Page images
PDF
EPUB

constitutionibus, quae jam antea notae erant, a Car. F. C. Wenckio: Cod. Theodosiani Libri V. priores. Lips. 1825. Mühl.

§. 23.

Novellae illi adjectae.

Adjectae etiam huic Codicis Theodosiani editioni constitutiones novellae Theodosii, Valentiniani III., Marciani, Majoriani, Severi et Anthemii, a Pithoeo primum vulgatae Paris. 1571. 4. *) nec non a Conr. Rittershusio Francof. 1615. 8. (Pleniorem novellarum farraginem, adjectis etiam aliorum impp. Justiniano anteriorum novellis constitutionibus, exhibet jus civ. antejust. Berol. p. 1217 sqq.)

§. 24.

Aliarum juris Romani collectionum Justiniano antiquiorum brevis descriptio. Quae vero ratio effecerat, ut imperatorum constitutiones in codices suos colligerentur, eadem fuit causa, ut de jurisconsultorum veterum scriptis ad paucitatem redigendis cogitari coeperit. At quidquid hac de re meditati fuerint imperatores (vid. supra §. 12.), eo tamen se continuerunt, ut usum librorum juris veterum, qui tanquam leges in foro observari solerent, certis finibus circumscriberent. Jam Constantinus M. nonnulla hoc nomine praeceperat ), quorum auctoritas usque eo obtinuit, donec constitutione quadam Theodosii II, quae quidem vulgo adscribitur Valentiniano III t), haec fere sancita sunt: ut praeter Papiniani, Pauli, Gaji, Ulpiani et Modestini libros, tum eorum, quorum tractatus atque sententias illi suis operibus miscuissent, nulla JCtorum scripta in foro auctoritatem obtinerent; quodsi diversae sententiae proferrentur, major auctorum numerus vinceret minorem, aut si aequalis esset numerus, vel Papiniani praevaleret auctoritas, vel eodem silente, judices quam vellent sententiam eligerent "). Hujusque potissimum Theodosianae

*) Imo pars earum cum Cod. Theodosiano jam a Jo. Sichardo Basil. 1528. et a Jac. Cujacio Lugd. 1566. vulgata fuerat, quibus Pithoeus plures adjecit. Cann. s) Videantur binae Constantini imp. constitutiones a Clossio repertae, in edit. Wenck. et Haenel. L. 1. et 2. Th. C. de resp. prudentum, quibuscum cf. L. un. pr. Th. C. de sent. pass. et L. 13. Just. Cod. eod. Mühl.

t) L. un. (in ed. Wenck. et Haenel. L. 3.) Th. C. de resp. prud. Mühl. u) Cfr. Hugo R. G. p. 1023–1028 ed. XI. Wenck in praef. ad volum. II. opusc. Haubold. p. II — XXIII. Puchta et Blume im Rhein. Mus. Vol. V. nr. 6. p. 141. sq. et Vol. VI. nr. 2. p. 87. sq. Hugo civ. Mag. Vol. VI. nr. 11. p. 176. sq. Mühl.

-

legis rationem habuisse videntur quarundam collectionum auctores, qui, aut suum secuti consilium, aut regnantium imperata, ex omni Romanae jurisprudentiae volumine hauriebant, quae pro instituti ratione necessaria ipsis visa sunt. Atque in iis quidem, quae privato studio sunt compositae, priorem locum meretur collectio, qua secundum materiarum seriem cum ex JCtorum libris excerpta, tum impp. constitutiones, juxta positae, inveniuntur; cujus, quae nuper admodum inventae sunt reliquiae, Vaticana fragmenta inscribi solent ). Memoranda etiam est scriptio, jam a P. Pithoeo (a. 1573) edita, cui nomen vulgo imponitur collationis legum Mosaicarum et Romanarum, satis illud quidem aptum ad consilium auctoris declarandum ); nec consultationum corpus, quod inscribitur: consultatio veteris cujusdam jurisconsulti silentio praetereundum, siquidem auctor ejus singulis consultationibus subjunxit loca e tribus constitutionum codicibus, tum e Julii Paulli receptis sententiis desumta "). Quarum omnium collectionum auctores ignorantur, nec de tempore, quo conscriptae sunt, satis constat, licet de eo, quin posteriores sint Theodosiana illa lege de allegandis JCtorum scriptis, antiquiores vero Justiniano, nullo modo dubitari possit. Certiora habemus de juris Romani breviariis, barbarorum regum auctoritate confectis, quibus nomen erat legum Romanarum a). Et primo Theodericus, Ostrogothorum rex, opus ex omni quidem jure Romano maximam partem haustum, sua tamen propria ratione digestum atque istius temporis indoli accomodatum, a. 500 publice proposuit : cui Edicti Theoderici nomen est inditum b). Dein, paucis interjectis annis (a. 506) Lex Romana Visigothorum, Alarici II. jussu, per Gojaricum comitem adhibitis sacerdotibus ac nobilibus viris composita atque Aniani

x) Editiones exstant: Rom. 1823. Par. 1823. Berol. 1824. recognov. et comment. instrux. A. A. de Buchholtz. Regiom. 1828. recognov. Aug. BethmannHollweg. Bonn. 1833 et in corp. jur. antejust. Bonn. Fasc. I. p. 229. sq. Mühl.

