Page images
PDF
EPUB

§. 6.

Is postea mutatus in curatorem.

Nimirum postea invaluit, ut loco tutoris Praetorii adjungeretur curator, quoad actio illa duraret, vel etiam perpetuus: Novell. LXXII. 2. Quamvis id contingat paullo rarius, quia jure novissimo pupilli debitor vel creditor, vel is, quem cum pupillo litem habiturum suspicio est, tutor fieri non potest: Nov. LXXII. 1. Nov. XCIV. et Auth. Minoris debitor C. Qui dari tut.

LIB. I. TIT. XXII.

QUIBUS MODIS TUTELA FINITUR.

Quibus modis finiatur tutela, satis adcurate ad hunc titulum docent interpretes. Et de morte quidem et capitis deminutione nullum est dubium: at de pubertate et aliis nonnullis modis, quibus tutelam olim finitam constat, nonnulla ex antiquitatibus monenda videntur.

S. 1.

Locus Institutionum de ritu antiquo aestimandi pubertatem.

Ad PUBERTATEM quod attinet, ipse Tribonianus hoc titulo antiquitatum Romanarum prae se fert notitiam, dum observat, veteres pubertatem non solum ex annis, sed ex habitu corporis in masculis voluisse aestimari. [V. Illustr. a Ludewig Diss. de aetate puber. et major. c. 4. §. 14. p. 80.] Quod quum Justinianus indignum judicarit castitate suorum temporum, statuisse eum, sancta promulgata constitutione, ut masculi completo anno aetatis XIV. puberes; feminae duodecimo viripotentes haberentur: princ. Inst. h. t. a).

dienda essent cum pupillo ejusmodi, quae per extraneas personas explicari non possent (vid. Gaj. I. 184. et Ulp. l. 7.); alioquin curator adjungebatur, accommodate ad regulam illam: tutorem habenti non esse dandum tutorem. Cf. v. Löhr l. 1. p. 64-68. Mühl.

a) Ipsa illa sancta Justiniani constitutio exstat: L. ult. C. Quando tut. esse des. INDECORAM OBSERVATIONEM in examinanda marium pubertate resecantes, jubemus, quemadmodum feminae post impletos XII annos omni modo pubescere judicantur, ita et mares post excessum quatuordecim annorum puberes existimentur, INDAGATIONE CORPORIS INHONESTA cessante. Hein. Ad §. 1 - 4. Andr. Guil. Crameri Pr. de pubertatis termino ex disciplina Romanorum. Kil. 1804. 4. Haub. Dirksen Beitr. zur Kunde d. R. R. p. 51 55. (§. 1. num. I.) p. 155 · 158. (num. 3.). Zimmern R. G. §. 120. Mühl.

§. 2.

Jam diu ante Justinianum certi anni pubertatis erant praefiniti.

Sed Tribonianum hic antiquitatis prodere. ignorantiam, multi existimant. Neque enim Justinianus primus istos pubertatis terminos fixit, jam dudum quippe in jure receptos. Sane duodecim annorum puellas jam viripotentes esse Augustus lege Papia Poppaea censuerat, ut patet ex Dione Cass. Lib. LIV. 16. Sódɛna nai tuis κόραις ἐς τὴν τοῦ γάμου ὥραν ἔτη πλήρη νομίζεται. Duodecim annos puel lis ad nuptias sufficere statuit. Adde sis Comm. nostrum ad L. Jul. et Pap. Popp. Lib. II. c. 5. p. 177. sq. Quatuordecim vero anni ad pubertatem masculorum jam secundo post Christum seculo requirebantur etiam ex mente Proculejanorum: Tertull. de veland. virg. 11. et de anima 38. Macrob. Saturnal. VII. 7. et in Somn. Scipion. I. 6. b). §. 3.

Numquam veteres pubertatem inspectione corporis explorarunt. Deinde nec alterum videtur per omnia verum esse, quod veteres Romani masculorum pubertatem indecora observatione, inhonestaque indagatione explorarint, ut loquitur Imperator L. ult. C. Quando tut. esse des. Nulla enim istius indecorae inspectionis vel vola vel vestigium apud antiquos occurrit ©). Et quamvis Huberus Digress. III. 14. p. 210. et vir amplissimus, Corn. van Bynkersh. Observ. III. 24. excusandum putent Justinianum, credantque, credantque, si non in quaestione de finienda tutela, at certe in nuptiis nonnumquam isti inspectioni locum fuisse: tamen ne id quidem satis, ut opinor, excusat Imperatorem. Non enim quaestionem de viri potentia, qualis aliquando in nuptiis occurrit, tractat in d. L. ult. quippe ad quam definiendam sola aetas parum faceret, sed quaestionem de tutela finienda. Nec verosimile est, Triboniano Imperatoris sui constitutiones

