Page images
PDF
EPUB

S. 1.

In Romano imperio alii erant cives, alii Latini, alii Italici, alii provinciales. Ex quo Roma initio per Latium, tum per Italiam, ac denique per universum paene terrarum orbem arma victricia circumtulit: quadripartita esse coepit hominum huic imperio subjectorum differentia. Alio enim jure CIVES, alio LATINI, alio ITALICI, alio denique PROVINCIALES utebantur b). Priores tres gradus conjungit Claudius Imp. apud Tacit. Annal. XI. 24. Omnia, Patres conscripti, quae nunc vetustissima creduntur, nova fuere: plebeji magistratus post patricios; LATINI post plebejos: ceterarum ITALIAE gentium post Latinos. Habes hic CIVES, ex quibus Patricii, et plebeji magistratus creati: habes LATINOS et ITALICOS, ita conjunctos, ut intelligas, civitatem jure Lati, hoc jure Italico praestitisse. Omnium postremae conditionis erant PROVINCIALES, quos ideo Italicis postponit Suet. Vespas. c. 9. Amplissimos ordines, et exhaustos caede varia, et contaminatos veteri negligentia, purgavit, supplevitque, honestissimo quoque ITALICORUM AC PROVINCIALIUM adlecto.

§. 2.

Peregrini qui fuerint?

Quicumque civitatis jure non fruebantur, ii veteribus HOSTES, et paullo post, inflexa in deterius hujus vocabuli significatione,

b). Jam sententiam hanc Sigonii, de quadripartita hominum imperio Romano subjectorum differentia, omnium eruditorum plausu eliminavit de Savigny duabus commentationibus docte atque eleganter scriptis, altera: über die Entstehung und Fortbildung der Latinitaet als eines eigenen Standes im röm. Staate (Zeitschr. f. gesch. R. W. T. V. Nr. V.), altera: über das jus Italicum (ibid. Nr. VI). Et is quidem invictis argumentis docuit, tripartitam fuisse hominum liberorum, imp. Rom. subjectorum, conditionem: civium, peregrinorum, et, qui medium inter cives et peregrinos obtinebant locum, latinorum; jus autem Italicum non singulorum hominum, sed locorum fuisse jus. (Vid. quae, Savignium secutus, Hauboldus infra notavit ad §§. 24. 74. sqq. 97. sq.). Unde multa sua sponte concidunt atque emendanda sunt ex his, quae hac in adpendice tradidit Auctor, Sigonii maxime amplexus sententiam. Quae vero hujus sententiae confirmandae causa a Tacito Suetonioque retulit Heineccius loca, ea de magistratuum capessendorum jure, tum vero de exterorum in civium numerum allectione intelligenda sunt. Aderat quidem discrimen aliquod inter ipsos urbis Romae incolas cives, atque eos, qui aut Italiam aut provincias incolebant, velut, quod Romae tres, in Italia quatuor, in provincia quinque excusarent liberi a munerum onere (pr. J. de excus. tut. et cur.); quod tamen Italorum privilegium nibil quicquam pertinebat ad jus Italicum, de quo quaerimus. Mühl.

PEREGRINI vocabantur: Cic. de Offic. I. 12. Festus sub voce hostis: Lib. VIII. p. 175. [* ex edit. Andreae Dacerii.] ©).

CAP. I.

DE JURE QUIRITIUM ET CIVITATIS.

§. 3.

Olim omnes, qui Romam commigrarunt, promiscue cives facti.

Ac primo quidem, quum nova urbs non admodum adflueret civibus, promiscue jura civitatis impetrabant, quicumque vel in urbe, vel in agro Romano lares figere constituerant: Liv. I. 8. Imo tantum erat Romuli studium amplificandi civitatem, ut et hostes devictos plerumque in urbem transferret, agroque adsignato, in curias adscriberet. Hunc in modum civitatis jura communicavit cum Caeninensibus, Camerinis, Antemnatibus, Crustuminis, ac postremo etiam cum Sabinis: Dionys. Halic. Antiquit. Rom. II. 35. sq. 46. Liv. I. 13. Unde Claudius apud Tacit. Annal. XI. 24. At conditor noster, Romulus, tantum sapientia valuit, ut plerosque populos eodem die hostes, dein cives habuerit. Sequuti sunt hoc exemplum ceteri Reges, qui Albanos, aliosque populos devictos Romam transtulerunt, ac civitatis fecerunt participes: Liv. I. 29. 33. Qua de re Cicero pro Cornel. Balbo c. 13. Illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium, et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille, creator hujus urbis, Romulus, foedere Sabino docuit, etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere. Sic initio, ut recte observat Dionysius IV. 23. ἅπασι τοῖς ξένοις ἐπέτρεψαν τῆς πόλεως μετέχειν, quoslibet exteros admittebant ad jus civitatis, ne iis,quidem exclusis, qui e justa servitute fuerant manumissi. Hos enim omnes e Servii Tullii instituto cives Romanos factos, et in quatuor urbanas civium Romanorum tribus descriptos esse, ex eodem adparet Dionysio. Non segnius aliquamdiu, libera jam republica, providerunt Romani, ut civitatis jura cum quamplurimis communicarentur, maxime post captam et incensam a Gallis urbem, quam ut tanto splendidius instaurarent, novos et peregrinos cives adsciverunt ex Vejentibus, Capenatibus et Faliscis, iisque agri partem adsignarunt, teste Livio VI. 4. Et sane prudenter id provisum a Romanis. Quum enim

