Page images
PDF
EPUB

plerumque fictionem quamdam adhibitam esse observat Ger. Noodt Probab. III. 12. p. 85. Hoc enim juris erat a majoribus proditum, ut nemo civis Romanus, aut LIBERTATEM, aut civitatem, posset amittere, nisi ipse auctor factus esset: inquit Cicero pro domo c. 29. Sed de ingenuorum libertinorumque conditione satis superque suis locis dictum est, nihil ut hic addendum a nobis videatur, praeter id, eamdem libertatem cives immunes a verberibus tormentisque praestitisse. Quum enim servilis ista poena videretur, non poterat major civi Romano injuria fieri, quam si quis verberibus dirisque quaestionibus in ejus corpus saeviisset. Exemplum est apud Ascon. Pedian. in Ciceron. orat. pro Cornelio p. 128.

§. 26.

Liberi quoque a dominatu tyrannorum.

Nec minus immunes erant cives Romani ab impotente regum dominatione. Lege enim tribunicia, lata a Junio Bruto, Tribuno Celerum, ac paullo post primo Consule, fuerat cautum, ut nemo Romae regnaret, obstrictis simul jurejurando civibus, eos neminem passuros Romae regnare: Dionys. Halic. IV. 85. V. 1. Liv. I. ult. II. 1. Qua lege tribunicia quum omni tyrannidi via occlusa esset: mirum profecto non est, gentem Juniam praecipue de ea esse gloriatam, numisque suis caput Libertatis praetulisse, cum inscriptione LIBERTAS: Car. Patin. Famil. Rom. p. 139. Adcessit postea eodem anno Lex Valeria, qua cautum, ut indicta caussa interficeretur, qui regni occupandi iniisset consilia, idque impune ferret percussor, si indicia sceleris demonstrasset: Plutarch. vit. Poplic. 12. Liv. II. 8. Pro his legibus dici non potest quanta certamina per quingentos annos adierit populus Romanus, quamvis impedire haud potuit, quo minus eae demum a L. Sulla, ac deinde a Julio Caesare convellerentur, ab Augusto vero ejusque successoribus penitus exstinguerentur, siquidem hi, adspernati in speciem regium nomen, titulo Principum omnia magistratuum legumque munia ad se traxerunt: Tacit. Annal. I. 1.

§. 27.

Liberi a licentia magistratuum.

Eadem porro libertas cives immunes praestabat a duriore magistratuum imperio. Latae hanc in rem fuerant leges Valeriae a P. Valerio Poplicola Consule, de quibus Livius II. 8. Latae deinde

leges, non solum quae regni suspicione Consulem absolverent, sed quae adeo in contrarium verterent, ut popularem etiam facerent: inde cognomen factum Poplicolae est. Paullo distinctius rem referunt Plutarch. vit. Poplic. 11. et Dionys. Halic. V. 19. ex quibus constat, prima lege fuisse cautum, NE QUIS ROMAE MAGISTRATUM GERERET INJUSSU POPULI: QUI SECUS FAXIT, EJUS CAPUT SACRUM ESSET: altera provocationem concessam a magistratibus ad populum, neque permissum cuiquam, supplicio extremo, aut flagris, aut mulcta animadvertere in provocantem, donec populus ea de re ivisset in suffragia. Posterior lex quum omnium minime placeret Patriciis, quippe fundamenta diotoxqarías, quam adfectabant, penitus subvertens, variis artibus aliquamdiu elusa, atque hinc relatione non una restituenda visa est. Retulerunt ergo eamdem A. U. C. CCCIV. L. Valerius Poplicola Potitus et M. Horatius Barbatus Coss. teste Livio III. 55. Retulit tertium alter M. Valerius Corvus anno U. C. CCCCLII. Qua de re idem Livius X. 9. Tertio ea (de provocatione lex) tum post reges exactos lata est, semper a familia eadem. Caussam renovandae saepius haud aliam fuisse reor, quam quod plus paucorum opes, quam libertas plebis, poterant. Quum ne sic quidem consultum populo videretur, semper in contrarium nitentibus Patribus: quartum de provocatione populum rogavit M. Porcius Laeca, qui etiam graviore poena animadvertendum statuit in eos, qui civem Romanum vel verberassent vel necassent: Liv. X. 9. Cujus legis Porciae insigne monumentum exstat numus gentis Porciae, in quo vir paludatus, medius inter togatum provocantem et lictorem virgas minantem, conspicitur, addita inscriptione: PROVOCO: Car. Patin. de Famil. Rom. p. 229. edit. Patin. "). Porciam legem, quum et ipsa vetustate obsolevisset, denuo in usum revocavit C. Sempronius Gracchus, ut ex fragmento orationis Gracchanae apud Gellium Noctt. Attic. X. 3. acute colligit Car. Sigonius de antiquo jure civ. Rom. I. 6. x). Sed nec leges sacratae hic praetermittendae, latae A. U. C. CCLX. Sp. Cassio Viscellino et Postumo Cominio Aurunco II. Coss. quum plebs,

u) Cur non illa Porcio Catoni sit tribuenda, non video, imo et pluribus rationibus ductus credo: licet aliter olim Augustino aliisque visum fuerit. Neque Heineccio adcedo adfirmanti, Porciam legem a Graccho in usum revocatam, quum vetustate obsolevisset. Ex fragmento orationis Gracchanae id non adparet. Cann.