b) Quin et leges id docere poterant Tribonianum, veluti L. 2. princ. D. de Vulg. et pupill. subst. L. 5. D. Qui testam. fac. poss. L. 4. C. eod. ex quibus patet, saltem Ulpiani et Diocletiani temporibus eosdem pubertatis annos fuisse definitos. Neque tamen dubito, quin olim antiquissimis reipublicae temporibus quinto decimo demum aetatis anno exacto puberes habiti sint adolescentes. Tunc enim eos togam virilem sumsisse, non anno xvII., ut vulgo existimant, nec anno XIV., ut visum Lipsio ad Tacit. p. 312., docet Noris. Cenotaph. Pisan. Diss. II. 4. Hein.

c) At vid. Quinctil, declam. 279. et cf. Dirksen l. 1. p. 54 et p. 156. Zimmern l. l. p. 428. sq. not. 14. Vid. et infra, quae ab ipso Heineccio tum a Cannegietero ad §. 4. observata sunt. Mühl.

tam fuisse parum familiares, ut sanctam illam, quam tantopere laudat, legem in Institutionibus aeque, ac Codice, ad materiam de tutela fuisset relaturus, si illa de singulari tantum casu nuptiali egisset. Quare adhuc probabile videbitur plerisque, Tribonianum hic cum larvis pugnasse, ritumque abolevisse, cujus numquam Romanis in mentem venerit. Vid. Jac. Raevard. Varior. IV. 10. p. 667. T. I. Opp.

S. 4.

[Origo hujus erroris.]

Ut ergo adpareat, quid in errorem induxerit Justinianum, sciendum est, non convenisse inter antiquos Jureconsultos, quos pubertati terminos figerent. Quum plerique in Stoicorum scholis profecissent, hi vero adolescentum pubertatem XIV, puellarum viripotentiam XII annis aestimarent: (Plut. Placit. Philos. V. 24.) eamdem sententiam plerique JCti, et in primis Proculejani, amplectebantur. Sed aliud longe videbatur Cassio Longino, cujus sectarii non annis, sed habitu corporis, aestimandam esse pubertatem arbitrabantur. Denique Priscus Javolenus quasi conciliaturus utramque sententiam, eum demum puberem esse dicebat, in quem et numerus annorum, et habitus corporis concurreret. Diserte Ulpian. Fragm. XI. 28. Puberem autem Cassiani quidem eum esse dicunt, qui habitu CORPORIS pubes adparet, id est, qui generare possit: Proculejani autem eum, qui quatuordecim annos explevit: verum Priscus eum puberem esse, in quem utrumque concurrit, et HABITUS corporis, et numerus annorum 1). Eamdem controversiam JCtorum, sententiamque Prisci Javoleni in animo habuit Servius, qui ad illa Virgilii Aen. VII. v. 53.

Jam matura viro, jam plenis nubilis annis,

addit: Non est iteratum, sed SECUNDUM JUS dictum, in quo et ANNORUM ratione, et ex HABITU CORPORIS aetas probatur. Idem ad Virgil. Eclog. VIII. v. 34. Bene cum annis jungit HABITUM CORPORIS, nam et IN JURE pubertas EX UTROQUE colligitur. Ex quibus patet, Servium in Prisci discessisse sententiam. Denique Isidorus Orig. XI. 2. Cassianorum sententiam amplexus: Quidam, inquit, ex annis pubertatem aestimant, id est, eum puberem esse, qui quatuordecim annos expleverit: quamvis tardissime pubescat. Certissimum autem, puberem

d) Vid. et Gaj. I. 196. et cf. Dirksen l. 1. p. 52

-

- 55. Mühl.