y) Est etiam nomen libro Lex Dei, qua potissimum inscriptione usus est novissimus ejus editor F. Blume. Bonn. 1833. et in corp. jur. antejust. Bonn. Fasc. I. p. 307. sq. Mühl.

z) In Schult. jurispr. vet. antejust. p. 811. sq. et noviss. c. Ed. Puggé in corp. jur. antejust. Bonn. F. I. p. 389. sq. Mühl.

a) De Savigny Gesch. d. R. R. im Mittelalter Vol. I. cap. III. f. 30. sq. ed. 2. Mühl.

b) De Savigny 1. 1. Vol. II. cap. XI. §. 60. sq. G. F. Rhon comment. ad edict. Theodor. Regis Ostrogothorum. Hal. 1816. Mühl.

Referendarii subscriptione munita, edita est c); vulgo vocant Breviarium Alaricianum 4). Quo quidem opere magna Theodosiani Codicis pars ejusque supplementorum (i. e. novellarum constitutionum), tum etiam complures juris veteris reliquiae, mutilae tamen atque interpolatae, servatae nobis sunt. Haud ita multo post accessit Lex Romana Burgundionum o), maximam quidem partem desumta ex juris Romani fontibus, pluribus tamen in eam translatis e lege domestica Burgundionum capitibus. In conscribendo autem opere etsi liberiore ratione usus sit auctor, quam Gojaricus ille Visigothorum, tamen fontium, unde haustae sint singulae sententiae, ubique fere mentionem fecit f). Mühl.

§. 25.

Collectio Justiniani.

Meliora facere instituit, atque etiam perfecit, Justinianus, licet a multis reprehensus sit, quod non prudentius hoc negotium conficiendum curaverit, et in eo infelicissimus fuisse judicetur, quod inciderit in tempora, quibus ad gliscentem barbariem vix liceret orbi literario, magnum quid atque excellens a jureconsultis ejus aetatis exspectare ). De duobus autem potissimum codicibus concinnandis cogitavit, uno constitutionum, altero juris enucleati, i. e. qui jureconsultorum veterum scripta complecteretur. (Const. Deo auct. §. 11). Quod propositum, quomodo peregerit, mox breviter dicetur. Mühl. §. 26.

Hujus Imperatoris genius.

Est hic princeps ancipitis admodum famae, et, si ejus ingenium ex Procopii judicio aestimes, laudibus, quas ei vulgus jureconsultorum admetitur, vix dignus. Fuisse enim dicitur varius in omni genere

c) Hugo R. G. p. 1040-1049. ed. XI. de Savigny 1. 1. Vol. II. cap. VIII. §. 85. sq. Stieber in praef. ad Hauboldi opusc. Vol. II. p. LXXXIV—CLVII. Mühl. d) Cujus libri unica editio prodiit c. Jo. Sichardi, titulum praeferens Codicis Theodosiani. Basil. 1528. Novam G. Haenelius parat editionem, cujus jam specimen edidit hoc ipso anno (1838). Mühl.

e) Perperam etiam vocatur Papianus; de cujus erroris causa vid. Hugo R. G. p. 1050. ed. XI. cf. de Savigny 1. 1. Vol. II. Cap. VII. §. 3. Mühl.

f) Novissime legem Romanam Burgundionum edidit A. F. Barkow. Gryphiswald. 1836. Mühl.

g) Reprehensionis verba sunt fere Auctoris. Sed vid. de Savigny Gesch. d. R. R. im Mittelalter Vol. I. cap. I. ed. 2. Mühl.

vitae, cleri pariter ac Theodorae, mulieris scenicae, quam uxorem duxerat, ludibrium, ad evertendas pretio leges paratissimus, a prudentia denique legislatoria parum instructus. Sic eum describunt fide Procopii in Anecdotis h) a Nic. Alemanno vulgatis, cui tamen ab Eichelio, Gabriele Trivorio, Jo. Petr. Ludevigio aliisque acriter contradictum est.

§. 27.

JCtorum, quorum opera usus, indoles.

