Page images
PDF
EPUB

quam amplificatum esse ab Antonino civium numerum, vel ex numo praecipuae raritatis constat, in quo AMPLIATOR CIVIUM dicitur: discrimen tamen civium, Latinorum , Italicorum, provincialium, etiam post Antonini Pii tempora superfuisse, quum ex aliis locis adparet, tum ex inscriptione apud Gruter. p. CCCCVIII, n. 1. ex qua simul discimus, Antoninum Carnis et Catalis propter Aedilitatis gradum, apud Tergestanos gestum, jura civitatis Romanae dedisse.

S. 17.

An eam Marcus Imperator ediderit? Non minus errant, qui cum Aurelio Victore in vita Marci c. 16. M. Antoninum hujus constitutionis auctorem faciunt, ad quam sententiam etiam Casaub. ad Spartian. Hadr. 21. paullo, videtur proclivior. Nam superfuisse sub hoc Principe inter cives et peregrinos discrimen, patet ex celeberrima Lugdunensium Epistola apud Euseb. Ecclesiast. Histor. V. 1. ubi ajunt: 6001 uży ¿dóxovv tohteider ρωμαίων εσχηκέναι, τούτων απέτεμε τας κεφαλής τους δε λοιπούς έπεμπεν eis Anoia. Quicumque cives Romani reperti sunt, capite truncati, reliqui traditi sunt bestüs. Atqui scripserunt haec Lugdunenses extremis Marci Imperatoris annis: adeoque inde recte colligi videtur, M. Antoninum non sustulisse illud discrimen, quod inter cives ac peregrinos intercessit. Illud tamen certissimum est, tam liberalem in dando civitatis jure fuisse M. Antoninum, ut Aristides Rhetor. Orat. in Romam p. 213. sq. [ * ex editione Sam. Jebb, quae prodiit Oxonii 1722. 4.] scribere non vereatur: févos d'oudɛis, ortis uoxñs ñ Timrews ÜžLos. Nec peregrinus censetur quisquam, qui vel magistratu vel fide dignus est. nui Pouuiov čivui énoinouts rólews, úhad γένους όνομα κοινού τινός. Jam Romanum nomen non urbis alicujus est, sed generis totius: et quae sunt hujus generis alia: Ez. Spanh. Orb. Rom. Exerc. II. c. 2. p. 119. sq.

S. 18.
An ea tribui possit Commodo, Pertinaci, Juliano, Pescennio, Severo?

Non minus liberaliter jura civitatis Romanae plurimis dedisse videntur Commodus, Pertinax, Didius Julianus, Pescennius Niger, Severus. Sed nec hos tamen discrimen illud sustulisse luculenter ostendit Spanh. Orb. Rom. Exerc. II. c. 3. p. 129. sq.

S. 19.

Verus auctor est Caracalla. Verus ergo famosae illius constitutionis auctor est Antoninus Caracalla, qui primus edixit, ut, in orbe Romano qui essent, omnes cives efficerentur: L. 17. D. de Statu hom. Occasionem datae hujus legis docent Excerpta Dionis Valesiana p. 745. Jam pridem Augustus vicesimam hereditatum ) induxerat, locupletando aerario militari, quod vectigal ex hereditatibus dependebatur: de quo jam pridem luculenter egerunt Valesius ad illum Dionis locum, Salmas. de modo usur. c. 19. Petr. Burmannus de vectigal. populi Romani c. 11. et jam ante hos Jac. Cujac. Observ. V. 16. XI. 24. Pendebant istud vectigal ex Augusti instituto heredes extranei, Romani cives, qui hereditatem adibant, nisi vel pauperes essent hereditates, vel ipsi heredes adgnationis jure ex lege XII tabularum hereditates sortirentur: Dio Cass. LV: 25. Postea mitiores Principes quibusdam cognatis vicesimae vacationem subinde dederunt: Plin. Paneg. c. 37. At Caracalla, quum largitionibus stupendis eluvionem fisco intulisset, duplicato illo onere, decimam loco vicesimae induxit, cujus decimae praeter Excerpta Dionis meminit etiam Ulpianus apud Auctorem Collat. Leg. Mos. et Rom. tit. 16. fin. Ut ergo vectigal istud a quamplurimis dependeretur, omnibus, qui in orbe Romano erant, civitatem dedit, λόγω μεν τιμών, έργω δε, όπως πλείω αυτό και εκ του τοιούτου προση, δια το τους ξένους τα πολλά αυτών μη συντελεϊν, specie quidem honorem eis tribuens, sed re vera, ut fiscum suum augeret: quippe quum peregrini pleraque horum vectigalium non penderent: ut ait Dio in Excerptt. Vales. p. 745. Ceterum quamvis successor Caracallae, Macrinus, decimam illam, civibus tam molestam, aboleret: jus tamen civitatis orbi Romano semel datum non ademit, unde sensim exolevit in orbe Romano antiquum illud inter cives et peregrinos discrimen. .

