Page images
PDF
EPUB

XXXIX. 6. Vid. Car. Sigon. de antiquo jure civ. Rom. I. 13. Invenimus sane, Atilium Longum Trib. plebis fuisse anno U. C. cccix. L. Atilium anno CCCXLIII. Liv. IX. 30. sed neutrum hanc legem tulisse verosimile est, quoniam tunc nondum erat Praetor urbanus. Annum U. C. CCCCLX. quo Praetor fuit M. Atilius Regulus, huic legi adsignat Steph. Vin. Pigh. in Annal. ad ann. CCCCLX. sed et hunc non magis auctorem legis esse arbitramur: maxime quum Praetores plebiscita ferre non solerent. Procul dubio lata est anno CCCCXLIII. a L. Atilio Regulo, Trib. plebis, cujus meminit Liv. IX. 30.

S. 10.

Quid ea lege sancitum?

Hac vero lege cautum est, ut pupillis et feminis, quibus nec testamentarius, nec legitimus tutor esset, tutor daretur a Praetore et majore parte Tribunorum plebis i). Exemplum est apud Liv. XXXIX. 9. ubi Fecennia Hispala post patroni mortem, quia nullius in manu esset, tutorem a TRIBUNIS et praetore petüsse dicitur. Dictus ejusmodi tutor Atilianus, nec non dativus, a formula, qua uti Praetores solebant: DO TE TUTOREM: Brisson. de Form. V. p. 408. 1).

§. 11.

Lex Julia et Titia.

Sed quum ea lex Romae tantum haberet locum: (Ulpian. Fragm. XI. 18.) annno U. C. DCCXXII. Augusto III. et M. Titio M. F. Rufo Coss. lata est lex Julia et Titia: Henr. Vales. ad Excerpt. Peirescian. p. 61. Tacit. Ann. III. 25. Quia enim antea diu in sola Sicilia fuerat moribus receptum, ut Praetores rois ỏopavois xai γυναιξὶν ἐρήμοις συγγενῶν, pupillis et feminis adgnatorum cura destitutis, tutores darent: Diodor. Sic. in Excerpt. Peiresc. p. 397. factum est, ut illud jus hac lege etiam cum aliis provinciis communicare

i) Id vero ideo videtur sancitum, quia aliquando una cum Praetore edicta conscribebant Tribuni, aut certe hi a Praetoribus in consilium adhibebantur. Vid. Cic. de Offic. III. 20. Ceterum hic id singulare est, quod plura Tribunorum plebis suffragia vincerent pauciora, quum alias singulis esset jus intercedendi turbandique reliquorum decreta. Observatum id jam a Fr. Hotomano et Arn. Vinnio ad pr. Inst. de Atil. tut. Hein. Cf. Ph. C. Huschke de privilegüs Fescenniae Hispalae Scto concess. Gott. 1822. 8. p. 52. Rudorff l. l. I. p. 342. sq. Mühl.

k) Caeterum veteres hunc in primis appellare consuerunt dativum tutorem, qui testamento tutor datus est. Gaj. I. 154. Ulp. XI. 14. Mühl.

tur, juberenturque Praesides etiam in provinciis tutores dare: Ulpian. Fragm. l. c.

§. 12.

Tutoris datio Consulibus SCto Claudiano injuncta.

Sed tamen haec tutoris datio non unam postea subiit mutationem. Quum enim Tribuni et Praetores negligentius forsan eo munere fungerentur: sancitum est SCto Claudiano, ut pupillis extra ordinem tutores a Consulibus darentur: Suet. Claud. c. 23. Hinc ad Trajani usque tempora tutores a Consulibus datos legimus apud Plin. Epist. IX. 13. Horum vero simul erat inquirere in tutoris conditionem atque indolem, ne quid res pupilli detrimenti caperet: §. 3. Inst. h. t. Quaestiones in ista inquisitione propositas recenset Jac. Cujac. in Papinian. ad L. 5. C. de Conf. tut. p. 296.

§. 13.

