Page images
PDF
EPUB

ignis interdictione eximebatur caput de civitate, ut ait Paullus L. 2. D. de Publ. judic. (poterat enim, si vellet, in civitate mori), sed adscriptione in aliam civitatem, in quam exsul discesserat: Barn. Brisson. Ant. Rom. III. 5. p. 48. Quae observatio, ne cui sola λoyouaɣía videatur, tanti profecto momenti est, ut Cicero oratione laudata neget, se aquae et ignis interdictione civitatis jura amisisse, quia nulli se populo adjunxisset, sed delituisset apud amicos. Addantur Ulr. Huber. Digress. I. 3. 8. p. 192. sq.

S. 11.
II. Deportati.

Deinde huic aquae et ignis interdictioni addebatur P) DEPORTATIO, qua ipsa quoque jura civitatis eodem modo amittebantur. Auctor illius instituti Augustus 4), cui, ab exsulibus hinc inde dispersis periculum imperio suo metuenti, Livia suaserat, ut illos patria extorres insulis includeret. Ita enim apud Dionem LV. 20. Livia: τί γὰρ ἂν ἀδικήσειέ τις ἐς νῆσον κατακλεισθεὶς, ἢ καὶ ἐν ἀγρῷ, πόλει τέ τινι, οὐχ ὅπως ἄνευ πλήθους οἰκετῶν ἢ χρημάτων, ἀλλά καὶ μετὰ φρουρᾶς ὤν, ἄν γε καὶ τούτου δεήση; Quid enim mali fecerit is, qui in insulam conclusus, aut in agro, vel in urbe aliqua, non modo sine copia servorum et pecuniarum, sed etiam sub custodia, si hoc res exigeret, haberetur? Ex-eo tempore inyaluit deportatio, quam denuo constitutione quadam firmavit Augustus, apud eumdem Dion. Cass. LVI. 27. Et hinc postea nihil fuit ista in insulas deportatione frequentius ). Tacit. Ann. III. 68. VI. 30. IV. 21. IV. 13. Fiebat vero

p) Non enim deportatio in locum illius aquae et ignis interdictionis successit, ut JCti ajunt: L. 2. §. 1. D. de Poen. L. 3. D. ad Leg. Jul. pecul. Mansit potius illa antiqua aquae et ignis interdictio etiam post inventam deportationem: Tacit. Ann. VI. 30. Adjecere tantum Imperatores, ut exsules isti non, ubi liberet, sed in certa quadam insula, viverent: Huber. Digress. I. 3. 9. p. 195. Hein. Vid. et Schilling Bem. p. 390. sq. not. 1085. Mühl.

q) Non Julius Caesar, uti ex Suet. Jul. Caes. c. 66. probare satagit Oisel. ad Gaji Inst. I. 6. 1. p. m. 47. Supplicium enim, quod militibus minatur Caesar, non fuit deportatio, (non enim eos in certam insulam missum iri ait), sed poena quaedam extraordinaria. Haec enim sunt Caesaris verba: Desinant quidam quaerere ultra, aut opinari, mihique, qui compertum habeo, credant: aut quidem vetustissima nave impositos, quocumque vento, in quascumque terras jubebo avehi. Frequentatum postea hoc supplicium inflictumque delatoribus a Tito: Suet. Tit. c. 8. ct Trajano: Plin. Paneg. c. 34. Imo et Christianis a tyrannis, quemadmodum docuit Causaub. ad Suet. Jul. p. 92. Hein.

r) Distinguenda tamen haec deportatio a relegatione in insulam, qualis fuit

deportatio ita, ut rei compedibus vincti impositique navibus, servis publicis, qui eos deportarent, traderentur. Oisel. ad Gaji Inst. I. 6. 1. p. m. 47. Molesta in primis erat vel relegatio vel deportatio in Gypsum, Aegypti Insulam, in quam tempore Justiniani et Juridicus Alexandriae et Praeses Thebaidos relegare poterant: Cujac. Obs. XX. 31. itemque in Gyaros, fumo notabiles: Arrian. Diss. Epict. I. 25. et II. 6. Steph. de Urbib. p. 280. et Oasin inter Aegyptum et Cyrenas, muscis et culicibus famosam; de quibus locis Cujac. Obs. VIII. 27. Omnes autem exsules teste Lactantio Div. Inst. II. perinde habebantur, ac si essent, qui eam sententiam exceperant, morte mulctati. Unde et diem, quo quis ab exsilio redierat, NATALEM Vocabant, tamquam quo vitam primum recepisset: Cic. post redit. in Senat. c. 11. itemque alterius vitae initium: Id. Epist. ad Att. IV. 1. Quin Cotta ab exsilio revocatus se bis genitum vocat in oratione apud Sallust. in Fragm. p. 500. Ita et Athenienses patriae restitutos exsules dεvtεgonóτuovs, quasi secunda fata orsos, adpellasse, observat vir, cui haec debemus, doctissimus, Jo. Frid. Gronov. in Diatrib. ad Stat. Papin. c. 12. p. 69.

