Page images
PDF
EPUB

erat ordinaria ; haec a Praetore Urbano et Tribunis plebis dabatur, si femina cum tutore legitimo lege aut legitimo judicio agere vellet, ut eo auctore ageret, vel tutorem legitimum non haberet, vel is pupillus esset. Nam et pupillis tutelam legitimam jure veteri delatam esse, jam Cujac. Obs. XVII. 28. demonstravit ). Quum vero legitima tutela, quasi res jure Quiritium propria, in jure posset cedi: is, cui tunc cedebatur, vocabatur tutor cessitius "); cujus jus tamen cessabat, simul ac legitimus, qui cesserat, vel obiisset, vel capite esset deminutus: Ulpian. Fragm. XI. 7. *). Fiebat autem illa cessio, ne adgnatus eo onere perpetuo obrueretur, et quidem plerumque alteri adgnato, si recte conjecit Jac. Gothofred. ad L. 2. C. Theod. de Tutorib. et curat. creand.

S. 19.

An mariti tutores uxorum? Quaeri etiam solet, an et mariti tutelam uxorum suscipere potuerint ? Adfirmat Scipio Gentilis ad Apuleji Apolog. n. 1020. Sed Domitiana erat quaestio, sive proponatur de iis, quae in manum convenerant, sive de illis, quae tantum erant in matrimonio. Illae non erant in tutela, sed in manu et mancipio maritorum , adeoque non magis poterant tutores habere, quam filiaefamilias, quum non essent capita libera. (Vide supra Lib. I. Tit. X. S. 6.) Hae sui juris et rerum suarum dominae erant, at in tutela non maritorum, sed adgnatorum, vivebant, quia sine horum auctoritate nihil poterat de tutela legitima deminui, ut paullo post demonstrabimus. Hinc apud Gruter. Inscriptt. p. DLII. n. 2. occurrit monumentum, quod mulier fecit SIBI, CONJUGI ET TUTORI SUO. Si uxores in tutela maritorum esse dicerentur: procul dubio id intelligendum esset improprie de iis, quae in manum convenerant, quemadmodum et hodie nonnum

t) Vid. Gaj. inst. I. 177. 178. — Cf. Schilling Bem. üb. R. G. p. 53. 54. et Rudorff 1. 1. p. 198. 199. Mühl.

u) Est quidem apud Ulpian. Fragm. XI, 7. vox cessicus, sed procul dubio legendum cessitius, quemadmodum et tutela ibidem vocatur cessitia. Vid. Jo. van der Water Observv. III. 2. Hein. Vid. etiam Gaj. I. 169. — Caeterum pupillorum tutelam permissum non erat in jure cedere, sed tantum foeminarum (Gaj. I. 168. Ulp. XI. 8), excepta etiam fiduciaria; cujus quidem exceptionis hanc Gajus reddit rationem: quoniam ipsi se oneri subjecerint, fiduciarii tutores, Gaj. I. 172. - Cf. de hoc arg. Rudorff I. I. T. I. $. 28. Nr. II. p. 199. sqq. Mühl.

x) Quodsi cessitius moriebatur aut capite diminuebatur, ad eum revertebatur tutela, qui eam cesserat. Gaj. I. 170. Ulp. XI. 7. Mühl.

quam parentes a JCtis satis inconcinne naturales filiorum tutores adpellantur. Ex loco sane Ciceronis pro Flacco 34. y) maritalis ista tutela frustra colligi videtur a Schiltero Exerc. XXXVII. 229. Imo posterioribus temporibus tantum abest, ut maritus esse posset uxoris tutor, ut ne curationem quidem minorennis vel furiosae suscipere posset. Orationem D. Marci factumque eam in rem SCtum buic curationi obstitisse, novimus ex L. 14. D. de Cur. fur. L. 4. et L. 17. C. de Excus. tut. [L. 2. C. Qui dare tutor. Vid. Diss. nostr. de marito legit. uxor. tut. I. 4. 18. 89. quae exstat in Opuscc. miscell. Sylloge I. p. 189.]

S. 20. A tutela nonnullae privilegio liberatae. Sed obsolevit sensim ista mulierum tutela. Et primo quidem privilegium illustrioribus quibusdam feminis concessum, ut sine tutorum auctoritate res suas gererent. Virginibus Vestalibus eam libertatem indulserat non Numa, (ut ex Plutarcho in Numa 10. colligunt) sed Augustus: Dio Cass. Lib. LVI. 10. quo imperante etiam Octaviae et Liviae idem beneficium praestitit Senatus: Dio Cass. LV.2.