S. 20. Constitutio ea ad ingenuos, non item ad libertinos pertinuit. Illud adhuc monendum, ad solos ingenuos pertinuisse Antonini Caracallae constitutionem, non ad libertinae conditionis homines: Nov. LXXVIII. 5. Unde etiam post eam constitutionem salvum

0) De vicesima hereditatum inprimis conferendus Wielingius Lection. juris civilis. II. 32. Haub.

mansit discrimen inter libertinos cives, Latinos Junianos, et dedititios, ut ex Salviani adversus avarit. Libro III. 7. animadverterunt Jac. Cujac. Observ. IV. 3. et Ezech. Spanhem. Orb. Rom. Exerc. II. c. 5. p. 147. sq. P).

S. 21. At cum his quoque civitatem communicavit Justinianus. Exposuimus hactenus, duce eruditissimo Spanhemio, datae civitatis Romanae historiam, ostendimusque, ita paullatim esse factum, ut civitas primum omnibus, qui Romae aut in agro Romano domicilium constituebant, deinde aliquot in Latio municipiis, tum toti Latio, mox universae Italiae, aliquot porro extra Italiam vel privatis, vel oppidis, vel provinciis, et postremo omnibus in orbe Romano ingenuis daretur. Justinianus tamen, ut fuit admodum liberalis, sublato illo libertinorum discrimine, titulis C. de Lat. et Dedit. lib. toll. et Novella LXXVIII. 2. 5. ad ipsos quoque libertinae conditionis homines hoc beneficium protulit, adeoque omnes in orbe Romano viventes aequo jure agere voluit.

S. 22. Jura civitatis sensim cepere incrementa. Proximum est, ut ipsa jura civitatis paullo adcuratius exponamus. Et ea quidem observandum sensim magis magisque aucta fuisse atque amplificata. Jam sub regibus cives gaudebant libertate, jure connubiorum, patrio, legitimi dominii, testamenti, forsan et nexus atque usucapionis. Jus quoque iisdem erat suffragia ferendi in creandis magistratibus, ferendis legibus, bellis decernendis. Pulsis postea regibus, motisque iis imperio, paullatim provocatio. concessa ad populum: magistratus, connubia, sacerdotia cum plebe communicata , adeoque optimo jure cives esse coeperunt Romani: Ez. Spanh. Orb. Rom. Exerc. I. c. 1. p. 4. sq.

S. 23. Aliud fuit jus Quiritium, aliud jus civitatis. Duobus vero maxime summis capitibus constitit civitas Romana, quorum alterum JUS QUIRITIUM, alterum JUS CIVITATIS ad

p) Vid. tamen quae ex Hauboldi epicrisi notata sunt ad Lib. I. Tit IV. V.Ş. 16 not. b., tum vero a Wenckio ad ejusd. Hauboldi Pr. de constit. Antoniniana, in opusc. T. II. p. 369. sqq. nec non a Stiebero in praefatione, quam volumini secundo opusculorum Hauboldianorum praemisit p. XLII — XLV. Mühl. q) De jure Quiritium late disputavit Jo. Henr. Mylius in Dissertat. ad Theophili Lib. I. tit. 2. §. 2. et tit. 5. §. 4. Corn. Val. Vonckius in Observv. misc. p. 104. sqq. Alb. Dieter. Trekell in Selectis jur. civ. Antiquitatt. P. I. c. 4. §. 25 — 37. Omnia haec iterum edidit et editioni novissimae Theophili adjunxit G. 0. Reitzius Tom. II. p. 1090. sqq. Cann. ,

pellatum est. Quamquam enim haec promiscue nonnumquam ponunt auctores veteres, veluti Ulpianus Fragm. III. 1. et 4.: tamen, qui adcuratius loquuntur, haec cum cura distinguunt. Plinius Epist. X. 22. Ago gratias, Domine, quod et JUS QUIRITIUM libertis necessariae mihi feminae, et CIVITATEM ROM AN AM Harpocrati, iatraliptae meo, sine mora indulsisti. Et Epist. X. 4. Quare rogo, des ei CIVITATEM ROMANAM. Est enim peregrinae conditionis , manumissus a peregrina. Item rogo, des JUS QUIRITIUM libertis Antoniae Maximillae. Manifesto hic distinguuntur jus Quiritium et civitas Romana, inter quae hoc interest, quod illud ad ea, quae juris sunt privati, pertinet; haec ea, quae juris publici sunt, continet: Spanh. Orb. Rom. Exerc. I. c. 9. p. 57. Carol. Sigon. de antiquo jure civ. Rom. I. 6. sq. et de antiquo jure Ital. II. 3. Quod quum non animadvertant viri quidam eruditissimi, in eum prolapsi sunt errorem, ut jus Quiritium in istis Plinii locis vel idem esse cum jure Latii existiment, vel illud cum ipsis juribus civitatis confundant: a quo lapsu nec ipse V. C. Christophorus Cellarius sibi satis cavit in Adnotationibus suis ad Plinium 9). [In alia tamen omnia nuper ivit Franc. Car. Conradi in Diss. de jure Quiritium a civitate Romana non diverso. Helmstad. 1742.] ").

