Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

que, quibus nullis in scholis publicis erat locus: Vinn. Comm. ad §. 16. Inst. h. t. p. 139. [multo minus mechanici et ludorum magistri, qui a professoribus diserte discernuntur: L. 1. pr. et §. 6. D. de Extraord. cognit.] ").

LIB. I. TIT. XXVI.

DE

SUSPECTIS TUTORIBUS VEL CURATORIBUS a).

Non solum excusari, sed et removeri a tutela et curatione nonnulli poterant, si vel dolose vel segniter pupillorum minorumque res administrare et curare dicerentur, vel ulla malae fidei in eos caderet suspicio. Tales dicebantur SUSPECTI, et de his ad hunc titulum agendum.

§. 1.

Suspecti crimen e XII Tabulis.

SUSPECTI crimen ex lege XII Tabularum descendere, ipse adgnoscit Imperator princ. Inst. h. t. ut et Ulpianus L. 1. §. 2. D. de Susp. tut. nec obscure id testatur Cic. de Offic. III. 15. In iis tabulis ex Jac. Gothofredi sententia cautum fuerat: SI TUTOR DOLO MALO GERIT, VITUPERATO, QUANDOQUE FINITA TUTELA ESCIT, FURTUM DUPLIONE LUITO 1). Quamvis vero suspecti vocabulum in hac lege, si ita concepta fuit, non occurrat; praecipue tamen veteribus

u) Caeterum ad munera publica tutelarumque vocati, licet excusationes non haberent, tamen potiorem nominando intra idem temporis spatium, quod excusationibus constitutum erat, avertere poterant onus, dummodo causas et allegarent et probarent, quare potiores habendi essent nominati, neque aut patris testamento dati, aut in earum personarum numero essent, quae lege Julia et Papia excipiebantur. Vid. Vat. Fr. §. 157 — 167. §. 206–219. §. 242. et cf. Pauli sent. rec. II. 28. 29. L. un. C. de potioribus ad mun. nominand. Al. Aug. de Buchholtz ad oration. D. Severi de potiorib. nominand. Regiom. 1824. 8. et Ejusd. Exc. II. ad Fragm. Vat. Zimmern R. G. §. 242. p. 911. sqq. Rudorff 1. 1. II. p. 7—15. et §. 97 — 105. p. 159. sqq. Mühl.

[ocr errors]

a) Jo. Vollenhove Diss. de suspectis tutoribus et curatoribus. L. B. 1732. 4. et in Ger. Oelrichs Thes. N. Dissertt. Belgic. Vol. I. T. I. p. 189 — 258. Haub. Des. d'Hauw Diss. de suspectis tutorib, et curatorib. Brug. 1825. 4. Rudorff 1. l. T. III. §. 193 - 200. Mühl.

b) Vid. Dirksen Krit. u. Herstellung d. Zwölf-Tafel-Fragm. p. 599–604. Mühl.

suspicio esse dicebatur, ubi dolus malus videbatur metuendus. Hinc Terentius Eunuch. Act. III. scen. 3. v. 8. sq.

[blocks in formation]

Quum ergo de eo tutore in lege ageretur, qui minus ex fide tutelam gereret: Jureconsulti eum vocarunt SUSPECTUM, quemadmodum et actionem ipsam crimen suspecti c) adpellabant: Inst. princ. h. t. Quamvis autem ex XII Tabulis sit hoc crimen: Decemviri tamen illud, sicut et alia jura, ab Atheniensibus acceperant, apud quos nota erat ἡ τῆς ἐπιτροπῆς γραφή, quam cuivis instituere licebat adversus tutorem, qui pupillum ulla adfecerat injuria: Jul. Pollux Lib. VIII. c. 6. Segm. 35. d).

§. 2.

Quinam suspecti fieri potuerint? quinam postulare?

Suspecti postulari poterant omnes tutores, sive dati ex lege Atilia, sive testamentarii, sive legitimi: L. 1. §. 5. D. h. t. Imo et patroni huic judicio erant obnoxii, ita tamen, ut eorum famae parceretur: L. 1. §. 5. D. §. 2. Inst. h. t. L. 9. D. de Obsequ. par. et patr. id quod etiam in adgnatis observari, ipsius pupilli videbatur interesse: unde et his potius curator adjungi solebat: L. 9. D. h. t. Praeterea et omnes postulare suspectos poterant promiscue, unde et quasi publica erat haec adcusatio: §. 3. Inst. h. t. L. 1. §. 6. D. h. t. Quamvis enim vere publicum non esset hoc judicium, quum caussa ne criminalis quidem haberetur, et hinc apud magistratus, qui jurisdictione tantum gaudebant, e. g. apud Praetorem, institueretur: in multis tamen imitabatur judicia publica. Praeterquam enim quod cuivis e populo adcusandi jus esset; vocabula etiam ejusmodi adhibebantur, quorum alias in publicis tantum judiciis erat usus, ut puta, crimen, adcusatio, quae omnia zuť áraλoyíar in hac caussa usurpantur: Huber. Praelectt. ad Inst. I. 26.

§. 3.

