Page images
PDF
EPUB

et alibi passim. Quoties vero quis quacumque de caussa e tabulis censualibus delebatur; toties caput de civitate dicebatur eximi, ut loquitur JCtus L. 2. D. de Publ. jud. et inde ejusmodi status mutatio CAPITIS DEMINUTIO adpellabatur. Hinc recte Claudius apud Livium XLV. 15. contendit, movere omnibus tribubus, nihil aliud esse, quam libertatem civitatemque eripere, et CENSU EXCLUDERE.

§. 2.

Et quotuplex?

Hanc capitis deminutionem Jureconsulti in MAXIMAM, MEDIAM ET MINIMAM dividunt b), pro triplici hominis statu, qui Romae poterat mutari.

ram,

§. 3.

Maximam patiebantur I. incensi.

Qui non civitatis tantum, sed et ipsius libertatis fecerat jactuis deminutionem capitis MAXIMAM dicebatur passus: §. 1. Inst. h. t. Et hoc quidem contingebat I. incensis, id est, iis, qui censum vel militiam subterfugerant, quos jam Serv. Tullius vinctos et caesos trans Tiberim venumdari jusserat ): Dionys. IV. 15. Cic. pro A. Caecina 24. Ulpian. Fragm. XI. 11. Id quod per fictionem quamdam contigisse, quum alias libertas adimi nemini posset, egregie docet Ger. Noodt Probab. III. 12. p. 85.

§. 4.

II. Capti ab hostibus.

Deinde maximam istam capitis deminutionem patiebantur II. capti ab hostibus. Nam et hi, quum essent in servitutem detrusi, omnia et libertatis, et civitatis, ipsaque adgnationis jura amittebant. Poterant tamen ab his pristina jura recuperari jure postliminïï, si in civitatem revertissent: Cic. in Topic. 8. Fingebatur enim tunc, eos,

b) Equidem nonnumquam veteres duplicem tantum faciunt capitis deminutionem, MAJOREM et MINOREM: L. 1. §. 4. D. de Suis et legit. hered. L. 5. §. 3. D. de Extraord. cognit. Sed in verbis esse differentiam, in re nullam, luculenter ostendit Ger. Noodt Observ. II. 22. p. 468. sq. Hein.

c) Quando itaque Liv. I. 44. ait: Censu perfecto, quem maturaverat metu legis, de incensis latae, cum vinculorum minis mortisque edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio adessent: Procul dubio intelligit mortem istam civilem. Non enim credibile est, acrioris supplicii metu lustrum, quam ipsum censum, maturasse Servium. Hein. Cf. Huschke Verf. d. Serv. Tull. p. 574. 75. Mühl.

qui capti fuerant, semper in civitate fuisse: §. 5. Inst. Quib. modis patr. pot. solv.). POSTLIMINIUM vero id jus adpellabatur, non ideo, quod captivus ex hostico ad limina vel fines imperii revertisset, ut ait Tribonianus d. §. 5. Inst. quamvis eam tvuórηta erudite defendat Menag. Amoenitatt. jur. civ. c. 39. p. 327. sqq. *), sed a limine, aedium parte. Reversi enim ex captivitate, non per limen admittebantur in aedes, si jam diem eos obiisse nunciatum fuerat, quia id mali ominis putabatur, sed post limen per tegulas et impluvium intro se ipsos demittebant, teste Plutarcho Quaestt. Roman. 5. [* Vol. VII. p. 73. sq. Opp. Plutarchi ex edit. Reiskii.]

§. 5.

III. Servi poenae.

Ejusdem conditionis habebantur III. servi poenae. Quicumque enim atroci sententia ad extremum supplicium, veluti ad ignem, ad metalla, bestiasve depugnandas fuerant damnati, libertatis simul ac civitatis jura amittebant. Hinc Tertullianus Apolog. c. 27. Vice rebellantium ergastulorum, ceu carcerum vel metallorum, vel hoc genus POENALIS SERVITUTIS erumpunt adversum nos. Et Plinius Epist. X. 40. haec refert: In plerisque civitatibus, maxime Nicomediae et Niceae, quidam vel in opus damnati, vel in ludum, similiaque his genera poenarum, PUBLICORUM SERVORUM officio ministerioque funguntur, atque etiam, ut publici servi, annua accipiunt. Quaedam alia de hac servitute habent Cujac. Observ. XV.22. et Gothofr. Arnold. Hist. Christ. damnat. ad metall. §. VIII. apud Thomas. Hist. Sap. et Stultit, T. III. 1693. p. 130. Eam quoque servitutem per fictionem natam docet Ger. Noodt Probab. III. 12. p. 86. Capitali enim supplicio veteri jure nemo civium plecti poterat. Commisso vero flagitio, quod morte expiandum videbatur, Quaesitores non civem capitis damnabant, (nec enim fas erat), sed civem esse negabant, servumque vocabant poenae, ut vitam non tamquam civis amitteret, sed tamquam servus: L. 29. D. de Poen. L. 6. §. 6. D. de Injusto, rupto, irrito facto testam. Attamen hi quoque pristina jura recuperabant, si per omnia

d) Huic fictioni opponitur altera legis Corneliae, qua fingebatur apud hostes mortuus, in civitate decessisse. De quibus fictionibus praeter Alteserram erudite egit Cujac. ad Juliani Digest. p. 293. T. VI. Opp. Hein. Cf. Schilling Bem. üb. R. G. p. 285-287. et Mühlenbr. contin. commentarii Glückiani Vol. xxxix. p. 23 26. Mühl.

