Page images
PDF
EPUB

§. 9.

Professio liberorum apud Praefectum aerari.

Quinam liberi profuerint ad capienda πohuτɛxvíus praemia, de eo copiose satis disputant Jureconsulti. Nos addimus, ne fraus legi fieret, cautum fuisse a Marco Antonino Imperatore m), ut professio liberorum intra diem tricesimum fieret apud Praefectum aerarii, alterumque exemplum tabularum domi, alterum apud aerarium adservaretur: id quod idem Imperator etiam in provinciis fieri jussit: Jul. Capitolin. vit. Marc. Anton. c. 9. Et huc pertinet exemplum Gordiani, de quo idem Jul. Capitolin. Gord. c. 4. nec non lepida illa adulteri excusatio apud Juvenal. Sat. IX. v. 84. sqq.

Tollis enim, et LIBRIS ACTORUM spargere gaudes
Argumenta viri: foribus suspende coronas,

Jam pater es: dedimus, quod fumae opponere possis,
Jura parentis habes, propter me scriberis heres.

Adde Brisson. Antiqu. Rom. I. 5. p. 7. (et Trekell ad Brisson. Antiq. opp. min. p. 10. Haub.).

S. 10.

Fisci et aerari, ut et rationis Caesaris differentia.

Voluntariis porro excusationibus adcensenda II. ADMINISTRATIO REI FISCALIS. Libera republica reditus omnes publici influebant in aerarium. At sub Imperatoribus separatae erant rationes fisci atque aerari, τοῦ βασιλικοῦ καὶ τοῦ ταμείου. Hoc ad populum, ille ad Principem pertinebat. Hinc saepe cum in jure, tum apud auctores junguntur jura fisci et populi: Paul. Receptt. Sentent. V. 12. L. 1. D. de Bon. dam. Lamprid. Alex. Sev. c. 12. Hanc differentiam primus Augustus, vel certe Tiberius, reperit. Sane sub Tiberio diversum a fisco fuisse aerarium, patet ex Tac. Ann. VI. 2. A fisco iterum distincta erat ratio Caesaris, id est, privatum Principis patrimonium,

Cinc. 14. Sed facile eum reperire potuisset in Tractatu Tractatuum T. VIII. nec ignotum est, eum nuper Thesauri jur. Rom. Otton. T. III. p. 967. sqq. in

sertum esse. Hein.

m) Ita rem refert Jul. Capitolinus vit. Marc. Ant. c. 9. Sed tamen jam ante ea tempora clarorum virorum ortus in acta publica referebantur, ut ex Sueton. Tiber. c. 5. et Calig. c. 8. patet. Juvenal. Sat. IV. v. 82. sq. Fortassis ab omnibus et ob liberales caussas id fieri jussit Antoninus, quod antea illustriores tantum familiae facere consueverant. Plura nos in Comment. ad L. Jul. Pap. II. c. 9. p. 213. ubi et de natalis et censualis professionis discrimine, quarum mentio fit in L. 6. C. de Fid. instr. et L. ult. C. Sine censu vel reliq. Hein.

Lib

de quo L. 6. §. ult. D. de Jure fisci "). Unde toties memorantur PROCURATORES HEREDITATUM PRIVATI PATRIMONII, et similes, apud Fabrett. Inscr. c. 3. et Phil. a Turre in Monum. vet. Ant. c. 6. Ut jam non commemorem, quae ex Gruteri et Reinesii Thesauris eam in rem depromi possint. At senescente jam sub Principibus imperio, nullum erat amplius inter fiscum et aerarium discrimen, nisi quod publica pecunia sacrarum largitionum; privatum Principis patrimonium privatarum rerum nomine veniret. Unde tituli C. de Comit. sacr. larg. et de Com. rer. privat. Jam Dioni sane Lib. LIII. 16. vix liquet, quid inter Augusti et publicum intersit aerarium, et Glossae recentiores promiscue scribunt: Tauɛtov, fiscus, aerarium. Paucissimi sane Principes Helvium Pertinacem imitabantur, qui, quo minus Imperatoriis possessionibus nomen suum inscriberetur, prohibebat, non esse illas dictitans imperantium proprias, sed communes Romanorum et publicas: Herodian. Hist. II. 4.

S. 11.

Aerario qui praefuerint?

