Page images
PDF
EPUB

S. 8. Civitatem quoques impetrabant Latini, si stirpem domi reliquissent, aut aliquem

adcusassent repetundarum. Postremis reipublicae temporibus latius paullatim diffusum est illud Romanae civitatis beneficium. Quum enim paullo ante quibusdam tantum Latii urbibus jus civitatis Romanae summi beneficii loco concederetur: lata deinde lex est, ut e sociis ac Latini nominis promiscue, qui stirpem ex se domi reliquerant, cives Romani fierent: Liv. XLI. 8. ). Adcessit altera lex anno DCLXIII. a Servilio Glaucia, de repetundis lata , ut Latinis esset jus civitatis consequendae in illius civis seu Senatoris locum, qui adcusatus ab iis repetundarum, a Romanis fuisset damnatus: Cicero pro Balbo c. 24.

S. 9. Civitas cum omnibus Latinis et Italis communicata legibus Julia et Plotia.

Primus L. Julius Caesar h), occiso jam, ut videtur, collega P. Rutilio Lupo, anno U. C. DCLXIII. lata lege Julia, civitatem sociis ac Latini nominis dedit, qui flagrante bello Italico in fide manserant: Appian. Bell. civ. I. 49. Cicero pro Balbo c. 12. Vell. Paterc. II. 16. 17. Postea confecto tristi illo bello sociali, vel anno U. C. DCLXV. Cn. Pompejo Strabone et L. Porcio Catone Consulibus, ut patet ex Ascon. Pedian. ad Orat. Cic. pro C. Cornel. vel sequente anno DCLXVI. L. Cornelio Sulla et Q. Pompejo Rufo Coss. i) lata lege Plotia a M. Plautio Silvano et C. Papirio Carbone Tribunis plebis civitas communicata cum omnibus sociis Latini nominis, imo et peregrinis illis, qui foederatis civitatibus adscripti fuissent: si tum, quum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent: et si sexaginta diebus apud Praetorem essent professi: Cicero pro Archia Poeta e. 4. Postremi arma posuerant Lucani et Samnites, sed et hos tamen civitate donari placuit A. U. C. DCLXX.: Flor. Epit. Liv. LXXIV. 56. ex quo loco etiam constat, novis his civibus per universam Italiam jus suffragii fuisse datum. Et initio quidem in octo novas k), id est, postremas tribus urbanas collecti fuerant: Vellej. II. 20. postea in veteres XXX post irritos P. Sulpicii, Tribuni plebis, et C. Marii conatus translati sunt a C. Cinna Consule: Appian. de Bellis civil. I, 64. Freinsh. Supplem. Liv. LXXIX. 1. Ex quo tempore aequo per omnia jure usi sunt cives Romani veteres et novi per universum Latium et Italiam, adeo ut et jus petendi honores habuerint, (Cic. pro Sulla c. 7. 8.) et jus census, (Onuphr. Panv. ad Fast. consul. anno DCLXVIII.) jus sacrorum publicorum: Noris Cenotaph. Pis. Diss. I. c. 5. p. 72. Ez. Spanh. Orb. Rom, Exerc. I. c. 10. p. 59. sq.

g) Stirpis domi relinquendae necessitas quomodo sit intelligenda, disquisivit Dukerus ad Liv. XLI. c. 8. §. 9. 10. T. V. p. 567. sq. Haub. Add. Huschke Verf. d. Serv. Tull. p. 529. sq. atque ibi vel maxime de loci Liviani lectione not. 24. Mühl.

h) Non leviter errat editor Ciceronis orationum Parisiensis novissimus, qui hanc legem Juliam latam putat a Sex. Julio Caesare, Consule A. U. C. DCLXII. Multoque gravior error est Ant. Augustini de Legg. et SCC. p. 120. T. I. Thes. Ant. Rom. qui Caesarem Dictatorem hujus legis auctorem fingit. Sex. Julio Caesari tribuere videtur Appianus de Bell. Civ. I. 49. Sed quum Sex. Julius Caesar A. U. C. DLXIII. cum L. Marcio Philippo; L. Julius Caesar vero anno sequente cum P. Rutilio Lupo Consulatum gesserit: verosimilius est, hunc legem tulisse, et quidem collega Rutilio jam occiso. Unde simul patet, cur a solo Julio lex nomen acceperit, nulla collegae facta mentione. Vid. Schwarz. de jure Ital. §. 3. Ezech. Spanhem. Orb. Rom. I. 1. 13. p. 30. Hein.

i) Minime vero subsequente Cinnae Consulatu, ut tradit Flor. Epit. Liv. Lib. L'XXX. Hein. In aetate et sententia legis Plautiae a nostro dissentit Mazochius Comment. in tabb. Heracleenses P. II. p. 489. not. 170. sq. ubi in en elaboravit, ut ostenderet, legem A. U. 664. (secundum aeram Capitolinam) conditam spectasse non ad omnes socios, sed ad peregrinos, qui legi paruissent. Haub,