. S. 24.

Quae jura utrumque complexum sit ? Nonnulla, quae tum ad jus Quiritium, tum ad civitatem Romanam pertinent, summatim his verbis complectitur Cicero Orat. II. de Leg. Agrar. 27. Vos, Quirites, retinete istam possessionem gratiae, libertatis , suffragiorum, dignitatis , urbis, fori, ludorum , festorum dierum, ceterorum omnium commodorum. At si adcuratius singulas utriusque juris partes consideres: jus civitatis in jure census, militiae, tributorum, vectigalium, suffragiorum, honorum et sacrorum ; jus Quiritium in jure libertatis, gentis, connubiorum, patrio, legitimi dominii, hereditatis atque usucapionis fuit situm : Car. Sigon. de antiquo jure civ. Rom. I. 13. Ęz. Spanhem. Orb. Rom. I. 1. 2. p. 4. 8). De singulis nunc paullo distinctius agendum, ordiendumque a jure Quiritium.

r) Post Heineccium 'vero Trekellus l. I. c. 4. §. 36. sq. p. 130–134 et Fr. Car. Conradi in comm. (cujus mentionem fecit supplementum $. 23. exeuntis) praestiterunt, ut, explosa antiquiori sententia, sub jure Quiritium, maxime apud Plinium Epp. X., intelligatur id, quod Latinis ad plenam juris civitatis communionem deest; quum e contrario Plinius civitatis vocabulo usus fuerit, quoties peregrinis hoc beneficium ab Imperatore expetiit; quamquam fatendum est, aliis in locis innumeris jus Quiritium et jus civitatis promiscue usurpari. Paulo aliter rem expedivit Andr. Guil. Cramerus Pr. de juris Quiritium et civitatis discrimine. Kil. 1803. 4. Haub. — Cf. A. Th. Platzmanni Sp. juris Romani testimoniis de militum ho

S. 25. Cives Romani erant liberi a potestate dominica. Primo ergo omnes cives Romani erant liberi: eaque LIBERTAS eos non solum a dominorum potestate, sed et a tyrannorum imperio, magistratuum potentia , libidine creditorum, civiumque potentia tutos praestabat *). Nullus ergo civis Romanus servus fieri poterat, nec ingenuitatem aut libertatem amittere, nisi aut captivitate , aut dolosa venditione, aut iis modis, de quibus supra Lib. I. Tit. III, n. 5. sq. et Tit. XVI. n. 3. sq. actum est: quamvis et in his

nesta missione, quae in tabulis aeneis supersunt illustrati (Lips. 1818. et magnis accessionibus locuplet. in Hauboldi opusc. Vol. II. p. 783. sqq.) Cap. III. §. 3. p. 840. sq. opusc. Haub. et quae ibid. tum ab ipso Hauboldo, tum a Wenckio not. V. observata sunt. Vid. et Stieberi praef. ad Vol. II. horum opusculor. p. LXXXII — LXXXIV. Mühl.

s) Rem paucis sic tene. Jus civitatis partim ad jus publicum, sed potissimum ad jus privatum spectavit. Nam hujus quidem sunt jus connubi et jus commercii; quibus qui carent, nullo modo in civium numero babentur. Illius sunt jus suffragiorum in comitiis et jus honorum, quibus qui gaudent, optimo jure cives vocantur; ut tamen non minus civium loco sint, qui utraque juris publici praerogativa destituuntur, licet negentur esse optimo jure cives. Auctor hujus doctrinae, jam ob simplicitatis laudem in primis commendabilis, rursus celebrandus est Savignius, tum in commentationibus ad §. 1. commemoratis, tum in Geschichte des R. R. im Mittelalter T. I. c. 2. p. 22. (ed II. p. 44.), quibus addenda Ge. Christ. Burchardi Diss. de infamia ex disciplina Romanorum (Kil. 1819. 4.) §. 7. p. 32. sq. ubi in primis discrimen civium optimo et non optimo jure ex iisdem ejusdem magistri principiis egregie explicatur. Haub.

t) Cave ergo confundas libertatem juris gentium cum libertate juris Quiritium, quae nulli competit nisi civibus Romanis. Cic. pro Caecina c. 33. Qui enim potest jure Quiritium liber esse is, qui in numero Quiritium non est? Hinc tribubus omnibus moti libertatem dicebantur amittere, etiamsi haud fierent servi: Liv. XLV. 15. Imo hinc intelligenda L. 5. §. 3. D. de Extracognit. ubi media capitis deminutione, et speciatim aquae ac ignis interdictione, etiam libertas amitti dicitur, quod de libertate juris gentium falsum; de libertate juris Quiritium verissimum est. Cf. Ger. Noodt Observ. II. 21. p. 469. Hein. Cf. C. E. Jarcke Darstellung des censorischen Strafrechts der Römer. Bonn 1824. p. 77. sqq. Mühl.

« PreviousContinue »