S. 12.

Minima capitis deminutio 8).

MINIMA denique capitis deminutio jura familiae atque adgnationis tollebat. Quum enim census fieret secundum facultates, ut supra dictum: patriis facultatibus cum jure familiae amissis, aut in alium translatis, capitis quaedam deminutio fieri credebatur. Id vero factum esse in manum conventione, adoptione, et emancipatione, ex jure notum est, quamvis de emancipatione, an ea inter capitis deminutiones referenda sit, subdubitent JCti tum veteres, tum recentiores. Paullus sane non ideo capite deminui putabat, quod ex patria potestate exirent: (ita enim potius fiebant capita libera), sed quod emancipatio vetere ritu fieri haud posset, nisi deduceren

illa, quam passus est Ovidius, in Pontum relegatus. Conf. L. 7. D. Si quis caution. in judicio sistendi caussa fact. non obtemp. Suet. Tiber. c. 1. Huic opponitur lata fuga, cujus mentio fit L. 5. D. de Interd. relegatis et deport. Ammian. Marcell. XIX. 12. ut Julio Capitol. vit. Marci Anton. c. 26. et Vulcatio Gall. vit. Avid. Cassii c. 9. vocatur: exsilium et libera vagandi potestas. Hein.

s) Franc. Car. Conradi comm. de minima capitis deminutione; Lib. II. parerg. num. 2. p. 163 — 193. Haub. A. H. E. F. a Seckendorff de capitis deminutione minima. Colon. 1828. 8. Mühl.

tur in imaginariam servilem caussam: L. 3. §. 1. D. de Cap. minut. Attamen ne sic quidem omnia in aprico sunt. Si enim ob hanc caussam emancipatio est species capitis deminutionis: cur non maxima potius, quam minima vocatur? Vid. Huber. Digress. III. 6. Thomas. Schol. et nov. addit. ad Huberi Praelect. Inst. p. 47. [Imo cur ejus adhuc meminit Justinianus §. 3. Inst. h. t. quum jam pridem vetus illa emancipatio sublata esset ab Anastasio L. 5. C. de Emanc. Sed dubiae fidei sunt verba d. §. 3. quae ideo uncinulis includuntur in quibusdam editionibus.]

LIB. I. TIT. XXI.

DE

AUCTORITATE TUTORUM 2).

Tutorum erat AUCTORITATEM interponere, quemadmodum curatorum, CONSENSUM commodare. De qua TUTORUM AUCTORITATE quum singulari titulo agat Imperator: de ea quoque nonnulla ex antiquitatibus Romanis videntur adnotanda.

6. 1.

Origo auctoritatis tutorum. Quando tutor dictus administrarc et gerere? Antiquissimum hoc erat juris Romani principium, alieno nomine agere posse neminem: princ. Inst. de lis, per quos agi possit, neque promittere, tertium quid facturum daturumve: §. 3. Inst. de Inutil. stipul. Ergo nec tutor pupilli nomine quidquam aut agere aut promittere poterat. Quum tamen lubrica pupillorum aetas consiliique infirmitas non paterentur, pupillis liberam permitti rerum suarum administrationem: tutoribus plus potestatis concedendum, distinguendumque existimabant Romani, infansne esset pupillus, an istos infantiae annos superarit. Si infans esset, tutor omnia agebat, non pupilli, sed suo nomine 1). Prospiciebat pupillo ejusque matri de alimentis et cultu exhibitionis: L. 13. §. 2. D. de Administr. et peric. tut. Pupillo herede cum cretione instituto, bonorum possessionem

a) Cf. ad universum hunc locum von Löhr comm. laud, ad init. Tit. XIII-XV. sqq. Haub. Rudorff l. 1. T. II. §. 120 122. Mühl.

b) Negotia autem infantis, quae non admittebant procuratorem, quomodo peragenda fuerint? vid. de Löhr in Ejus Grolmanique Mag. III. num. 1. §. 9. Mühl.

petebat: L. 11. D. h. t. hereditatem enim cernere et adire pupilli nomine non poterat, quia cretio et aditio erant actus legitimi: L. 4. 5. C. de Jure delib. Jac. Gothofr. Comm. ad C. Theod. tit. de Cretione p. 330. Denique bonorum pupilli curam ita gerebat, ut loco domini haberetur: L. 27. D. h. t. Et id quidem tutoris munus, quo tum personae pupilli, tum bonorum ejusdem curam gerebat, vocabatur GESTIO vel administratIO: Cic. Topic. c. 11. Quamvis tam late plerumque hoc vocabulum accipiatur a Jureconsultis, ut et auctoritatem complectatur.

§. 2.

Quando interponere auctoritatem?