§. 10. Paullo post et Gallis Cisalpinis civitas data. Italia tunc a supero mari Arimino et Ancona, seu Rubicone fluvio, ab inferiore Luca terminabatur: reliquum tractum ad Alpes usque Galli Cisalpini et Veneti insederant. Galli porro in Cispadanos et Transpadanos dividebantur. Priores civitate donati Cispadani, utpote Italiae propiores: Ez. Spanh. Orb. Rom. Exerc. I. c. 11. p. 61. Postea et Transpadani civitatis jura obtinuerunt una cum Venetis. Nam quum antea Latii jus impetrassent a Pompejo Strabone: Ascon. Pedian. in Ciceron. Pison. p. 156. ipsum civitatis jus eis dedit C. Julius Caesar A. U. C. DCCVII.: Dio Cass. Hist. XLI. 36. Unde non mirum, Galliam hanc Cisalpinam ab eo tempore TOGATAM dici coepisse. Tam pleno enim jure fuerant civitatis jura consequuti, ut et ad suffragia ferénda petendosque honores non minus, ac reliqui cives, admitterentur: Sueton. Caes. c. 9. Ez. Spanh. Orb, Rom. Exerc. I. c. 13. p. 76.

k) Vel potius in decem, ut ingeniose conjicit Huschke Verf. d. Serv. Tulla p. 678. not. 85. Mühl,

$. 11.

Ut et aliis quibusdam gentibus. Extremis reipublicae temporibus non intra Alpes stetit datae civitatis Romanae beneficium: sed et cum multis aliis gentibus est communicatum. Exemplo esse possunt universi Gaditani in ulteriore Hispania , quos secundo Consulatu civitate donavit Caesar: Dio Cass. Hist. XLI. 24. Idem pro lubitu deinde quasdam alias civitates Hispaniae hoc ingente beneficio ornavit: Dio Cass. XLIII. 39. Quemadmodum et medicis aliisque 1) ea jura concessit: Suet. Caes. c. 42. imo et Siculis omnibus civitatem, inaudito exemplo, testamento legaverat, quod legatum lata lege confirmavit Antonius: Cic. Epist. ad Div. XIII. 30. Philipp. I. 10. Verumtamen ea lex Antonii non valuisse videtur. Sane sub Augusto adhuc plerasque Siciliae civitates Latini juris fuisse, discimus ex Plin. Hist. Nat. III. 8.

S. 12.

Augustus parce civitatem, sed quibusdam tamen dedit. Sub Imperatoribus multo magis prolati sunt Romanae civitatis fines. Augustus, Suetonio quidem teste, Aug. c. 40. civitatem Romanam parcissime dedit, et manumittendi modum terminavit. - Et Liviae, pro quodam tributario Gallo roganti, civitatem negavit, immunitatem obtulit, adfirmans, se facilius passurum, fisco detrahi aliquid, quam civitatis Romanae vulgari honorem. Idem leges haud paucas dedit, quibus aditus sordidis hominibus intercluderetur ad civitatem. Quales praecipue sunt lex Aelia Sentia et Fusia Caninia, de quibus supra sųo loco actum. Vid. Sueton. Aug. c. 40. Imo inter extrema mandata ejus, Tiberio et S. P. Q. R. data, etiam hoc erat, une és την πολιτείαν συχνούς εσγράφωσιν, ίνα πολύ το διάφορον αυτούς προς Toùs Únnxóovs . Ne multos jure civitatis donarent, quo magnum inter ipsos et subjectos discrimen remaneret : Dio Cass. LVI. 33. Quibusdam tamen Augustum jura civitatis dedisse, patet, ex Suet. Aug. c. 47. Idque in primis etiam discimus ex ejus numis, in quibus laudantur Hispaniae municipia, de quibus Jo. Vaillantius de Colon. num. et Ez. Spanh. Diss. de praest. numism. V. p. 768. et Orb. Rom. I. 2. 18. p. 47. sq. Eadem liberalitate etiam Tiberius et Cajus Caligula civitatem quibusdam dederunt, ut ex numis et inscriptionibus idem docuit Ez. Spanhemius.

1) i. e. (referente Suetonio 1. 1.) medicinam Romae professis et liberalium artium doctoribus, quo libentius et ipsi urbem incolerent, et caeteri appeterent. Mühl.

$. 13.

Liberalior ea in' re Claudius. Claudius Imperator varie se gessit in concedenda negandave civitate. Quosdam civitatem Romanam usurpantes in campo Esquilino securi percussit: Suet. Claud. c. 25. Idem tamen Latinis naves mercaturae caussa fabricantibus jus Quiritium dedit: Suet. ibid. c. 18. 19. Ulpian. Fragm. III. 1. et 6. Quin non solum Galliae Comatae primoribus, sed et universae Galliae Comatae jus ferendi suffragia petendique honores dedit. Qua de re Tacit. Annal. XI. 23. Seneca de Benef. VI. 19. Imo multis eum confertim jura civitatis ac sine discrimine dedisse, ac venalia prope illa ejus libertos habuisse, testatur Dio Cass. Lib. LX. 17. Unde lucem capit vox illa Tribuni militum Actor. 22. 28. šyo molhoð nepuhaíou tnv nocteíuv taúrny ÈZENOUUTV. Magna equidem pecuniae summa comparavi mihi hoc jus civitatis (hanc civitatem), quam egregie illustrat Ez. Spanh. Orb. Rom. Ererc. I. c. 16. p. 94. sq.