S. 21. Legis Papiae Poppaeae sanctio de tutela mulierum. Neque tamen eo ipso plane sublata tutela mulierum: siquidem lege Papia Poppaea caverat Augustus, ut a Praetore urbis tutor daretur ei mulieri virginive, quam ex hac ipsa lege nubere oporteret, ad dotem dandam, dicendam, promittendamve, si legitimum tutorem pupillum haberet. Vid. Comm. nostr, ad. L. Jul. et Pap. L. II. c. 13. p. 253. sq. Imo postea et Senatus censuit, in provinciis a Praesidibus ex eadem caussa dandos esse tutores: Ulpian. Fragm. XI. 20.

y) Locus Ciceronis est: In manum , inquit, convenerat. Nunc audio. Sed quaero, usu, an coëmtione? Usu non potuit : nihil enim potest de tutela legitima sine omnium tutorum auctoritate deminui. Coëmtione? Omnibus ergo auctoribus. In quibus certe Flaccum fuisse non dices. Relinquitur illud, quod vociferari non destitit, non debuisse , quum Praetor esset, suum negotium agere, aut mentionem facere hereditatis. Hic sane nihil habetur de tutela uxorum in maritos translata. Nec colligi id potest ex verbis; nihil potest de tutela legitima sine omnium tutorum auctoritate deminui. De tutela enim legitima non deminuitur aliquid ita, ut maritus loco adgnatorum tutor fiat, sed ut uxor in manum conveniat, adeoque tutela ei plane non opus sit, vel ut marito dotem sine auctoritate tutorum constituat. Hein.

S. 22. Privilegium indultum mulieribus, quae ter quaterve pepererant. Eadem tamen lege Papia Poppaea invectum est jus trium et quatuor liberorum , quod etiam a tutela liberabat ingenuas, quae ter; libertinas, quae quater peperissent: Dio Lib. LVI. 10. (Gaji inst. * I. 145). Ulpian. Fragm. XXIX. 2. et 3. Fragm. jur. Dosith. S. 15 (17). Id vero jus quum saepius etiam steriles et orbi utriusque sexus beneficio Principis impetrarent: Dio Cass. LV. 2. Plin. Epist. II. 13. VII. 26. X. 95. Paull. Sententt. IV. 9. 26. facile patet, rariores ex eo tempore factas esse mulierum tutelas.

S. 23. An SCtum Claudianum tutelas mulierum sustulerit ? Successit Lex Claudia, qua tamen non omnis in universum sublata est tutela mulierum, sicut visum est Jac. Cujacio ad L. un. C. Ubi tutor. vel curat. et Marco Vertran. Mauro de Jure trium liber. 31. sed tantum cessiia. Nolebat enim Claudius tutelas mulierum aliis cedi, id quod antea fieri consueverat; sed oportebat proximos adgnatos eas ipsas administrare. Et ita intelligenda esse verba Ulpiani Fragm. XI. 8. erudite docet Ant. Schultingius in Adnot. p. 596. sq. 2).

S. 24.

Quam diu duraverint ? Jam vero, consenescente libera republica, vis omnis muliebris tutelae penes legitimos tutores remanserat. Reliqui enim foeminarum tutores aut dicis tantum causa interponebant auctoritatem suam, aut inviti auctores fieri a Praetore cogebantur a); unde, quae fiduciae causa fiebat coëmtio, tutelae evitandae causa fieri

z) Lege Claudia legitimam agnatorum tutelam sublatam esse, jam Gaji (I. 157. 171.) testimonio probatur, eoque etiam luculenter confirmatur Cujacii conjectura, locum ex Ulpiano allatum sic restituentis : „ feminarum autem legitimas tutelas Lex Claudia sustulit," pro „sustinet," quam quidem lectionem etiam Schultingius tuetur. Vitio igitur sublato lectionis, sua sponte corruit Auctoris sententia , Claudia lege modo cessionem legitimae tutelae probibitam esse existimantis. (von Savigny in d. Zeitschr.f. gesch. R. W. T. III. p. 342 — 344. Dirksen Vers. zur Krit. u. Ausl. p. 117). Caeterum non defuere, qui legis illius sanctionem ad impuberum quoque mulierum tutelam traherent, ut ex constitutionibus apparet. Vid. L. 2. Th. C. de tutor. L. 3. C. de legit. tut. Cf. von Savigny I. I. p. 345 — 347. Rudorff Vormundsch. R. I. p. 214. 215. Mühl.

a) Gaj. I. 190. II. 122. — cf. supra §. 16. in f. Mühl.