Suspectis interdicebatur administratione. Eorumdem remotio et infamia. Suspectis hac actione factis primo omni administratione tutelae interdicebatur, et interim dabatur curator: L. 7. C. h. t. Deinde, si

c) Crimen hic est idem ac adcusatio, quare et Theophilus xarnyogíav vertit. Vid. Brisson. de Verb. sign. sub voce crimen p. 276. Hein.

d) Cf. Meier u. Schömann attischer Process. p. 291

296.

eos vel dolo malo, vel culpa sua, parum diligenter tutelam gessisse, adpareret, removebantur; ab eaque interdictione et poena nec promissa satisdatio liberabat: §. 12. Inst. h. t. Praeterea et infamis erat tutor, quotiescumque doli culpaeve latae fuerat convictus: §. 6. eod. Commune id hoc judicium habet cum omnibus reliquis, quae occasione tutelae oriuntur, veluti actionibus tutelae et de distrahendis rationibus. Hinc turpe tutelae judicium memorat Cicero pro A. Caecina c. 3. Idem pro Q. Roscio Comoedo c. 6. Si qua sunt privata judicia summae existimationis, et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. Aeque enim perfidiosum et nefarium est, fidem frangere, quae continet vitam; et pupillum fraudare, qui in tutelam pervenit: et socium fallere, qui se in negotio conjunxit.

§. 4.

Poena tutorum quorumdam extraordinaria.

Nonnumquam etiam, si dolum insignem aliaque delicta intervenisse adpareret, tutores tam nefarii ad Praefectos urbi remittebantur, extra ordinem puniendi: §. 10. Inst. h. t. maxime si libertus tutor filios vel nepotes patroni fraudasset: §. 11. eod. Quum enim merum in urbe imperium non esset penes Praetores, sed penes Praefectum urbi, cujus erat animadvertere in crimina, quae intra urbem, vel centesimum milliare extra eam, committerentur: Tacit. Annal. VI. 11. Dio Cass. LII. 42. Suet. Aug. c. 37. L. 1. princ. §. 3. 4. 10. D. de Offic. Praef. urb. oportebat omnino Praetorem reos animadversione vel supplicio dignos ad Praefectum urbi remittere. Qua remissione opus non erat in provinciis e), ubi Procoss. et Praesides et jurisdictione et imperio mero gaudebant. Insigne hujus severitatis exemplum statuit Galba, Lusitaniae Praeses, qui tutorem, quod pupillum, cui substitutus heres erat, veneno necasset, cruce adfecit: implorantique leges, et civem Romanum se testificanti, quasi solatio et honore aliquo poenam levaturus, mutari, multoque praeter ceteras altiorem et dealbatam statui crucem jussit: Sueton. Galb. c. 9.

§. 5.

Actio de distrahendis rationibus.

Ceterum ab hoc judicio diversa erat actio de distrahendis ratio

e) Praeterquam si quid contingeret in municipio. Tunc enim ea juris municipalis ratio erat, ut reus mortis ad Praesidem remitteretur. Et ita locum Joannis Evangelistae c. 18. v. 31. explicat Huber. Dissert. I. 3. sq. Hein.

nibus f), quae finita demum tutela contra tutorem, qui furtim aliquid subtraxerat, dabatur in duplum: L. 55. §. 1. D. de Adm. et peric. tut. quo pertinent ultima legis XII tabularum verba: QUANDOQUE FINITA TUTELA ESCIT, FURTUM DUPLIONE LUITO. Sed de ea actione satis multa notant doctores, nihil ut a nobis jam addendum videatur.

f) Seu potius: actio distrahendis rationibus. Vid. Corn. v. Bynkershoek Obs. jur. rom. VI. 8. Rudorff 7. 7. III. p. 2. sq. Mühl.

ADPENDIX

LIBRI I.

DE

JURE ANTIQUO CIVIUM ROMANORUM, LATINORUM, ITALIAE, PROVINCIARUM, NEC NON CONDITIONE

PEREGRINORUM.

Liber primus Institutionum totus agit de divisionibus personarum ratione status. Quum vero personarum status maxime triplex in jure Romano traderetur, LIBERTATIS puta, CIVITATIS et FAMILIAE: Tribonianus nonnisi eas attulit divisiones personarum, quae ad libertatis familiaeque statum pertinere videbantur. De civitatis statu nihil disseruit, forsan, quod ea, quae huc pertinent, jura tantum non omnia everterat Antonini Caracallae constitutio, de jure civitatis cum omnibus orbis Romani incolis communicando: L. 17. D. de Statu hom. At quamvis excusari mereatur Tribonianus: nos tamen forsan non aeque videremur excusandi, si tam praeclaram antiquitatum Romanarum partem, quae tot juris nostri veterumque auctorum locis tam egregiam lucem adcendit, intactam plane praetermitteremus. Juvabit itaque post Car. Sigonii, Ez. Spanhemii, aliorumque luculentissimas commentationes a) ea de JURE CIVIUM ROMANORUM, LATINORUM, ITALORUM, PROVINCIALIUM, deque statu et conditione PEREGRINORUM hic conjunctim exhibere, quae ad illustrandum jus Romanum quam maxime facere videbuntur.

a) Haud pauci de hac re egregios ediderunt commentarios. Caroli Sigonii et Ez. Spanhemii aeterna atque eximia opera nemini ignota sunt. His addendi Alex. ab Alex. Genial. Dier. IV. 10. Onuphr. Panuin. de Imp. Rom. 5. Selden. de Synedr. II. p. 62. Henr. Dodwell. Praelect. Cambden. p. 194. Petr. Jos. Cantelius de Rep. Rom. p. 208. et alii. Hein. Capitalis liber, e quo plurima, in hac Adpendice ab Heineccio adlata, sunt emendanda, est Alb. Diet. Trekell Selectarum Antiquitatum Romanarum Pars I., in qua potissimum agitur de jure civitatis, Quiritium, Lati, Italico etc. Hag. Com. 1744. 8. Auctor in universo hoc loco juravit fere in verba Car. Sigonii et Ez. Spanhemii. Haub.

« PreviousContinue »