. $. 14. Quibusnam Nero, Galba, Otho, Vitellius, et Vespasiani civitatem dederint ?

Nero, postquam in musicis et curulibus apud Olympiam agonibus victor fuerat a judicibus proclamatus, universam Achajam libertate, judices pecunia grandi donavit et civitate Romana: quod beneficium etiam iis, qui Pyrrhicham saltaverant, concessit: Suet. Ner. c. 12. Galba civitatem Romanam raro dedit, teste Suet. Galb. c. 14. dedit tamen Bargiacensibus, Laccobrigensibus, Deobrigensibus et Talabrigensibus, imo et Vesontinis et Cluniensibus, si fides numis sub Galba cusis, in quibus haec oppida Hispaniae et Galliae MUNICIPIA dicuntur: Claud. Chifflet Vesont. I. 28. Harduin. Num. Urb. p. 120. Vaillant. de Colon. T. I. p. 105. Othonem constat praeter quasdam alias largitiones Lingonibus universis civitatem Romanam dedisse: Tacit. Hist. I. 78. Vespasianum Stobienses m) in Macedonia civitate donasse, constat ex numo apud Spanhem. Diss. de Num. prov. 676. et Plin. Hist. Nat. IV. 10. Sed et filii saepe jus civitatis veteranis, liberis, posterisque eorum dederunt, ut patet ex

m) Eos tamen sua aetate juris Italici fuisse, tradit Ulp. L. 8. &. 8. D. de Censib. Hein. Cf. de Savigny Zeitschr. f. gesch. R. W. T. V. p. 264 — 266. Mühl.

marmoribus apud Gruter. Inscriptt. p. DLXXIII. n. 1. 2. p. DLXXIV. n. 5. 6. et p. DLXXV. n. 1.

$. 15. . Trajani et Hadriani in danda civitate liberalitas. An Hadrianus auctor constitu

tionis, qua civitas cum orbe Romano communicata ? Hispaniae potissimum Trajanus favit, ipse Hispanus. Unde in ejus numis occurrunt municipia Italicense, Inlipense, Albense, Urgaonense. Quibus ex marmore apud Gruter. Inscriptt. p. CLXII. 1. 3. addendi Icaeditani, Lancienses oppidani, Talori, Interamnienses, Colarni, Lancienses, Trascudani, Aravi, Meidubrigenses, Arabrigenses, Banienses, Paesures, quos omnes a Trajano demum civitate donatos, non vana divinatione conjicit Ez. Spanh. Orb. Rom. Exerc. I. c. 18. p. 108. sq. Idem Princeps singulis quibusdam subinde civitatis jura dedit rogatu amicorum, ut patet ex Plin. Epist.

X. 22. 6. 107. 108. Quin quum vicesimas hereditatum antea pendere cogerentur novi cives, eos hoc onere primum Nerva, deinde et Trajanus liberavit. Quod Principis beneficium collaudat Plin. Paneg. c. 37. Hadrianus sequutus Trajanum Latium multis civitatibus dedit: tributa multis remisit, ut loquitur Spartian. v. Hadriani c. 21. At datae ab eo civitatis in numis et lapidibus nulla usquam fit mentio, nisi quod in marmore sub eo legantur MUNICIPES. MUNICIPI T. AELI. HADRIANI AUG. CIVILITANI: Gruteri Inscriptt. p. CCCLXII. n. 1. Unde Civilitanos ab eo civitate donatos, colligit Spanh: ibid. p. 109. Sunt quidem, qui Hadrianum auctorem putent celeberrimae illius constitutionis de civitate cum universo orbe Romano communicata: L. 17. D. de Statu hom. quos in eum errorem induxit Chrysostom. ad Act. Apost. 25. p. 875. Tomo IV. edit. Savil. Sed hos rationem fugere, paullo post clarissime adparebit.

[blocks in formation]

An ca constitutio tribuenda Antonino Imperatori? Aeque falitur Justinianus Imperator, qui celebrem illam constitutionem Antonino Pio tribuit Nov. 78. 5. quamvis eum ante Spanhemium tantum non omnes caeca fide sequuti sint n). At quam

n) Contrarium tamen ante Spanhemium observarunt Wesembec. Paratit ad tit. D. de Statu hom. num. 5. Petit. Leg. Attic. p. 136. Vales. in Not. ad Excerpto Dionis p. 108. sq. [* ex editione, quae prodiit Parisiis 1634. 4.] Claud. Salmas, de modo usur. c. 19. p. 854. sq. Rupert. ad L. 2. D. de. Orig. jur. c. 1. p. 17. 18. Hem

« PreviousContinue »