Page images
PDF
EPUB

sequuti sunt Gajum P), quem Imperator, vel potius Tribonianus, ideo suum vocat. Conf. de eo Gajo Menag. Amoenitatt. jur. civ. p. 464. Bertrand. de Jurisperit. I. 29. Guil. Grot. Vit. Jurecons. II. 7.

S. 31.

Codex repetitae praelectionis. Sed ne hic quidem substitit Justiniani diligentia. Quum enim prior ille Codex parum placeret, et in multis Pandectae ab eo discreparent 9): denuo V viris ejus emendationem commendavit. Unde prodiit Codex repetitae praelectionis, (seu potius Codicis repetita praelectio), promulgatus anno DXXXIV, XVI. Kal. Dec., qui etiamnum exstat.

S. 32.

Novellae. Denique Justinianus, ut erat ad mutandum emendandumque jus proclivis, multa in superioribus libris promulgata ipse sustulit et mutavit, editis subinde novis constitutionibus, quas NOVELLAS adpellant r). Novem earum collectiones, vel, ut barbare vocantur, collationes a cujusnam manu sint, parum constat 8). Nec omnes Justi

p) Exstat etiamnum Gaji Institutionum sive epitome, sive aroonaguárlov, ab Aniano Wisigotho servatum, atque hinc inde interpolatum, quod cum aliis ejus fragmentis luculentoque commentario edidit Jac. Oiselius et suis, aliorumque adjectis notis, Ant. Schulting. in Jurispr. vetere antejustinianea. Lugd. Bat. 1717.4. (et in corp. jur. antejust. Bonn. Fasc. I. P. 2. p. 1. M.) Seculo tamen XI. integriores adhuc superfuisse Gaji institutiones, ex Cyni loco memorabili ostendit Bynkersh: de reb. manc. c. 7. p. 107. Hein. Jam hac nostra aetate sincerae Gaji institutiones, ac fere integrae, in bibliotheca capitulari Veronensi a Niebuhrio repertae et a J. Fr. L. Goeschenio primum editae sunt. Berol 1820. ed. 2. ibid. prodiit 1824. In corp. jur. Rom. antejust. exstat Heffteri editio Fasc. I. p 1. sq. Mühl.

9) Accedit, quod novae etiam post priorem codicem confectum editae erant constitutiones, in quibus eminent quinquaginta decisiones, veterum altercationum causa propositae. Vid. const Cordi nobis de emend. codic. §. 1. 2. 5. Hugo R. G. p. 1083–1086. ed. XI. Zimmern R. G. §. 49. Mühl.

r) De quibus jam vide librum praestantissimum F. A. Bieneri, qui inscribitur : Gesch. der Novellen Justinian's. Ber. 1824. Mühl.

s) Ipsum enim Tribonianum , qui Novellarum collectionem promisit §. 4. Const. Cordi nobis de Emend. Cod. auctorem haud esse, vel ex stilo adparet. Nec magis de Berguntione liquet. Hein. Certiora de Novellarum in novem collationes descriptione (licet etiamnum auctor ejus ignoretur) invenies apud Bienerum l. 1. p. 271- 285 et de Savigny Gesch. d. R. R. im Mittelalter Tom. III. ş. 184. et s. 193. 194. T. IV. in adp. p. 485. T. V. p. 62. et in adp. p. 571. sq. Mühl.

niani, sed quaedam etiam Tiberii Imp. sunt, uti CLXI. CLXIII. CLXIV. quaedam etiam Justini II., uti CXL. CXLIV. CXLVIII. CXLIX ). Id saltem vel ipsa versio ineptissima indicat, eas collationes barbaris seculis confectas u). [Ineptum enim est, verba verbis reddere, ut fecit interpres, qui saepe tamen sensum optime adsequutus est: Cujac. Observo. VIII. 40.]) Unde de Graeco restituendo textu jam dudum solliciti fuere eruditi. 5) Novellas CXLIV [*imo integriores nonnisi CXXXIV*] Graece edidit Greg. Haloander Norib. 1531. fol. 2) alias XXIII e codice Fuggeriano extulit Henr. Scrimgerus Scotus, quae prodiere ex Stephaniana [* s. l. sed Genevae*] 1558. Exstant et versiones latinae cultiore stilo adornatae partim a Juliano a), Patricio et Antecessore Constantinopolitano,

[graphic]

t) Biener 1. I. p. 93 – 97. Quaedam etiam ex Eparchicis i. e. ex edictis Praefectorum . Praetorio, desumtae sunt, nempe Nov. 165. 166. 167. 169. Vid. Biener I. I. p. 93 — 102. Mühl.

u) Conjecturas de vulgatae versionis auctore vid. apud Aem. Lud. Hombergk zu Vach de Novellar. constit. lingua originaria et vulgatae versionis aetate, auctore et usu in foro. Cap. II. et Bienerum l. I. p. 260 — 262. Mühl.