Praetor tutelaris factus ab Antonino.

Mox tamen et Consulares istae tutelae displicuerunt. Unde jus dandi tutores Praetoribus constitutione restituit M. Antoninus Imp., ita tamen, ut singularem faceret Praetorem, quem ab officio tutelarem vel pupillarem adpellabat 1): Jul. Capitolin. vit. Marci 10. §. 3. Inst. h. t. Haec Praetura satis diu Romae mansit. Nam ANICII AUCHENII BASSI, PRAETORIS TUTELARIS, mentio fit in marmore apud Reines. Inscr. Class. VI. p. 395. n. IV. Alia monumenta, in quibus. hic Praetor laudatur, collegit Jos. Castalio Var. Lect. 20.

§. 14.

Praefectus et Praetor quando tutores dederint?

Paullo post moribus invaluit, ut Romae Praefectus urbi et Praetor secundum suam jurisdictionem; in provinciis vero Praesides, imo et Legati Procoss. ex speciali lege, id est, ex Oratione D. Marci, tutores ex inquisitione darent, [Schulting. in Iowτ. I. 16. 6. p. 149.] qui tamen etiam inferiori magistratui vel ipsi civitatis Defensori id negotii dare poterant, si non adeo magnae essent pupillorum facultates: §. 4. Inst. de Atil. tut. L. 1. pr. §. 1. L. 3. L. 19. pr. §. 1. D. de Tut. et cur. dat. Erant autem Defensores civitatum, qui

1) De officio Praetoris tutelaris singularem librum scripserat Ulpianus, quem citat Modestinus L. 6. §. 13. D. de Excusat. Exstant ex eo tria fragmenta L. 3. 5. 9. D. eod. tit. nec non Paulus, ex quo nullae leges desumtae. Hein. Cf. Vat. Fragm. §. 232. Mühl.

et exdixoi, et Vindices adpellati, similes Tribunis plebis Rom., eorumque erat plebis jura adversus magistratus tueri: L. un. C. de Off. jurid. Alex. Unde eos cum толоτηonτaïs, servatoribus locorum, locorum judicibus, vicariis, qui juris dicundi caussa a Praefectis Praet. mittebantur, non confundendos monet Cujac. Observv. III. 14. m). Quae loca cum L. 8. D. de Tut. et curat. datis ab his, diligenter, ut solet, contendit Ger. Noodt. de Jurisd. II. 8. p. 162.

§. 15.

Justiniani nova constitutio.

Denique Justinianus sanxit, si pupilli vel adulti facultates usque ad D. solidos valeant, ut Defensores civitatum una cum episcopo, vel alii magistratus, etiam non exspectata Praesidis jussione, vel Juridicus Alexandrinus ") tutores vel curatores darent: L. 30. C. de Episc. aud. §. 5. Inst. de Atil. tut.

§. 16.

Tutelae mulierum origo.

Haec tralatitia sunt. Antiquitatum vero studiosis porro est observandum, non solum pupillos tutelae, jure veteri Romano, subfuisse, sed et FEMINAS o). Et Athenis quidem idem fieri consueverat, ubi noti mulierum tutores, quos xvoíovs adpellabant. Vid. Guil. Budaei Comment. Graec. lingu. p. 44. 45. Pfeiffer. Antiqu. Graec. IV. 5. p. 616. Salmas. de mod, usurar. c. 4. p. 165, Sane enim in negotiis omnibus a feminis Graecis adhibendi erant tutores: Cic. pro

Flacc. 30. [Dissert. nostra de marito tut. vel. curat. legit. c. 1. S. 8. sq.]

adeo ut contrahere non possent sine illis πέρα μεδίμνου κριθῶν, ultra

m) Observata tamen differentia, ut, si Praesides ipsi tutores darent, id fieret cum inquisitione: sin magistratus municipales, cum satisdatione. Qua de re infra. Hein.

