Page images
PDF
EPUB

tore in litem interpretabimur? Neutrum ego facere ausim. Utrumque enim verum videtur, non invitos accepisse curatores, et omnes tamen accepisse. Prius non solum Justinianus dicit, sed et alii JCti Antonino juniores confirmant: L. 13. §. ult. D. de Tut. et cur. dat. L. 2. §. pen. et ult. D. Qui pet. tut. Posterius ex verbis Julii Capitolini clarum est. Servavit itaque Marcus Antoninus vetus illud principium, curatorem dari oportere non invitis, sed petentibus: at invenit tamen modum, quo omnes petere cogerentur. Non prius enim rerum suarum administrationem a tutoribus recipiebant adolescentuli, quam petitis constitutisque curatoribus ). Luculenter id patet ex L. 33. §. 1. D. de Admin. et per. tut. L. 28. §. 1. eod. L. 31. eod. L. 1. §. ult. D. de Min. Sunt, qui nobis obvertunt exempla adolescentum, qui sine curatorum auxilio res suas dicuntur administrasse: L. 7. §. 2. D. de Min. L. 3. C. de In int. rest. Verum ea loca non ad jus, sed ad factum, pertinere, nemo non videt. Nam et impuberes aliquando negligentia eorum, qui tutores petere debuissent, sine custodibus erant, uti ex toto titulo D. Qui pet. tut. vel. cur. colligimus: nec tamen inde sequitur, ut in arbitrio impuberum fuisse existimemus, sine tutoribus agere mallent, an custodibus subesse. Sed plura hanc in rem habes in Elem. nostris jur. civ. §. 271. sq. et in Additionibus nostris ad Vinn. §. 2. Inst. h. t. p. 116. sq. P).

§. 10.

Cura minorum quando finita?

Finiebatur curatio minorum anno aetatis XXV circumacto: L. 3. §. 3. D. de Minor. Quum enim longissimum vitae humanae tempus centum annis circumscriberent Jureconsulti: L. 76. D. de Judic.

o) Erat et alius modus cogendi adolescentes, ut curatores peterent, quod nimirum iis actio et exceptio in foro denegaretur. Neque enim stare in judicio poterant sine curatore: L. 1. §. 2. D. de Admin. et per. tut. L. 1. 2. 3. C. qui legit. pers. stand. in judic. Hein.

p) A vero longe aberrat Heineccius, sequutus Crusium aliosque: inviti minores curatorem non accipiebant, praeterquam in litem. Scio, quo pacto priora verba torqueant eruditi, sed in interpretandis iis, quae in fine adjiciuntur, longe a sensu, quem verba ferre possint, recedunt. Nos in lite unice cogi posse adolescentes arbitramur, et facile caussam odorabuntur juris periti: nec contra facit, quod dicantur minores alibi debere accipere curatores. Cogitent velim varias illius verbi significationes. Cann. Caeterum etiam Savignius (comm. laud.) Heineccii sententiam fere amplexus est eamque novis confirmare argumentis studuit. Mühl.

L. 56. D. de Usufr. eo in quatuor aetates diviso, juventuti XXV annos putabant adsignandos, uti acute conjicit Gundlingius ib. §. 4. Id quod eadem lege Laetoria factum esse, non modo inde patet, quod Quinavicennaria a Plauto dicitur, verum etiam ex L. 2. C. Theod. de Donat. manifestum est. Nonnumquam tamen juvenes impetrabant veniam aetatis, quod beneficium Principes dabant adolescentibus XX, puellis XVIII annorum, si frugi esse probarentur: L. 2. C. de His, qui ven. aet.

non,

§. 11.

Quid actor et adjutor?

Ipse tutor, si valetudine impeditus negotia pupilli, maxime in judicio, gerere non posset, nec curatorem, nec procuratorem constituere poterat. Hunc enim solus constituebat dominus: L. 1. pr. D. de Procur. Quare nova invenienda erant nomina. Rogatu ergo tutoris ejusque periculo Praetor ei substituebat alium, qui, si ad agendum esset datus, ACTOR; sin ad alia negotia, ADJUTOR Vocabatur: L. 24. D. de Administr. tut. et L. 13. §. 1. D. de Tutel. Actores ut Theophilus existimat, ideo dicti sunt, quod ad acta constituerentur, sed ab agendo, unde et nouyuursvrai dicuntur Graecis. Translatum vero hoc nomen est ad vicariam tutelam ex institutis veterum domesticis. Domi enim e servis quemquam praeficere solebant rei familiari, qui et ipse ACTOR, vel лouɣuarενrns, nec non dio xnτn's núons ovoías vocabatur: L. 8. pr. D. Fam. ercisc. L. 40. §. 7. D. de Statu lib. L. 41. §. 4. D. de Fideicomm. libert. [Reines. Inscriptt. XI. 65. p. 631. et Epist. ad Rupert. p. 235. sq.] Et talem se esse simulabat Leonidas apud Plaut. Asin. II. 4. v. 52. sq.