dicebatur b). Idque jus velut imaginariae tutelae a fiduciariis tutoribus primum coepit (ut quidem credere fas est ), ac subinde ad alias tutelarum muliebrium species traductum est, excepta tamen legitima tutela. Quam ob rem Gajus legitimam mulierum tutelam, ut veram ac perfectam, ab alterius generis tutelis sejungere solet (); quo quidem in genere erant et testamentarii tutores, et optivi, quos ex mariti testamento sibi eligebat mulier (S. 18.), et Atiliani, qui petebantur a magistratu 4). Posteaquam vero Lege Claudia prorsus erat e medio sublata legitima agnatorum tutela, non nisi patronorum et parentum legitimae tutelae vim aliquam habebant. Mühl. Mansit tamen imperfecta ea mulierum tutela sub Antoninis, quorum temporibus exemplum exstat Pudentillae, uxoris Apuleji, quae, tutore auctore, praedium emerat: Apulej. Apol. II. p. 327. Mansit tempore Ulpiani, quem ad Alexandri Severi tempora vixisse constat. Mansit sub ipso Constantino, ut adparet ex L. 2. C. Theod. de Tut. creand. Mansit denique sub Leone Imp., cujus constitutionem de tutela mulierum L. 3. C. de Legit. tut. a Triboniani interpolationibus vindicavit Schilter. Exerc. XXXVII. 239. Sensim tamen ex eo tempore obsolevit, adeo, ut Justiniani temporibus illius nec vola nec vestigium superesset e). Unde et multa in Pandectis et Codice latent fragmenta, quae, quum de tutela mulierum loquerentur, a Triboniano in sensum prorsus alium detorta videntur.

LIB. I. TIT. XVI.

DE

CAPITIS DEMINUTIONE.

Quia adgnationis jus capitis deminutione perimitur, et proinde etiam tutela legitima morte ista civili perit: visum est Triboniano, doctrinam illam de CAPITIS DEMINUTIONE loco licet plane alieno interserere, eamque subjicere titulo XV. de Legitima adgnatorum tutela. Nos, quum omnes tutelarum species conjunxerimus, jam et de capitis deminutione agemus, non quod eum ordinem putemus concinnum, sed quia Justiniani Institutiones sequi constituimus.

b) Gaj. I. 114. 115. Mühl.
c) Gaj. I. 194. II. 122. — cf. Rudorff 1. 1. p. 56. sqq. p. 340. Mühl.
d) Gaj. I. 173 - 181. 195. Ulp. XI. §. 20 - 22. Mühl.

e) Vid. de Löhr Mag. III. p. 431. sq. et de Buchholz ad Vat. Fragm. $. 325. Mühl.

. Origo capitis deminutionis quae? Origo CAPITIS DEMINUTIONIS, quam nemo adhuc pro dignitate exposuit, a censibus Romanis videtur repetenda. Notum est, Serv. Tullium Regem universum populum Romanum in sex classes et CXCIII centurias descripsisse, in quibus constituendis non regionum urbis, aut communium sacrorum, sed opum et facultatum iniit rationem. Unde in primam classem conjecit, qui CM aeris, aut majorem censum haberent; in secundam, qui infra centum millia usque ad LXXV millia possiderent. Tertiae classis L millium censum esse voluit, quartae XXV millium, quintae XI millium. In sextam denique classem conjecti egeni et tenues, qui vel proletari dicti, vel capite censi. Illi, quod propaganda tantum alendaque prole rempublicam juvarent, hi, quod praeter caput et nomen nihil admodum in censu profiterentur, id nomen adepti sunt: Liv. I. 42. 8q. Dionys. Halicarn. Antiq. Roman. IV. 18. Gell. Noctt. Attic. XVI. 10. Quemadmodum ergo capite censi dicebantur, qui saltem jure libertatis et civitatis gaudebant, adeoque in censuales tabulas referri poterant: [Taubm. ad Plaut. Captiv. Prolog. v. 15. ] ita servi, peregrini, filiifamilias, capite destitui dicebantur, quod non possent in censum suo nomine referri a). De servis certe reliqua est in jure nostro phrasis, eos caput non habere: S. 4. Inst. h. t. Et filiis familias opponi libera capita , ex L. 1. D. de Tutel. Gell. V. 30. Ulpian. Fragm. XI. 5. constat. Sed et capitalis poena Romanis dicebatur, non tantum illa, quae ultimum inferebat supplicium, sed quae censu eximebat, adeoque vel libertatem, vel civitatem perimebat: Barn. Brisson. de Verb. signif. voce capitalis. Qui ergo in tabulas censuales referebantur, omnes dicebantur CAPITA, nihilque apud Livium frequentius est loquutione: Fuerunt censa civium CAPITA centum triginta duo millia, quadraginta novem: Liv. III. 24. Censa CAPITUM millia ducenta sexaginta duo, trecenta viginti duo: Liv. X. 47.

$. 1.

a) Jam vero cum his conferantur, quae post locum Ciceronis de republica (II. 22.) repertum a viris doctis his de rebus disputata sunt, et vel maxime ab Ed. Huschkio in libro saepius laudato: die Verfassung des Königs Servius Tullius. Cap. IV. Mühl..

« PreviousContinue »