divortium inter conjuges pertinent. Latius patebat REPUDIUM, quod etiam sponsus sponsae, vel haec illi dare solebat. Paulus L. 191. D. de Verb. signif. Inter divortium et repudium hoc interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest: non recte autem sponsa divortisse dicitur. Et Modestinus L. 101. §. 1. D. eod. Divortium inter virum et uxorem fieri dicitur; repudium vero sponsae remitti videtur: quod et in sponsae personam non absurde cadit 1). In repudio sponsae mittendo sollemnia erant verba: TUA CONDITIONE NON UTOR: L. 2. §. 2. D. de Divort. et repud. Tantum autem abest, ut hic caussa aliqua sontica opus esset, ut ex sponsalibus, quantumvis stipulatione firmatis, nulla oriretur civilis actio, sed infinita esset repudiorum licentia: L. 1. C. de Sponsal. L. 2. §. 1. 2. D. de Divort. L. 2. C. de Repud. L. 2. C. de Inutil. stipul. Nec contrarium evincitur ex loco Servii Sulpicii apud Gell. Noctt. Att. IV. 4. Actio enim illa ex sponsu, cujus ibi meminit Sulpicius, non ad Ro

g) Wächter 1. l. p. 111. sq. Mühl.

h) De verbi signif. vid. Wächter l. 1. p. 59. sq. Mühl.

manos, sed ad Latii incolas, pertinebat i). Attamen et ab orbis Romani incolis certas repudii caussas observari voluerunt Theodosius et Valentin. L. 8. C. de Repud. et Justinianus L. 10. 11. C. eod.

§. 50.

Jus patrium, legitimi dominii, testamenti, hereditatis, usucapionis.

Sufficiant haec de tertio jure Quiritium, id est, de jure connubiorum. Quartum fuit PATRIUM, de quo tamen vix est, quod hic addamus, quum supra Lib. I. Tit. IX. de patria potestate, civibus Romanis propria, adcurate nos agere meminerimus, quemadmodum et de adoptione, legitimatione, emancipatione, aliisque, quae huc pertinent, uberius suis locis disseruimus. Idem de quinto dicendum. Quot modis enim jure Quiritium rerum adquiratur DOMINIUM, et quaenam fuerint ejus dominii effecta, statim dicemus Lib. II. Tit. I. De sexto quoque, id est, de jure TESTAMENTORUM plenius agemus Lib. II. Tit. X. sq. De septimo, seu de jure HEREDITATUM LEGITIMARUM Lib. III. Tit. 1. et sequentibus, de octavo denique, id est, de USUCAPIONE Libro II. Tit. VI. plura monebimus, nihil ut hic de illis addendum praeterea videatur. Progrediemur ergo ad ea jura civium Romanorum, quae ad jus publicum potius spectant, et xuz' §onv CIVITATIS jura adpellantur.

S. 51.

Jus census.

Prima civium Romanorum praerogativa, quae ad jus publicum pertinet, est JUS CENSUS. Census qualis Romae fuerit, et a quonam sit institutus, diximus supra, ubi de capitis deminutione actum est (§. 1.). Auctor nimirum hujus moris Servius Tullius, Rex, qui primus jussit cives omnes in sua quemque classe et centuria, dato jurejurando, apud eum, penes quem jus esset censendi populi, nomina sua, uxorum, liberorum, libertorum servorumque suorum profiteri, praetereaque aetatem omnium, regionem, quam habitarent, et fortunarum suarum aestimationem deferre. Hoc autem jus censendi primum Regum, deinde Consulum et Dictatorum, ac postremo

i) Quid? quod ne apud Latinos quidem ad perficiendum matrimonium actio dabatur, sed judex pecunia litem aestimabat, seu quanti interfuit uxorem accipi aut dari eum eamve condemnabat, qui quaeve fidem datam retractarat; ut ex ipso Gellii loco manifesto apparet. Vid. et Noodt. ad Pand. tit. de sponsalib, opp. T. II. p. 374. Mühl.

« PreviousContinue »