Nam si sciat noster senex, fidem non esse huic habitam,
Succenseat, cui omnium rerum ipsus summam credidit ¶).

Talis quoque est, quem describit Lucas c. 12. v. 44. Add. Raevard. Var. Lectt. V. 20. et Wower. ad Petron. p. 149. qui actores et dispen· satores, vel arcarios adcurate distinguit. Sed et in fundos mitti solebant servi, qui ceteris tamquam vicarii dominorum imperarent, fundumque domino colerent, et hi ipsi etiam dicti actores: L. 32. D. de Pign. Plin. Epist. III. 19. Paul. Receptt. Sententt. III. 56. 47. 48. Quemadmodum ergo qui in aedibus vice domini rem familiarem

q) Reizius hunc versum sic legendum putat: succenseat, cui omnium rerum ipsus semper credit. Cann.

200 LIB. I. TIT. XXIV. DE SATISDAT. TUTOR. VEL CURAT.

curabat, ACTOR dici consueverat: ita idem nomen convenire eis visum est, qui pro tutore agerent. Vid. Melch. Goldast. Adnot. ad Dosithei Sentent. et Epist. Hadr. III. 10. p. 868. edit. Cl. Schultingii.

LIB. I. TIT. XXIV.

DE

SATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM.

DE SATISDATIONE tutorum et curatorum jure antiquo nihil fuerat proditum: unde et nullum hujus rei vestigium in universa antiquitate exstat. Quum tamen pupilli magnum inde caperent detrimentum : de satisdatione quoque cavere coeperunt leges, de eaque paucis hic est agendum.

§. 1.

Satisdationis hujus origo.

Satisdatio haec inventa est a Praetoribus, quorum in edicto legebatur: REM PUPILLI VEL ADOLESCENTIS SALVAM FORE, TUTOREM VEL CURATOREM SATISDARE JUBEBO. arg. rubr. D. Rem pupill. salv. fore. L. 5. §. 1. D. de Legit. tut. Cavebant vero ex eo tempore non tutores testamentarii, quippe quorum fidem ipse testator probaverat, nisi unus reliquis vellet in administratione praeferri: pr. Inst. L. 17. pr. D. de Test. tut., nec ex dativis, qui a magistratibus majoribus cum inquisitione erant dati: sed partim legitimi, partim e dativis illi, qui a Duumviris aliisque minoribus potestatibus fuerant dati: L. ult. C. de Magistr. conv. Et huc pertinet formula: TUTOREM DO, SI SATISDEDERIS: Brisson. de Form. V. · p. 408.

S. 2.

Senatusconsulta sub Trajano et Antonino ea de re facta.

Confirmavit id SCto quodam Trajanus, qui et actionem dedit contra Duumviros, si vel non exegissent a tutoribus et curatoribus cautionem, vel minus idoneos admisissent fidejussores. Qua de re Dioclet. et Maximianus Augusti L. 5. C. de Magistr. conv. In magistratus municipales, tutorum nominatores, si, administrationis finito tempore, non fuerint solvendo, nec ex cautione fidejussionis solidum exigi possit, pupillis quondam in subsidium indemnitatis nomine actionem utilem competere ex SCto, quod auctore Divo Trajano, Parente

nostro, factum est, constitit. Eam actionem deinde D. Pius etiam ad ipsos magistratuum heredes extendit, si culpa magistratuum lata intercessisset: L. 6. D. de Magistr. conven. L. 2. C. eod.

§. 3.

Quomodo satisdatum?

Ipsa satisdatio fiebat oblatis fidejussoribus, (nec enim alia poterat esse cautio Praetoria: L. 7. D. de Stipul. Praet.) a quibus vel ipse pupillus, si fari posset, vel, si non posset, servus sive proprius, sive publicus, vel tabularius stipulabatur, REM PUPILLI SALVAM FORE: Ulpian. L. 2. D. Rem. pup. salv. fore: Si pupillus absens sit, vel fari non possit, servus ejus stipulabitur: si servum non habeat, emendus ei servus est: sed si non sit, unde ematur, aut non sit expedita emtio: profecto dicemus, servum publicum apud Praetorem stipulari debere. Solebat et Praetor nonnumquam dare, cui fidejussores stipularentur: L. 3. eod. Nimirum servus proprius stipulatione sua domino, id est, pupillo adquirebat: §. 1. Inst. de Stip. serv. Nec minus publicus servus recte stipulabatur pupillo, quia erat in dominio reipublicae. Publico vero nomine et alteri stipulari licebat: L. 3. D. de Praetor. stip. L. 1. §. 4. D. Ut legator. Jac. Gothofr. Comment. ad tit. de Reg. jur. p. 322. Dicitur ejusmodi stipulatio facta To Tußovlagio apud Theoph. §. 3. Inst. de Adopt. Quam loquutionem eleganter explicat Amaya ad L. 3. C. de Tabul. scrib. logograph. Formula stipulationis procul dubio fuit: FIDE TUA PROMITTIS, REM PUPILLO SALVAM FORE?