n) Suberat hic Praefecto Augustali Aegypti: Strabo Lib. XVII. p. 1147. qui et observat, eum non Alexandriae, sed universae Aegypto jus dixisse. Hinc Juridicus Aegypti: Gruter. Inscr. p. cccLxxIII. 4. habuit legis actionem: L. 1. D. de Offic. Jurid. tutoris dationem, L. 2. D. eod. et donatio apud eum insinuari poterat: L. un. C. eod. tit. Conf. Reines. Inscr. XI. 26. Hein.

o) Novissime hunc antiquitatis locum, cui et ipsi e Gajo nova lux adfulsit, egregie illustraverunt von Savigny Beitrag zur Geschichte der Geschlechtstafel; Zeitschr. f. gesch. R. W. T. III. Num. 10. p. 328 — 348. von Löhr von der Tutel über Weiber, ihrem Zwecke, ihrer Fortbildung und dem Verschwinden derselben; in Dessen Magaz. T. III. Num. 12. p. 407–432. Haub. Rudorff 1. 1. I. §. 6. Mühl,

modium hordei, prout testantur Dio Chrysost. Orat. 75. et alii veteres, quos excitarunt Meurs. Them. Att. II. 9. et Salmas. de mod. usur. c. 10. p. 425. Nec agere vel conveniri Athenis poterat mulier sine tutore, et hinc illa vox praeconis in judiciis Atticis: deiva xai d xolos, citatur haec mulier, ejusque tutor. V. C. Ev. Otto Diss. IV. c. 1. §. 6. Inde itaque est, quod nonnulli istam mulierum tutelam e jure Attico in Romanum permanasse existimant: Schilter. Exerc. ad Pand. XXXVIII. 227. p. 691. Vinc. Gravina de Legg. et Senatuscons. p. 550. Sed praeterquam quod illam tutelam plane diversam a Romana fuisse, probatur a Meursio Attic. Lectt. III. 24. videtur etiam Romana propter infirmitatem consilii jam inde ab ipsa urbis origine recepta. Quamvis enim id non sequatur ex loco Plutarchi in Numa 10. ubi Vestalibus id privilegii concessisse Numa dicitur, ut a tutela essent immunes, (ex quo loco alias colligunt, mulieres jam tum ab eo tempore sub tutela fuisse) P) certius tamen id colligere licet ex loco Catonis apud Liv. XXXIV. 2. Majores nostri nullam, ne privatam quidem rem, agere feminas sine auctore voluerunt, in manu esse parentum, fratrum, virorum. Adde et alterum locum Ciceron. 4) pro Muraena 12.

p) Id privilegium Vestalibus non concessit Numa, quidquid dicat Plutarchus. Jus enim trium liberorum, quod ibidem ait Vestalibus concessum, Numae temporibus erat incognitum. Praeterea ad Augustum hoc Vestalium privilegium refert Dio Cass. Lib. LVI. 10. Just. Lips. de Vesta et Vestal. 12. Sed adde tamen, quae scripsimus in Comment. ad L. Jul. et Pap. L. I. c. 2. p. 27. ubi Plutarchi locum una littera mutata ita emendavimus: Τιμὰς δὲ μεγάλας ἀπέδωκαν (pro απέδωκεν) ἱεραῖς παρθένοις, ὧν ἐστι καὶ τὸ διαθέσθαι ζῶντος ἐξεῖναι πατρὸς, καὶ τἆλλα πράττειν ἄνευ προστάτου, διαγούσας, ὥσπερ αἱ τρίπαιδες. Tribuerunt (non Numa, sed Romani) Vestalibus ingentes honores, inter quos testamenta vel superstite patre nuncupandi jus, et sine tutore liberum suarum rerum arbitrium, ut, quibus tres sunt liberi. Multa enim Plutarchum data occasione per лóŋ referre solere, ibidem ostendimus. Hein.