Nec opera usus dicitur virorum huic labori parium, sed Dorothei, Theophili, aliorumque hujus commatis jureconsultorum, et maxime Triboniani, cujus indolem post Suidam in voce Tribonianus, vivis coloribus depinxit Franc. Hotomanus in Antitriboniano c. 11. et 12. p. 146. sq. i). Et sane quum hujus viri imprudentia et sublesta fides ex ipsis operibus elucere videatur, (quamvis et quaedam ei perperam vitio vertantur,) mirati olim sumus, Jo. Chiffletium de utriusque juris architectis, et Janum Vincentium Gravinam de ortu et progr. jur. civil. c. 137. p. 159. sq. tanto molimine ejus caussam egisse. At, re paullo adcuratius expensa, non magis eo nomine indignamur Triboniano, quam Juliano. (§. 14.) Nihil enim illum, nisi ex praescripto principis, egisse, satis constat. k).

S. 28.

Codex Justinianeus.

Hujus ergo viri opera 1), auspiciisque Justiniani, A. C. DXXVIII. Id. Febr. primo loco prodiit CODEX JUSTINIANEUS, qui, quam parum diligenter fuerit a decemviris huic operi praefectis collectus, vel

h) At homini illi co minus tuto credere licet, quo majus odium prodit adversus Justinianum et Theodoram, quoque magis in reliquis libris suis illos laudat. Imo aliquando res incredibiles narrat, animumque prodit ab omni fide abhorrentem: Dissert. nostr. de philosoph. semichrist. §. 23. in Opuscc. miscell. Sylloge I. Hein.

i) Sed hunc Hospitalio palpum obtrudere voluisse, et hine novam jurisprudentiae sectam instituere non dubitasse, ostendimus in praefat. praemissa Wissenbach. Emblem. Tribon. Halae 1736. 8. Opp. T. III. Sect. 1. p. 171–182. Hein. k) Vid. const. Haec quae necessario §. 2. const. Tanta §. 10. const. Summa reipubl. §. 4. const. Cordi nobis §. 3. Mühl.

1) Imo sexto demum loco nominatur Tribonianus in eorum virorum numero, quibus Codicis hujus colligendi provincia demandata est; const. Haec quae necessaria de novo Cod. fac. §. I. Vide et Cannegieteri obs. 11. Mühl.

inde patet, quod postea una litura videretur inducendus ): Const. Cordi nobis, de Emendat. Cod. Just. §. 5.

§. 29. Pandectae.

Deinde XVII viris datum negotium conficiendi PANDECTAS vel DIGESTA "), in quae Tribonianus ejusque socii, quidquid ex veterum jurisconsultorum scriptis excerpserant, conjecerunt. Sed quam parum diligenter isto quoque labore defuncti sint, et brevitatem temporis ostendere, ajunt, (intra triennium enim tantum opus absolverunt,) et parum commodam excerpendi methodum o) et ordinem rerum perturbatissimnm, ne ad edicti quidem perpetui seriem per omnia redactum (vid. Bynkersh. Obs. 11. 25.), et tot denique emblemata, quae jam dudum Pardulphus Pratejus in Jurisprudentia media, et Jac. Wissenbachius singulari Tractatu notarunt. Quamvis et hic aliquando injuria fiat Triboniano, [quemadmodum ejus caussam solide egit V. C. Jo. Wybo, et nos egimus in Defensione Justin. Tribon. et Corporis juris; vid. Opuscc. nostr. minor. p. 218. sqq. et Opp. T. III. Sect. 1. p. 126 — 170.]

§. 30. Institutiones.

Tum porro sequutae sunt INSTITUTIONES, a Triboniano, Theophilo et Dorotheo, (tantillum scilicet compendium a tribus viris) conscriptae. In iis et divisionem librorum, et materiarum ordinem aliquando auctorum àzquoiar arguere, contendunt. In plerisque tamen

m) Interim laudatur prior iste Codex in Institutionibus, in quibus adeo ad multas constitutiones remittimur, quae in nostro Codice repetitae praelectionis desiderantur. Hein. Non solius Triboniani opera, sed decem virorum, qui recensentur in §. 1. Const. de nov. Cod. fac. est compositus, non praeterea codex Justinianeus prodiit a. 528. Id. Febr. tunc illum fieri jussit imperator, sed anno sequenti prodiit VII. Id. Aprilis, vim juris obtinuit ex die xvi. Kal. Maii. Cann.

n) Digestorum vocabulum jam olim jureconsultis familiarissimum fuit. Exstiterunt Digesta Juliani, Alpheni Vari, Juventii Celsi, Ulpii Marcelli, Cervidii Scaevolae, Pauli. Ita vero vocati sunt libri, quibus decisiones et disputationes juris continebantur, ac veluti digestae erant. Bertrand. de Jurispr. I, 1. Ita et Pandectas scripsere Ulpianus et Modestinus. Hein.

o) Vid. tamen F. Blume Ordnung d. Fragm. in d. Pand. in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. Tom. IV. p. 257-472. et G. A. Reimarus Bemerkungen u. Hypothesen über die Inscriptionen-Reihen d. Pand. Fragmente. Gött. 1830. cf. et Witte in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. VIII. p. 153. sq. Mühl.

« PreviousContinue »