[blocks in formation]

EXCUSATIONIBUS TUTORUM VEL CURATORUMa).

Tutela jure Romano erat munus publicum: princ. Inst. h. t. Quemadmodum vero alia munera, excusationibus prolatis, amoliri a se poterant cives et municipes: ita etiam proditae fuerunt EXCU

a) Jani Thom. Guil. van Alphen Diss. exhib. Selecta quaedam juris publici et privati. (L. B. 1792. 4.) c. 2. p. 27–50. Haub. Add. Ant. Augustini ad Modestinum s. de excusationibus lib. singul. (in Ottonis thes. IV. p. 1559 sqq.) Zimmern R. G. §. 241. 242. Cf. Vat. Fr. §. 123-247. Mühl.

[ocr errors]

SATIONES, quibus tutelam et curationem possent recusare. Imo et caussae erant, propter quas arcebantur a tutela etiam illi, qui eam non recusarant, quas ipsas quoque excusationibus tutorum et curatorum adcensent JCti, quibus EXCUSARI dicuntur, etiam qui non admittuntur vel prohibentur: L. 1. §. 3. D. de Postul. b). Propria itaque JCtis est haec vocabuli notio, et tam ab usu remota, ut Graeci, quum verba παραιτεῖσθαι, ἀπολογεῖσθαι, προφασίζεσθαι illam non exhaurire animadverterent, verbum Latinum §xovouτevεiv adoptare non dubitarint: Harmenop. Promtuar. II. 5. 6. I. 30. 80. Add. V. A. Corn. van Bynkersh. Obs. IV. 11. p. 385. sq. et Elem. nostra jur. civ. sec. ord. Institt. §. 288. Ex quo simul patet, in L. 11. D. de Decurion. non esse, quod pro EXCUSARE rescribamus EXCURIARE cum Cujac. Obs. XXVI. 38. Unde jam excusationes merito in VOLUNTARIAS, NECESSARIAS et MIXTAS distinguuntur.

§. 1.

Excusabat I. numerus liberorum.

Prima caussa, eaque VOLUNTARIA, est NUMERUS LIBERORUM, quorum tres Romae excusant, in Italia quatuor, et in provinciis quinque: pr. Inst. h. t. c). Hoc quum ad famosum illud jus trium, quatuor et quinque liberorum pertineat: quale illud fuerit, ex antiquitatibus Romanis erit paullo altius repetendum.

§. 2.

Cur Romani a nuptiis et procreatione liberorum abhorruerint? Plurimi Romanorum, dici non potest, quantum a nuptiis abhorruerint. Caussae hujus rei variae, amores furtivi d), luxuria matronarum, de qua eleganter Plaut. Mil. Glorios. III. 1. v. 92. sq. [et Juven. Sat. VI. v. 25.] et praecipue illa orbitatis praemia, quae

b) Caeter. vid. de Löhr Arch. f. civ. Pr. XI. p. 2. 3. Zimmern R. G. §. 240. ibiq. not. 4. 5. Mühlenbr. doctr. Pand. III. §. 578. not. 17. Mühl.

c) Vat. Fr. §. 168-170. §. 191–199. ibiq. de Buchholz in not. Rudorff 1. 1. T. II. §. 92. Mühl.

d) Hanc caussam ipse observat Augustus Imp. apud Dion. Cass. LVI. 7. ubi invectus in caelibes: Οὐ γὰρ δὴ δήπου μοναυλίᾳ χαίρετε, ἵν ̓ ἄνευ γυναικῶν διάγητε· οὐδὲ ἔστιν, ὅστις ὑμῶν ἢ σιτεῖται μόνος, ἢ καθεύδει μόνος, ἀλλ' ἐξουσίαν καὶ ὑβρίζειν καὶ ἀσελγαίνειν ἔχειν ἐθέλετε. Neque enim adeo vos solitudo vivendi capit, ut absque mulieribus degatis, ac neque vestrum quisquam est, quin mensae lectique sociam habeat: sed licentiam libidini ac lasciviae vestrae exercendae quaeritis. Hein.

« PreviousContinue »