----

e) Et optimis rationibus, ut nobis quidem videtur. Mühl.

in integrum, principali indulgentia, restituerentur: Paul. Receptt. Sententt. IV. 8. 24. Postea vero hanc servitutem poenae, quatenus cognatorum interesse visum, abolevit Justinianus: Nov. XXII. 8. £). §. 6.

IV. Liberti ingrati.

Porro hanc miseram conditionem subibant IV. liberti ingrati, quos Claudius Imp. revocabat in servitutem: qua de re dictum supra ad Lib. I. Tit. VI. §. 9.

S. 7.

V. Qui se venumdari passi.

Nec minus libertatem amittebant V. majores XX annis, qui se pretii participandi caussa venumdari passi fuerant, de quibus itidem jam dictum: Lib. I. Tit. III. §. 7. 8.

§. 8.

VI. Mulieres servili amore bacchantes.

Nec melioris conditionis erant VI. ingenuae mulieres, quae in servi alieni amplexus ruebant g). Quod si enim domino invito, et hoc, vel pupilli tutore, vel procuratore domini, ter denunciante, in eodem contubernio perseverassent; ancillae, sive, illo consentiente, libertae efficiebantur, decreto et adjudicatione Praetoris. Vid. Paul. Sententt. Rec. II. 21. A. 1. p. m. 305. Tertull. ad uxor. II. 8. Auctor hujus juris Claudius Imperator fuit, ut patet ex Tacito Ann. XII. 53. 1), ex quo simul discimus, Pallantis liberti id esse inventum, cui ideo insignia Praetoria et centies quinquagies sestertium decrevit Senatus: Plin. Hist. Nat. XXXV. c. penult. et alter Plinius Epist. VIII. 5. Denique Senatusconsultum illud in usum revocavit Vespasianus, si ita intelligendus locus Suetonii Vesp. 11. i). At

f) Meliora de poenae servitute, ejusque et origine et vi ac potestate, invenies apud Marezoll: über die bürgerl. Ehre (Giess. 1824) Buch I. Abschn. II. §. 2. p. 24-35., qui quidem invictis argumentis docuit, falsum id esse, quod vulgo existimant, capitali supplicio veteri jure neminem civium plecti potuisse, tum vero, servitutem istam poenae sub imperatoribus demum usu invaluisse, diversamque fuisse conditionem hujusmodi servorum et publicorum. Mühl.

g) Tales mulieres notat Petron. Sat. p. 127. Quaedam feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos viderint, aut statores altius cinctos. Harena aliquas adcendit, aut perfusus pulvere mulio, aut histrio, scenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea. Hein.

h) Vid. et Gaji Inst. I. 91. et 160. Ulp. XI. §. 11. Mühl.

i) Nisi forte dicere malis, Vespasianum ea de re ad Senatum retulisse,

[ocr errors]

hanc quoque poenam sustulit non Alexander Severus, uti visum est Strauchio Diss. Justin. XI. 39. (nam L. 3. C. de Lib. caus. de maribus servarum, non de feminis servorum amore calentibus agit), sed Justinianus L. un. C. de SCto Claud. toll. parum certe prudenter, siquidem ingenuis mulieribus viam eo ipso ad impares et impudicas valde conjunctiones munivit: Cujac. Obs. XXI. 16. k).

§. 9.

Mediam patiebantur I. exsules.

MINORE sive MEDIA capitis deminutione civitatis tantum jura, salva libertate, perimebantur 1), adeoque ii, qui erant in hanc conditionem delapsi, ad peregrinitatem redigebantur m): §. 2. Inst. h. t. Et hujus quidem conditionis habebantur I. ersules, quibus aqua et igni fuerat interdictum. Magna scilicet Romae erat inter exsilium et relegationem differentia "). Illa jura civitatis perimebat, quum relegatus ea salva haberet. Hinc Ovid. Trist. II. v. 137. Quippe RELEGATUS, non EXSUL, dicor in illo:

Parcaque fortunae sunt data verba meae.

Quam differentiam alibi ita describit Trist. V. Eleg. 11. v. 15. 18.21. sq. Nec vitam, nec opes, nec jus mihi civis ademit;

Nil nisi me patriis jussit abesse focis.