x) Cui etiam conjungend. Schrader in Prodr. corp. jur. civ. p. 28. not. 23. Mühl.

y) Nec omnes tamen Novellae Graece conceptae. Vid. Nov. 9. 11. 23. 33. 35— 37. 62. 65. 75. 104. 114. 138. 143. 150. quae manifesto latine editae a Justiniano. Hein. Sunt etiam quaedam utraque lingua conscripta, ut Nov. 17. (praeter praefationem, quae latine scripta est), 18. (cf. Nov. 66. c. 1.), 32. (quae quidem gracce edita, eadem tamen est, quae Nov. 34. latino sermone composita), 111. Vid. Biener. 1. 1. p. 17 – 19. Mühl.

z) Vid. Biener. I. 1. p. 86. et p. 341 – 348. G. E. Heimbach in der Zeitschr. für gesch. R. W. T. VIII. p. 317 – 330. Mühl.

a) Ad hunc Julianum pertinet epigramma Theaeteti, quod exstat in Antholog. IV. 1.

Τούτον Ιουλιανόν νομικής φάος είπον ιδούσαι

Ρώμη και Βερόη, πάντα φύσις δύναται.
Roma et Berylus, conspecto hoc lumine legum,

Quantum , ajunt, virtus, ingeniumque potest! Quod elogium ad Salvium Julianum, Edicti perpetui conditorem, frustra retulerunt Alciat. Dispunct. II. 27. et Bertrand. de Jurisperit. I. 1. p. 30. merito hinc notati a Menagio Amoenitatt. Jur civil. c. 24. et Guil. Grot. vit. Jurecons. II. 6. p. 122. Hein. Julianus antecessor non vertit Novellas, ut ait auctor, Pancirolum sequutus, sed tantum epitomen Novellarum edidit, quae a glossatoribus Novellarum adpellatione insignitur. Patricium fuisse hunc Julianum dixit nullus, et male forte confunditur cum illo, cui libros suos inscripsit Priscianus : vid Eabricii Bibl. Lat. Lib. IV. c. 7. §. 3. Cann. De Juliani epitomatore ejusque opere vid. Bicner. I. I. p. 70— 84, p. 232 — 242, p. 604 – 607. – Graeca etiam exstat epitome

partim a Greg. Haloandro, quarum haec cum corpore juris Haloandrino, illa e bibliotheca Pithoeorum prodiit Bas. 1576. f. et Paris. 1689. f. b)

. 33.

Authenticae. AUTHENTICAE ex novellis desumtae adjectaeque codici jam-seculo VI. a Gregorio M. Epist. XI. 54. Juone Carnot. Part. III. c. 185. citantur. Unde nec ab Irnerio solo sunt, ut vulgo creditur, nec a Jureconsultis Papiensibus, qui tamen forsan eas auxerunt. Vid. Strauch. Diss. Acad. IV. c. 1. 2. Beyer. Posit. Pandect. I. 2. p. 30. sq. [V. Ill. Corn. van Bynkershoek de Auctorib. authent. c. 2. sq.] )

[graphic]

$. 35. In oriente jus Justinianeum primo Graece versum f). At in oriente per complura etiam saecula juris Justinianei usus obtinuit, quamquam omnem fere in foro auctoritatem versiones interpretationesque graece conscriptae occupaverant, quippe quae ad vulgarem popularemque sensum magis essent accomodatae 6). Mühl. Institutionibus eam operam navavit Theophilus ille ipse, qui Institutiones cum Triboniano et Dorotheo elaboravit. [Praef. nostr. ad Vinnium, et Jo. Henr. Mylii Vindic. Theophil.] Ejus enim paraphrasin jam laudari a Thallelaeo ipse observat Fabrot. in Praefat. ad Theoph. vid. Gundlingiana Part. Il. Obs. II. [et Boehmeri praefat. ad Institutt. ubi id falsum esse docet.] Pandectis et Codici Thallelaeus, Phocas, Theodorus Hermopolites, Anatolius, Isidorus, aliique b). Vid. Suares. Notit. Basilic. Tom. I. praemiss. Vinc. Gravina de ortu et progr. jur. civ. n. CXXXVIII. p. 163. sq. Theophili paraphrasis potius, quam versio, etiamnum exstat, edita primum a Viglio Zuichemo, insigni Frisiae ornamento Bas. anno 1534. f. deinde a Christiano Wechelio Paris. eodem anno 8. hinc a Jodoco Petro Neithardo [* Basil. *] anno 1544. 8. porro a Jac. Curtio [*sed tantum lat. non gr.* ] anno 1545. [* imo princeps vers. Curt. ed. prodiit jam 1536. 8. Antverp. *], Dionysio Gothofredo anno 1587. [* Genev. 4.*]a Carolo Hannibale Fabroto Paris. 1638 et 1657.4., (denique a Guil. Ottone Reitz, qui et fragmenta Theophilina ante inedita subjunxit. Hag. 1751.)