c) Varro de Lingua latina Lib. IV. pr. Multa verba aliud nunc ostendunt, aliud ante significabant, ut HOSTIS. Nam tum eo verbo dicebant Peregrinum, qui suis legibus uteretur: nunc dicunt eum, quem tum dicebant PERDUELLEM, Haub.

Romanae reipublicae salus in armorum vi posita videretur, quae nulla esse poterat sine numerosa civium multitudine, merito de augendo civium numero quam maxime fuere solliciti, ut luculenter ostendit Dionys. Halicarnass. II. 16. et III. 44.

S. 4.

Postea et aliis, qui in oppidis suis manebant, jus civitatis datum. Unde alii cives ingenui, alii municipes.

Postea factum est, ut praeter eos, qui domicilium in urbe vel agro Romano constituerant, quive in urbanas vel rusticas tribus fuerant descripti, etiam peregrinis aliorum oppidorum, et qui in iis remanebant, incolis, aut victis etiam, nec tamen in urbem abductis hostibus, modo singulis, modo universis, jus Romanae civitatis Senatus populique judicio atque auctoritate deferretur. Sic Dionysius Halic. II. 16. observat, Romanos captas urbes non exscidisse, sed in alias misisse colonos, ἐνίαις δὲ καὶ πολιτείαν μεταδιδόναι, aliis civitatem dedisse. Quo pertinent etiam illa Livii XXVI. 24. Jam inde a majoribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum jus accepissent, alios in ea fortuna haberent, ut socii esse, quam cives, mallent. Quicumque ergo adepti Romanae civitatis jura in oppidis suis manebant, ii MUNICIPES dicebantur (Gell. N. A. XVI. 13.). Simul ac vero Romae fortunarum suarum sedem collocabant, CIVES INGENUI erant, quemadmodum eos vocat Cicero in Bruto c. 75. Sic M. Porcius Cato, quamdiu Tusculi est commoratus, municeps fuit; ubi Romam commigravit, civis Romanus, quamvis jam ante jure civitatis Romanae etiam in municipio suo frueretur: Sigon. de antiquo jure civ. Rom. I. 1. p. 16. Ex quo patet, alios fuisse cives INGENUOS, sive optimo jure cives, alios MUNICIPES. Illi Romae domicilium, tribum et honorum petitionem fuerant consequuti: hi, tametsi tribum atque honorum petitionem adepti essent, tamen domicilio carebant.

§. 5.

Municipum duplex erat patria, sed Roma tamen patria major.

Illi, (tametsi alias civis Romanus plurium civitatum civis esse haud posset), tum in municipio suo, tum Romae magistratus recte gerebant, ideo quod non tam duarum diversarum civitatum, etsi aliqua inter eos privati juris esset varietas, quam unius, cives censebantur: Ez. Spanhem. Orb. Rom. Exerc. I. c. 6. p. 35. sq. Duplex

ergo municipibus erat patria: altera, in qua nati; altera, qua excepti erant, quamvis haec veluti major esset, et illa in hac contineri videretur, ut praeclare ostendit Cicero de Legg. II. 2. quem locum totum adscribere licebit. Interrogaverat Atticus, cur Cicero Arpinum germanam patriam suam adpellarit? Cui Cicero: Ego mehercule et illi, (Catoni) et omnibus municipibus duas esse censeo patrias: unam NATURAE, alteram CIVITATIS; ut ille Cato, quum esset Tusculi natus, in populi Romani civitatem susceptus est. Ita, quum ortu Tusculanus esset, civitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram juris. Et quibusdam interjectis: sic nos et eam patriam dicimus, ubi nati, et illam, qua excepti sumus, sed necesse est, caritate eam praestare, qua reipublicae nomen universae civitatis est: pro qua mori et cui nos totos dedere, et in qua nostra omnia ponere, et quasi consecrare debemus. Dulcis autem non multo secus est ea, quae genuit, quam illa, quae excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus numquam negabo 1), dum illa sit MAJOR, et haec in ea contineatur. Hinc saepe fiebat, ut unus idemque et Romae et in municipio suo summos honores gereret. Ita Milo, dum jam Romae Consulatum petebat, Dictator erat Lanuvii in patria naturali: Cicero pro Milone c. 34. 37. Et Ciceronis filius Aedilis apud municipes suos Arpinates patris voluntate factus est, teste eodem Cicerone Epist. ad Div. XIII. 11. Imo ipse Hadrianus jam Imperator veteri ritu in patria sua Quinquennalem se creari passus est: Spartian. vit. Hadr. c. 19. Inter municipes tamen et cives ingenuos aliquam fuisse privati juris varietatem, paullo post docebimus.