Sin infantiae annos superasset pupillus, ipse omnes actiones legis, omnesque contractus poterat explicare, ita tamen, ut tutor praesens, perfecto negotio, statim AUCTOR fieret, et hinc ista sollemnis adprobatio vocabatur AUCTORITAS. Quemadmodum enim populus jubebat, Senatus AUCTOR fiebat: Liv. I. 17. ita pupillus agebat et contrahebat, tutor interponebat AUCTORITATEM ), sine qua validum haud erat negotium, si quando deterior eo ipso fieret pupilli conditio: princ. Inst. h. t. aut si adeunda esset hereditas, aut petenda bonorum possessio, aut suscipienda ex fideicommisso hereditas : §. 1. Inst. h. t. Ad ea enim, quae sollemnitatem juris desiderabant, explicanda tutore auctore opus esse, ait Paullus L. 19. D. de Auct. tut. §. 3.

Interponebatur ea sollemni formula.

Non ergo auctoritas erat nuda adprobatio, nec jussus; sed actus legitimus et sollemnis, certaque formula explicandus. Unde et conditionem non admittere dicitur: L. 8. D. h. t. Procul dubio, ubi pupillus v. c. in cretione hereditatis verba legitima pronunciaverat, interrogabatur tutor: AUCTORNE ESSET, UT PUPILLUS HEREDITATEM ADIRET CERNERETQUE? eoque adfirmante, rata erat pupilli actio. Sane eodem modo auctor fiebat, qui adrogabatur ab alio: Cic. Orat. pro domo c. 29. Et interrogationis hoc in negotio factae diserte meminit Paullus L. 3. D. de Auct. et consensu tut. et curat., [forte et Terent. Eunuch. II. 3. v. 98.] quamvis eam non existimet absolute necessariam. Interponebatur vero auctoritas statim in ipso negotio: sed ita tamen, ut non prius auctor fieret tutor, quam pupillus id

c) Cf. Huschke Verf. d. Serv. Tull. p. 404. Mühl.

egisset, a quo substantiam capiebat negotium. Et hinc est, quod auctoritas PERFECTO NEGOTIO interponi dicitur in L. 25. §. 4. D. de Adquir. hered. ubi praeter necessitatem rescribi: provecto negotio, contra Jac. Gothofredum (Comm. ad L. 29. D. de R. I.) docuimus in Elem. jur. civil. [sec. ord. Inst.] §. 250. Disputavit de eadem quaestione Cujac. Obs. XIII. 31.

§. 4.

Quid consensus curatoris?

Unde simul adparet, quid interfuerit discriminis inter CONSENSUM curatoris, et tutoris AUCTORITATEM. Sine hac actus erat nullus, sine illo rescindendus ). Illa interponenda erat statim a tutore praesente: §. 2. Inst. h. t. quod esset actus legitimus, qui non admittebat procuratorem, conditionem et diem. Hinc interjecto demum tempore adcedere poterat.

§. 5.

Quid tutor Praetorianus?

Si negotium inter tutorem et pupillum, vel mulierem intercederet: auctoritatem adhibere non poterat tutor. Nullus enim tutor poterat in rem suam auctor fieri: L. 1. pr. D. h. t. Solebat ergo tunc a Praetore alius tutor dari, qui Praetorianus vel Praetorius vocabatur, ideo, quod a solo Praetore, non adhibita in consilium majore parte Tribunorum plebis, dabatur. Meminit ejus ipse Imperator §. 3. Inst. h. t. multoque luculentius Ulpianus Fragm. XI. 24. Moribus tutor datur mulieri, pupillove, qui cum tutore suo lege, aut legitimo judicio agere vult, ut auctore eo agat, (ipse enim tutor in rem suam auctor fieri non potest), qui Praetorianus e) tutor dicitur; quia a Praetore Urbis dari consuevit. Unde inter Triboniani emblemata, [quamvis necessaria, propter receptum a Justiniano principium : tutorem habenti tutorem non dari,] referunt tutoris in curatorem mutationem: L. 3. §. 2. L. 4. et 5. D. de Tutel. L. 24. D. de Testam. tutel. L. 9. §. 4. D. de Tutel. et ration. distrah. L. 1. 2. 3. ult. C. de In lit. dand. tut. vel curat. quemadmodum jam observavit Hub. Giph. ad §. ult. Inst. h. t. f).

d) Quae quidem sententia et nostra aetate a scriptoribus quibusdam defenditur, velut a Marezollio in Zeitschr. f. Civilr. u. Proc. II. num. XII. et Rudorff l. l. §. 123. Vid. tamen quae contra disputata sunt in Mühlenbruchii doctr. Pand. §. 591. not. 5. et a Büchelio in Ejusd. civilrechtl. Erört. II. p. 84. sq. Mühl.

e) Pro Praetorianus et in Institutionib. et in Theophilo est Praetorius. Cann. f) Caeterum tutor Praetorianus non dabatur, nisi si negotia tutori expe

« PreviousContinue »