S. 36. Deinde nova collectio tentata Basilio. Postea Basilius Macedo novam collectionem instituit, desiderans in Justinianeo corpore brevitatem, perspicuitatem, ordinemque concinnum : Cedren. Annal. p. 568. Leon. Imp. prooem. ad Basilica. Sed morte praeventus, non nisi epitomen edidit Codicis Justinianei,

f) Omnia sub censuram vocare, quaecunque hic sequentibusque in locis de Graecorum jure Byzantinorum Auctor in medium protulit, longum est atque ab hujus operis consilio quam alienissimum. In eo igitur acquievi, ut aut omissä quaedam supplerem, aut minus recte dicta emendarem, utique tunc, cum oratio versatur in rebus ejusmodi, quas ignorare neque tironibus licet. Mühl.

g) Biener Gesch. d. Novell. Justinian's p. 121-123. Mühl. .

h) De Novellarum interpretatione imprimis meriti sunt Theodorus Hermopolitanus et Athanasius Emisenus, cujus nobis fortuna secunda integrum servavit librum (vid. $. 32.). Practerea complura Graecorum JCtorum fragmenta in

quam noÓXELQOV tõv rouwv adpellaviti). Periit hoc opus praeter fragmenta quaedam de nuptiis in Jo. Leuncl. Jur. Graeco Rom. Lib. II. * p. 86. aliudque apud Baron. Ann. DCCCLXXVI. n. XII.

S. 37.

Et Leone. In labore illo Basilio, idem, qui in imperio, successit Leo k), filius, insigni rerum scientia goqoù vel qehooóqov cognomen adeptus. Εt is quidem edidit βασιλικά νόμιμα, vel διατάξεις βασιλικάς ex Pandectis et Codice, omissis tamen jureconsultorum et Imperatorum nominibus, compilata : Suares l. c. ?)

Basilicorum scholiis leguntur, nonnulla etiam seorsum sunt servata. Vid. Thallelaei, Theodori, Stephani, Cyrilli aliorumque JCtorum graecorum commentarios in titulos quosdam Dig. et Cod., quos primum edidit Dav. Ruhnkenius Hag. 1752. Mühl.

i) De vero operis, quod Basilicorum nomine nunc circumfertur, auctore necdum inter eos satis convenit, qui, praesertim hac nostra aetate, quaecunquc ad hanc rem illustrandam faciant, diligentissime undique conquisiverunt. Nam (ut alios omittam) vid. Car. Wittium Rhein. Mus. T. III. p. 35. sq. $. 6. et Gust. Ern. Heimbachium in prolegom. ad Athanasii Emiseni novellar. comment. p. XXXIX - XLII). Quicquid vero hoc sit, id tamen pro certo affirmari potest, insigniter errare Auctorem, qui Basilium Macedonem nihil nisi epitomen edidisse Codicis Justiniani eamque esse rò npóxelpov toy vóuwy arbitratur. Vid. ipsius prochiri praef. in thes. Meerm. T. VIII. p. IX. et quae ad fs. sqq. sunt notata. Mühl,

k) Est idem auctor Novellarum Leonis, quae latine addi solent Corpori juris. Eas primus edidit Scrimgerus 1568. fol. Quae an usum in foro habeant, disquirit Bynkersh. Observv. IV. 2. Hein.

1) Propius accedere videtur ad veritatem, opus aliquod sat magnum idque sexaginta libris constans ipsum edidisse Basilium (vid. prochiri praef. in thes. Meerm. T. VIII.), deinde repetitam ejus praelectionem libris quadraginta proposuisse (vid. praef. epananoges ap. Wittium Rhein. Mus. T. III. p. 30.), postea Leonem aut viginti libros adjecisse, aut totum librum denuo sub censuram vocasse (vid. Nov. Leonis I. in f.), nomine retento ávaxaI6Q0€os tãy vouwv, quo jam usus erat Basilius, ut repurgati veteris juris velut esset indicio. Cf. Heimbach. 1. l. p. XL-XLII. -- Neque vero abrogandi juris Justinianei causa compositum est Basilicorum opus, sed id egerunt imperatores, ut graece legi possent ea, quae ex illius juris libris suorum temporum rationi adhuc convenire ipsis visa sunt. Igitur ex omni fere juris Justinianei volumine Basilicorum libros hauriri voluerunt, his quidem omissis, quae aut a tempore erant aliena, aut novis legibus propius definita. Ex institutionibus paucissima tantum desumta sunt, plurima ex Digestis atque constitutionum Codice, seu potius ex harum collectionum versionibus graecis; Novellae graece conscriptae magna ex parte integrae fere receptae sunt. Vid. Biener Gesch. d. Novell. p. 127 - 140. Heimbach in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. VIII, Mühl.

« PreviousContinue »