q) Verba Ciceronis sunt: Nam quum permulta praeclare legibus essent constituta, ea Jureconsultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. Mulieres omnes propter infirmitatem consilii majores in TUTORUM potestate esse voluerunt: hi invenerunt genera tutorum, quae potestate mulierum continerentur. Locus hic ab ipsis interpretibus parum intellectus est. Fr. Sylv. p. m. 635. ait, Jureconsultos invenisse tutelas, quibus non mulieres sub tutorum, sed hi sub mulierum potestate essent. Sed haec numeris Platonicis obscuriora. Phil. Melanchth. p. 672. et Jo. Benignus p. 744. intelligunt tutelam maternam liberorum. Sed ea non est illorum temporum, ut patet ex Nov. CXVIII. 5. Joach. Camerarius p. 700. plane énézet. Sed certissimum est, intelligi tutores, ab ipsis mulieribus electos. Mulieres conventione in manum liberabantur a tutela, et filiarum familias loco ha

§. 17.

Ea vel pupillaris vel perpetua.

Erat vero haec mulierum tutela vel Pupillaris vel PERPETUA: Boeth. in Topica Cic. 4. quarum hanc illi praeferebant veteres, teste Gellio Noctt. Att. V. 13. Pupillarem pubertas finiebat; perpetua ne majorennitate quidem exspirabat. Pupillarum tutores et gerebant, et auctoritatem interponebant. Adultarum vero negotiis tutores tantum auctoritatem interponebant, non vero gerebant. Hinc v. c. recte mulieri adultae poterat solvi: Cic. Topic. 11. At auctoritate tutorum opus erat, si illa lege aut legitimo judicio agere vellet, si se obligaret, si negotium civile gereret, si rem mancipi alienaret: Cic. pro A. Caecin. 25. Ulpian. Fragm. XI. 25. 27. Quin et nuptias contrahere, vel in manum convenire sine tutorum auctoritate non poterat: Cic. pro Flacc. c. 34. (Cf. Gaji inst. I. 192.)

S. 18.

Perpetua vel testamentaria, vel legitima vel Praetoria.

Erat porro perpetua illa tutela mulierum vel TESTAMENTARIA, vel LEGITIMA, vel PRAETORIA. Ista erat in potestate mariti, qui moriens uxori, quae in manum convenerat, tamquam filiaefamilias, tutorem dabat testamento r). Id quod non solum ex loco Ciceronis paullo obscuriore pro Mur. c. 12. sed et ex hoc testimonio clarissimo Livii XXXIX. 19. patet, ubi Hispalae Fecenniae SCto data dicitur gentis enuptio, et TUTORIS OPTIO, quasi ei VIR TESTAMENTO DEDISSET ). Vid. Comm. ad L. Jul. et Pap. Lib. II. c. 11. p. 237. Illa

bebantur. Quum ergo paterfamilias jure posset testari de tutela: factum est, ut et morientes mariti testamentis de tutela uxorum disponerent, et ita quidem disponerent, ut iis darent optionem, quem vellent, tutorem sibi eligendi. Exemplum praeclarum est apud Livium XXXIX. 19. Hoc quum contra veteres leges invexissent Jureconsulti, invenerunt genera tutorum, quae potestate, id est, optione mulierum continerentur. Hein. Potius dixerim, de fiduciariis tutoribus, quae coëmtionibus cum extraneo celebratis fierent, hic cogitasse Ciceronem, siquidem aut dicis tantum causa illi quidem auctoritatem suam interponebant, aut cogi poterant, ut auctores fierent. Vid. Gaj. I. 190. II. 122. Schilling Bem, üb. R. G. p. 140. Mühl.

r) Caeterum non modo recta via tutorem maritus dare poterat uxori (Gaj. I. 149), verum etiam optionem tutoris, h. e. ut liceat mulieri tutorem sibi optare, aut in omnes res, aut in singulas (Gaj. I. 150). Dabatur vero aut plena optio, i. e. nullis additis limitibus, aut angusta, velut : Titiae uxori meae duntaxat tutoris optionem semel do." (Gaj. I. 152. 153). Mühl.

[ocr errors]

s) Huschke diss. cit. (vid. §. 10. not. i.) p. 51. sqq. Mühl.

« PreviousContinue »