§. 6.

Hinc porro civitate donati etiam Latini quidam, sed non eodem jure. Postea, ubi major paullatim dignatio Romanae civitatis esse coepit: jus civitatis parcius datum, et vix cum quibusdam Latii populis vel ad augendam rem Romanam, vel honoris caussa communicatum est: Liv. VIII. 13. et 14. Ejus beneficii Latinorum populis ac Hernicis dati primus auctor Sp. Cassius, tertium Consul circa annum U. C. CCLXVII.: Dionys. Hal. VIII. 69. At quum Consul

--

d) At post negabo punctum ponendum, et verba: dum illa — contineatur omittenda. Absunt enim non solum a Bruxiano, Casselano et Viennensi codice, sed inustam etiam interpolationis notam prae se ferunt. Cf. Jo. Aug. Goerenz ad h. 1. ex editione M. T. Ciceronis Philosophicorum omnium, quam ille curavit, Vol. I. (Lipsiae et Londini 1809. 8.) p. 111. Cann.

ille popularis, et de adfectata tyrannide suspectus, tam late hoc populi Romani beneficium interpretaretur, ut Latinis et Hernicis cum jure civitatis etiam jus suffragii datum contenderet: solebant deinde Romani jus civitatis ita dare, ut pro diverso sociorum in populum Romanum studio, modo jus suffragii simul concederent, modo illud disertis verbis exciperent. Primi sine jure suffragii civitatem acceperunt Caerites ) : Strabo Geogr. V. c. 2. §. 3. Gell. Noctt. Att. XVI. 13. Mox et Campanis equitibus, Fundanis et Formianis eadem lege data civitatis jura: Liv. VIII. 14. nec non Acerranis: Liv. VIII. 17. Anagninis, Liv. IX. 43. aliisque pluribus, de quibus adcurate Ez. Spanhem. Orb. Rom. Exerc. I. c. 7. p. 39. Contra ea Lanuvini, Aricini, Nomentani, Pedani, aliique in civitatem ita accepti sunt, ut et jure ferendi suffragii, et capiendi in urbe muneris gauderent: unde et ejusmodi oppida veluti xar' ¿§ov MUNICIPIA dicta, ut docet Ulpian. L. 1. §. 1. D. Ad municip. f).

§. 7.

Qui in Latinis civitatibus magistratus gesserant, fiebant cives.

Invaluit praeterea, ut etiam a jure Lati via pateret ad jura civitatis iis omnibus, qui in patria, Latio donata, magistratus gesserant: Appian. de Bell. civil. II. 26. Strabo IV. c. 1. §. 12. Quod jus Trajani adhuc aevo valuit, ut patet ex verbis Plinii Paneg. c. 39. His quoque, quibus per Latium civitas Romana patuisset, idem indulsit etc.

e) Inde factum, ut Censores eos, quos suffragii jure privabant, in Caeritum tabulas referre dicerentur: Gell. l. c. Q. Asconii Pediani Commentationes in aliquot M. Tullii Ciceronis Orationes p. 20. [* ex editione, quae prodiit Lugd. Batav. 1675. 12.] De his intelligendus Horatius Epist. I. 6. v. 62. sq.

Caerite cera

Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulyssei. Hein. Sunt tamen, qui in Caeritum tabulas referri ex eo dictum existiment, quod primi fuerint Caerites, i. c. Caere oppidi incolae, qui notae causa suffragio privarentur, quum antea optimo jure cives fuissent; velut Huschke Verf. des Königs Servius Tullius p. 531 sq. Eundemque vide de eo: quaenam et similitudo et dissimilitudo fuerit inter aerarium fieri et in Caeritum tabulas referri, ibid. p. 495 et p. 533. sq. Mühl.

[ocr errors]

f) De civitate variis populis Latinis data vid. Dukerus ad Liv. VIII. c. 14. §. 2. 8. 10. c. 17. §. 12. IX. c. 43. §. 23. T. II. p. 720. 722. sq. 735. 1015 1017. Haub.

« PreviousContinue »