esse,

qui EX HABITU CORPORIS pubertatem ostendat, et generare jam possit. In tanta ergo Jureconsultorum incertitudine ex sententia Em. Merillii Obs. V. 16. saepe parentes testamentis solebant definire annum, quo puberes haberi deberent liberi, modo annum decimum quartum, ut L. 49. D. de Legat. 1. modo decimum octavum, ut L. 101. §. 1. D. de Cond. et demonstr., modo decimum sextum, ut L. 34. §. 2. D. de Legat. 3. Unde lux adfulget loco Paulli Gal. IV. 2., ubi heres tutoribus subesse dicitur ἄχρι τῆς προθεσμίας τοῦ Tatoos. Quum vero Justinianus, aut Tribonianus potius, animadverteret, pubertatem nonnullos HABITU CORPORIS aestimari velle: facile sibi persuasit, etiam usu receptam olim fuisse hanc Cassianorum vel Prisci sententiam, quum tamen multa hujus generis disputarint veteres JCti, quae in forum numquam admissa constat, quaeque ad jus constituendum magis, quam constitutum, pertinuerunt. Fingamus itaque, Cassianos censuisse pubertatem aestimandam esse quoiκως, ex inspectione τῶν αἰδοίων, quum tamen habitus corporis et alio modo naturalem generandi facultatem prodat : non tamen ullo veterum testimonio constat, id in foro esse frequentatum, vel ullum judicem umquam fuisse tam Cassii, vel Prisci sententiae addictum, ut adolescentem, qui curatorem peteret, vestibus spoliari inspicique nudum jusserit. At credidit id tamen Justinianus, et hinc rem, constitutione abolevit, quam nemo veterum in foris Romanorum deprehendit e).

§. 5.

Finiebatur etiam tutela feminarum conventione in manum.

Feminarum tutela perpetua non pubertate, sed aliis quibusdam modis finiebatur, veluti CONVENTIONE IN MANUM. Quum enim ea, ut supra diximus, esset capitis deminutio, qua in manum et potestatem mariti redigebantur mulieres: non poterat non tutela finiri, dummodo omnes tutores fierent auctores: Cicero pro Flacco 34. Boeth. ad Topica Cic. 3.

e) Interim non nego, Graecis ejusmodi inspectionem usitatam fuisse, de qua Scholiastes et Florens Christianus ad Aristophan. in Vesp. v. 578. nec non Gundlingiana Part. XXIV. 2. §. 7. p. 347. sq. Sed nondum demonstratum, de exploratione pubertatis quidquam cautum fuisse in XII tabulis, ut verosimile fiat hunc ritum Athenis Romam migrasse. Hein. Vellem cogitasset Heineccius, nudam corporis inspectionem a moribus Romanorum non alienam fuisse: nudi inspecti milites, servi: sed haec latius alias probabimus. Cann.

S. 6.

Ut et jure trium liberorum, (tum vero tutoris abdicatione). Finiebatur etiam mulierum tutela JURE TRIUM vel QUATUOR LIBERORUM, quemadmodum supra LIB. I. TIT. XIII. n. 22. observavimus. Nam constat ex Ulpian. Fragm. XXIX. 3. ingenuis feminis tribus; libertabus opus fuisse quatuor liberis, si tutela exire vellent. Hein. Praeterea tutori licuit, se abdicare tutela, i. e. dicere, nolle se tutorem esse; quo quidem facto desiit esse tutor f). Quae tutelae abdicatio neque cum cessione tutelae commiscenda est (vid. Tit. XIII-xx. §. 18.), neque cum excusatione tutorum, qua pupillorum tutores uti necesse habebant, ut a tutela liberarentur ¤). Mühl.

LIB. I. TIT. XXIII.

DE

CURATORIBUS 2).

Quemadmodum tutores personis, ita CURATORES rebus dabantur b), quorum origo erit ex antiquitatibus repetenda.

§. 1.

Curatores quotuplices?

Curatores aut LEGITIMI erant, aut HONORARII. Illi legibus XII Tabularum, hi edicto Praetoris debebant originem: Ulpian. Fragm. XII. 1. Testamentari non erant, quia Lex XII Tabularum patrifamilias de tutela, non autem de curatione legare vel testamento disponere permiserat. [Nec pater testari poterat super tutela vel familia liberorum in eum casum, quo ipsi liberi testamentum condere possent. Simile quid in substitutione pupillari animadvertimus: L. 7. L. 14. D. de Vulg. et pup. substit.]

f) Ulp. Fr. XI. 17. Mühl.

g) Rudorff l. l. I. §. 40. p. 311. sq. Num. III. Mühl.

a) Cf. Jo. Glieb. Segeri diss. brevis curarum historia. Lips. 1763. 4. et in opusc. Vol. I. p. 111–143. Haub.

b) Sic alias plerique recentiorum, propter ea, quae leguntur §. 4. I. qui test. tut. dari possunt et L. 14. D. de testamentaria tut. „,quia personae, non causae vel rei (tutor) datur." Quae tamen, quomodo intelligenda sint, vid. de Löhr l. l. p. 15. 24. de Savigny: Beruf unserer Zeit für Gesetzgebung p. 103. sqq. Rudorff 7. 7. I. p. 46. sqq. Mühl.

[ocr errors]
« PreviousContinue »