x) De provocatione ad populum Fr. Car. Conradi Diss. Jus provocationum ex antiquitate Romana erutum (Lips. 1723. 4.) c. 2. et in Collect. Dissertt. histor.

pertaesa usurariae iniquitatis, in montem sacrum secessisset. Pace enim facta hac lege, ut plebi sui essent magistratus, quibus auxilii latio adversus Consules esset; neve cui Patrum capere eum magistratum liceret: Liv. II. 33. Brutus, primus Tribunus plebis, leges tulit, primo ut ne parricida esset, qui eum, qui plebiscito sacer sit, occiderit: Dionys. Halic. VI. 89. deinde, ut Tribuni plebis sacrosancti haberentur, eosque qui violarint, sacri essent: Id. ibid. Tertia lex jussit Tribunos plebis nonnisi e plebe creari. Adcessere duae aliae leges, ne de capite civis Romani, nisi comitiis centuriatis, agi posset, neve privilegia irrogarentur: Car. Sigon. de antiquo jure civ. Rom. I. 6. p. 84. Eaeque leges omnes dictae sunt sacratae, non modo quia cives per omnia sacra jurarant, utique se his legibus sempiternis usuros, addita imprecatione, ut earum observatoribus superi et inferi essent propitii, transgressoribus vero contraria omnia adciderent: Dionys. Hal. VI. 89. verum etiam, quod loco poenae adjectum esset, eos, qui secus fecissent, cum pecunia familiaque Deo alicui sacros futuros y): Festus sub voce Sacratae. Omnes enim leges hujusmodi sanctione poenali munitas SACRATAS dici consuevisse, observat Jac. Perizon. Animadvv. Hist. p. 418. sq.

§. 28.

Remedia adversus magistratuum insolentiam.

Hisce legibus satis tuti erant cives Romani ab omni magistratuum tyrannide. Primo enim, si quid contra leges auderent magistratus, maximum cuique remedium erat in provocatione ad populum. Deinde de capite civis Romani nonnisi universus populus in comitiis centuriatis judicabat, et tunc facile erat, vel innocentibus se a calumniatorum artibus defendere, vel poenam meritis promissa

antiq. juridd. p. 265–288. (in opusc. min. ab L. Pernice edit. Vol. I. p. 13 sqq.). De lege vero Porcia Dukerus ad Liv. X. c. 9. §. 4. T. III. p. 36. et F. C. Conradi Comm. M. Horatius ad populum provocans in numo gentis Porciae; Lib. I. Parerg. num. 3. p. 57-71. Haub.

y) De hac poena Dionys. Halic. II. 10. Ἔθος γὰρ ̔Ρωμαίοις, ὅσους ἐβούλοντο νηποινὶ τεθνάναι, τὰ τούτων σώματα θεῶν ὁτῳδήτινι, μάλιστα δὲ τοῖς καταχθονίοις, xarovouάtεiv. Mos erat Romanis, quos vellent impune occidi, eorum corpora devovere Deo cuipiam, praecipue Diis inferis. Festus sub voce sacrae: Homo sacer is est, quem populus judicavit ob maleficium, neque fas est eum immolari: sed qui oecidit, parricidü non damnatur: Ex quo quivis homo malus atque improbus sacer adpellari solet. De hoc supplicio quaedam habet Raevard. ad XII Tabb, c. 4. p. 22. Hein.