Aerario initio praeerant Quaestores, quos Tacitus Annal. XI. 22. et Ulpianus L. un. pr. D. de Offic. quaest. Gracchani Junii auctoritate paene tam antiquos faciunt, quam ipsam urbem. Sed eosdem a Valerio Poplicola demum creatos, scribit Plutarchus vit. Valer. Popl. c. 12. Imo Pomponius eos ipsis Tribunis plebis Aedilibusque recentiores facit: L. 2. §. 22. D. de Orig. jur. Sed quemadmodum de Pomponio hic non multum laboramus: ita Ulpiano facile conciliabis Plutarchum, si, Quaestores jam sub regibus fuisse, Valerium vero illum magistratum, a Tarquinio Superbo abrogatum, restituisse reipublicae, dixeris. Quod et Tacitus l. c. non obscure indicat, qui simul monet, Consulibus initio mansisse potestatem Quaestores deligendi, donec eum quoque honorem populus mandarit. Initio duo creati, ut rem militarem comitarentur: dein duo additi, qui Romae curarent, mox duplicatus numerus, stipendiaria jam Italia, et adcedentibus provinciarum vectigalibus. Post lege Sullae viginti creati, supplendo Senatui, cui ille Dictator judicia tradiderat. Prolixe haec omnia Tacitus l. c. His ergo aerarii potissimum cura demandata fuerat a populo: Ascon. Pedian. in Verrin. II. p.

n) Vid. Unterholzneri Verjährung durch fortgesetzten Besitz (Bresl. 1815.) §. 13. Nr. 3. - Mühl.

70. sq. At A. U. C. DCCIX. aerarii administratio, jubente Caesare, a Quaestoribus ad Aediles translata: Dio Cass. XLIII. 48. Augustus, ubi aerarium militare instituerat, ejus curam demandabat viris praetoriis, quos primum a Senatu lectos, deinde sorte ductos, ac demum ab ipso Imperatore nominatos, constat: Suet. Aug. c. 35. Quaestoribus porro curam aerarii Saturni reddidit Claudius: Suet. Claud. c. 24. Denique administratio aerarii jussu Neronis fuit penes Praefectos aerario o), qui tamen etiam de caussis fiscalibus judicabant: Gell. XIII. 23. Tacit. Annal. XIII. 28. Jac. Guther. de Offic. Dom. Aug. III. 32. Quum vero ab Augusti temporibus duplex esset aerarium, Saturni alterum, ita dictum a templo Opis et Saturni, in quo custodiebatur, alterum militare: duo quoque erant Praefecti aerario, vel diversa saltem officia, uni aliquando personae demandata. Exemplum suppeditat marmor apud Gruter. Inscriptt. p. MXXVIII. n. 5.

§. 12.

Qui fisco et patrimonio Caesarum?

Fisco praeerant Procuratores, Advocati, Patroni fisci, quorum passim in jure nostro mentio fit. Sunt etiam PRAEfecti fisci germ. CAES. IMP. apud Grut. Inscriptt. p. CCCCXCVIII. n. 10. A COMMENTARIIS FISCI ASIATICI, apud Reines. Insc. Class. IX. 33. PROCURATORES FISCI ASIATICI apud eumdem Class. IX. 60. Imo creare Nerva coepit Praetorem fiscalem, qui de rebus fiscalibus jus diceret: L. 2. §. 32. D. de Orig. jur. Patrimonia Principum Procuratores Caesarum administrabant. Denique postremis temporibus fiscum Comes sacrarum largitionum; patrimonium principis Comes rerum privatarum administrabat, de quibus videndi Gutherius de Offic. Dom. Aug. III. 1. 16. 25. 32. et, qui egregia multa hanc in rem collegit, Gundlingius Diss. de Principe herede c. 4.

§. 13.

Rei fiscalis administratio excusationem dedit voluntariam.

Quicumque ergo res fiscales administrabant, excusari poterant a tutela, non tam quia bona eorum fisco obligata erant, ut pleris

o) Quum vero ex lege Papia in aerarium et paullo post in fiscum etiam influerent vicesimae hereditatum: iis administrandis praefuerunt PROCURATORES XX. HEREDITATIUM et PROMAGISTRI XX. HEREDITATIUM, quorum mentio fit in marmoribus apud Gruter. p. CCCCXXXVII. n. 7. CCCCXXVI. n. 5. CCCCLIV. n. 8. Hein.

que videtur: quam quod privilegio se possent defendere. Hinc dicitur, excusari eos posse §. 1. Inst. h. t. eos vacationem habere L. 10. C. h. t. privilegio defendi l. ult. C. Qui dari tut. poss. Unde patet, non necessariam fuisse hanc excusationem, sed voluntariam: Thomas. Not. ad Inst. h. t. p. 110.

S. 14.

Potestas, quae a tutela excusat, quid?