Ipse RELEGATI, non ExsULIS, utitur in me

Nomine tuta suo judice caussa mea est.

non tamquam Imperatorem, sed tamquam Consulem, aut, si mavis, Senatorem laticlavium. Consulatum sane gessit sub Claudio: Suet. Vesp. c. 4. fortasse cum Barea Sorano, quem eo ipso anno U. C. Dcccv. quo SCtum illud factum, Cos. designatum fuisse refert Tacit. Ann. XII. 53. Et hinc facile conciliari poterunt Tacitus et Suetonius, quorum ille Claudio, hic Vespasiano hoe SCtum tribuit. Ingeniosa haec est observatio Petri Fabri Semestr. I. 25. p. 140. sq. uti pleraque, quae faber ille edolavit. Hein.

k) Andr. Guil. Crameri diss. de SC. Claudiano. Kil. 1782. 4. et recogn. in Ejusd. Lib. sing. Dispunction. jur. civ. c. 13. Haub. Add. Zimmern R. G. §. 199. Mühl.

190.

1) Ad §. 9-11. Heineccius usus non est praeclaro opere, cui titulus: Nic. Antonii libri tres de exsilio, s. de exsilii poena antiqua et nova, exsulumque conditione et juribus. 1) Antverp. 1659. f. 2) auct. in Thes. Meerm. T. III. p. 1 E recentioribus scriptoribus laudasse sufficit Pet. Adr. Regneri van Ouwenaller Diss. de exsilio solique apud Romanos interdicendi modis. L. B. 1783. 4. Joh. Valer. Francke über ein Einschiebsel Tribonian's beim Ulpian, die Verbannung nach der grossen Oase betreffend. Kiel 1819. 8. Haub.

m) Unde nec toga amplius iis licebat uti: Plin. Epist. IV. 11. Suet. Claud. c. 15. De ipsa peregrinitatis conditione conf. Briss. Ant. select. I. 13. 15. Hein. n) Antiquissima inter gentes poena, ut quis communione patriae, civitatis,

Cf. L. 2. D. de Publ. judic. Ad exsilium quod attinet, cives ad illud adigebantur AQUAE ET IGNIS INTERDICTIONE, qui ritus paullo altius videtur repetendus.

S. 10.

Quid aquae et ignis interdictio?

Antiquissimum hoc erat juris Romani principium, neminem posse invitum jura civitatis amittere. Cicero pro domo c. 29. Quum hoc juris a majoribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatem, aut civitatem, possit amittere, nisi ipse auctor factus sit o): quod tu ipse potuisti in tua caussa discere. Idem juris publici axioma multis verbis inculcat Cic. pro A. Caecin. c. 33. docetque, ideo Aretinorum proscriptionem, Sulla vivo, irritam fuisse, quod contenderat Cicero, civitatem adimi non potuisse. Quamvis itaque civitatis juribus nemo invitus privaretur: attamen ea statim amittebantur, simul ac quis in aliam se civitatem adscribi passus esset, quum ex veteri jure duarum civitatum civis nemo esse posset. Idem pro domo c. 81. Ezech. Spanhem. Orb. Rom. I. 1. 6. p. 11. [qui tamen id sub Imperatoribus, et quidem jam sub Trajano mutatum esse docet ibid. p. 21.] Unde notum est ex Nepote Attic. 3., noluisse Atticum Athenis civitatis jura suscipere, ne Romanam civitatem amitteret. Quod si ergo quemquam e civitate ejectum vellent Romani: eum non vi expellebant, quod ex principio supra adlato fieri non poterat, sed illi tecto, aqua, et igni interdicebant. Quibus necessariis vitae subsidiis ademtis, ultro exsilium eligere cogebatur damnatus. Quum itaque a nemine recipi posset: necessario in aliquam civitatem exteram se conferebat, eoque demum facto, civitatis jura amittebat. Hinc denuo Cicero pro domo c. 30. Qui erant rerum capitalium condemnati, non prius hanc civitatem amittebant, quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est, mutandi soli caussa, venerant. Id autem ut esset faciundum, non ademtione civitatis, sed tecti, et aquae et ignis interdictione faciebant. Ergo si adcurate loqui velis, non aquae et

sacrorum privaretur. De ejus origine, quae ad ipsa Caini tempora refertur, crudite egit Ev. Feith. Antiquitatt. Homeric. II. 9. Hein. De origine aquae et ignis interdictione: de Winckler Emendationes quaedam Heineccianae; in obss. jur. antiqui num. 15. Opusc. min. Vol. I. P. II. p. 443. sq. Haub.

o) Contra et licebat de capite jus dicentibus solum vertere, sibique ipsis exsilii poenam irrogare. Idque fecerunt P. Corn. Scipio Africanus, qui Linternum, T. Annius Milo, qui Massiliam sponte exsulatum abiit. Plutarch. in vita. Scip. Ascon. Ped. in Arg. orat. pro Milone. Cic. pro Caecina c. 34. Hein.

« PreviousContinue »