[merged small][merged small][ocr errors]

barba, lacrimis, cultuque tristiore populum ad misericordiam flectere, eoque modo effugere periculum. Denique nulli magistratui licebat civem Romanum vel verberibus, vel supplicio adficere. Immanissimas etiam eorum sententias vox illa quiritantium compescebat: CIVIS ROMANUS SUM. Saepe eo respicit Cicero in Orat. adv. Verrem V. 54. Plagis confectum dico a lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse. Ob quam caussam, Dii immortales? tametsi injuriam facio communi caussae et JURI CIVITATIS. Quasi enim possit esse ulla caussa, cur hoc cuiquam civi Romano jure adcidat. Et eadem Oratione V. 57. Cervices in carcere frangebantur indignissime civium Romanorum, ut jam illa vox et imploratio: CIVIS ROMANUS SUM, quae saepe multis in ultimis terris opem inter barbaros et salutem tulit, ea mortem illis acerbiorem et supplicium maturius ferret. Plura ejus generis exstant apud Ciceronem Verrin. V. 62. sq. Nec ignota sunt exempla Pauli Apostoli Act. XXII. 25. sqq. et martyrum Galliae apud Euseb. Ecclesiast. Histor. V. 1. qui se illa voce CIVIS ROMANUS SUM, a virgarum ignominia, vel ab extremo supplicio eripuerunt.

§. 29.

Tribunorum plebis auxilium.

Sed non solum in legibus Romanis civibus maximum praesidium erat positum adversus magistratuum insolentiam: verum etiam in tribunicia potestate. Si quis enim eorum libertatem violare non vereretur: Tribunos plebis adpellabant, qui ipsis omnem ferebant opem, neque patiebantur, civi cuiquam fieri ullam injuriam. Plena ejusmodi exemplorum est Romana historia; et quamvis negari haud possit, ista potestate non semel abusos esse Tribunos plebis: saepe tamen etiam insignia justitiae atque aequitatis specimina edebant, qualia sunt, quae Valer. Max. Lib. VI. c. 5. refert quamplurima *).

§. 30.

Libertas civium Rom. a saevitia creditorum.

Porro et adversus creditorum saevitiam tuti erant cives Romani. Immanis erat lex XII tabularum, quae cives Romanos obaeratos creditoribus addicebat, a quibus et vinciri, et eorum corpus,

z) Conradi Diss. laud. Jus provocationum etc. c. 3. sect. 1. l. l. p. 288 302. (ap. Pernice: p. 39. sqq.) Haub.

id est, bona secari, et in partes dividi poterant a): Gell. Noctt. Attic. XX. 1. Et quamvis servi haud fierent hunc in modum addicti et nexi: in servitute tamen erant, servisque ipsis tractabantur durius. At contra hanc immanitatem auxilio civibus fuit lex Poetelia, qua cautum est A. U. C. ccccxxvII. C. Poetelio, L. Papirio Coss. ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in compedibus aut in nervo teneretur: pecuniae creditae bona debitoris, non corpus, obnoxium esset: Liv. VIII. 28. Varro de Lingua Lat. VI. 5. p. 58. Successit ergo ex eo tempore in addictionis illius locum possessio et venditio bonorum, de qua nos alibi ex instituto egimus (Vid. infra Lib. II. Tit. XVII. sqq. §. 11.). Qua de re Q. Septimii Florentis Tertulliani Apologeticus c. 4. Sed et judicatos in partes secari a creditoribus leges erant: consensu tamen publico crudelitas postea erasa est; et in pudoris notam capitis poena conversa est, BONORUM adhibita PROSCRIPTIONE. Suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere. Quin adcessit demum beneficium cessionis bonorum ex lege Julia: de quo plura Jureconsulti, et nos infra Lib. III. Tit. XXX. §. 8.

§. 31.

Libertas suffragandi data per leges tabellarias.

Postremo et hoc ad libertatem civium quam maxime pertinebat, quod libere, ut vellent, darent suffragia. Quamvis haec libertas magis ad jus publicum videatur referenda. Id eis attulere leges tabellariae, seu de tabellis, quas Cicero ideo Agrar. II. 2. vindices tacitae libertatis; in Cornel. I. p. 969. [*Ciceronis Orationum Tom. III. p. 2. ex edit. Graev.] principium justissimae libertatis adpellat. Quum enim antea viva voce in comitiis suffragia ferrentur, idque nonnumquam cum periculo videretur conjunctum: primus A. Gabinius Trib. pleb. A. U. C. DCXIIII. lege cavit, ut populus non voce, sed tabella, suffragium ferret, ne quis inspiceret tabellam, ne rogaret, ne adpellaret: Cic. de Leg. III. 16. Successit biennio post altera lex tabellaria, lata a L. Cassio, Tribuno plebis, M. Aemilio Lepido Por· cina et C. Hostilio Mancino Coss., ut et judices et populus sententias non voce dicerent, sed tabellis ferrent, excepto judicio perduellionis: Cic. de Amicit. c. 12. de Legg. III. 16. Ascon. Pedian. in orat. Cornelianam p. 133. 139. et Verrinam II. p. 71. 236. sq. Cujus

a) Dicemus ea de re, tum de his, quae porro leguntur hoc in loco, infra Lib. III. Tit. XXX. §. 2 ·

8. Hein.

« PreviousContinue »