Eadem de caussa excusantur III. QUÍ CUM POTESTATE SUNT. Potestas vero diversimode accipitur ab antiquis. Nonnumquam magistratibus urbanis opponuntur potestates in provinciis apud Sueton. Claud. c. 23. Jurisdictionem de fideicommissis, quotannis et tantum in Urbe, delegari magistratibus solitam, in perpetuum atque etiam per provincias potestatibus demandavit. Nonnumquam etiam in ipsa urbe a magistratibus sejungebantur potestates. In urbe enim erant, qui jus dicerent, quamvis non essent magistratus ordinarii, veluti Praefectus annonae, Praefectus vigilum, quos magistratus ideo esse negat Pomponius L. 2. §. 33. D. de Orig. jur. etiam hi dicebantur habere potestatem. Porro potestas distinguitur aliquando ab imperio, adeoque tribuitur iis magistratibus, qui neque vocationem, neque prehensionem habebant, veluti Quaestoribus. Vid. infra Lib. IX. Tit. VI. §. 5. Nulla harum significationum hic invenit locum. Cum potestate enim hic esse dicuntur, quicumque sunt cum imperio, id est, magistratus majores, vel majoribus auspiciis, et lege curiata creati: Gell. Noctt. Attic. XIII. 15. L. 1. pr. D. Si quis jus dicenti non obtemp. Huber. Praelect. ad Instit. L. 25. 4. Unde ne Aedilitas quidem excusabat: L. 17. §. 4. D. h. t. Nam Aediles nec coërcere poterant, nec jubere in carcerem duci, nec prehensionem habebant, sed ipsi in jus vocabantur: Gell. Noctt. Att. XIII. 15. P). Postremo tamen participes hujus beneficii generatim facti sunt Senatores: L. 15. §. 3. h. t. imo et uxores τav лóλsov, id est, Duumviri: L. 6. §.

16. h. t.

p) Aedilitas excusabat, quod ipsa 1. c. indicat; et vid. §. 3. Inst. de Excusat. Adde Otton. de Aedil. colon. et mun. Antiquissimis temporibus Aediles in jus vocari potuere, sed dein id mutatum, quod indicat Varro apud Gell. Prehcnsionem et tribuunt Aedilibus ob locum Livii L. XXXIX. c. 14. Vid. de eo d'Arnaud in Conject. var. L. II. c. 10. Cann. Caeter. vid. Schulting et Smallenberg not. ad Dig. T. IV. p. 465. et Rudorff l. 1. T. II. p. 81. sq. Mühl.

§. 15.

De aliis excusandi caussis.

De V. PAUPERTATE: VI. TRIUM TUTELARUM ONERE, ut et VII. IMPERITIA LITTERARUM nihil est, quod ex antiquitate monendum sit. At quum VIII. et PROFESSIO LIBERALIUM ARTIUM excusarit, hujus quae fuerit Romae conditio, ostendendum erit paullo adcuratius 4). §. 16.

Professio artis grammaticae.

Grammatici, quos initio LITTERAtos, vel litteraTORES adpellabant 1), serius Romae docuerunt. Ludimagistris, qui primis litterarum elementis imbuebant pueros, semper quidem procul dubio usi fuerant Romani; sed ab his diversi Grammatici erant, id est, poëtarum interpretes: Suet. l. c. Unde et in jure nostro a ludi litterarii magistris discernuntur: L. 1. pr. et §. 6. D. de Extraord. cognit. Grammaticam olim Romae ne in usu quidem, nedum in honore fuisse, rudi scilicet ac bellicosa tum civitate, docet Sueton. de Illustr. Gramm. 1. ex quo etiam discimus, mediocre ejus exstitisse initium, profitentibus eam artem nonnisi semigraecis, imo et libertinae conditionis hominibus. Sane L. TITINIUS L. F. AMAZON GRAMMATICUS memoratur apud Reines. Inscr. Class. I. 228. p. 216. M. POMPILIUS M. F. FORTUNATUS GRAMM. apud Gruter. Inscr. p. MXXXV. n. 6. ut alia jam exempla praetermittam, quae et ipse Suetonius suggerit. Primus hoc studium in urbem intulerat Crates Malleotes, qui missus ad Senatum ab Attalo Rege, inter secundum et tertium bellum Punicum, quum fracto crure decumberet, adsidue disserendo, Romana ingenia excitavit. Sequuti eum sunt alii, praecipue post Q. Metelli tempora, post quae adeo sensim crevit grammatices honor, ut ne clarissimi quidem viri ab ea se abstinerent, et aliquando super viginti celebres scholae in urbe florerent: Suet. de Illust. Gramm. 3. Sed plerique docebant privatim, aut certe magno virorum illustrium aere conducti. Primus centena in annum sestertia

q) Ern. Th. Gaupp de professoribus et medicis eorumque privilegiis in jure Romano. Vratisl. 1827. 8. Rudorff l. 1. II. §. 99. Mühl.

r) Teste Sueton. de Illustr. Gramm. 4. ubi erudita sunt, quae adnotavit Is. Casaub. p. m. 732. Hein. Add. Jo. Tob. Krebsii Prolus. de Finibus Grammatici regundis, num. VII. in Opuscc. acadd. et scholastic. denuo recognit. (Lips. 1778. 8.) p. 191. sqq. Haub.

« PreviousContinue »