Page images
PDF
EPUB

λαγχάνω tribuunt Grammatici: λῆξις hereditas, et ληξίαρχος magistratus Atheniensium. In primis autem LEGARE Latinis erat legis modo disponere, mandare, legem dicere rebus suis, voμoderer, ut infra ad titulum de Legatis docebimus. Super pecuniae tutelaeve dozaïxos dicitur. Non enim raro antiqui exemplo Graecorum casum secundum pro sexto adhibebant. Sic in marmore Salernitanorum apud Grut. Inscriptt. p. CCCXLIII. 2.

[blocks in formation]

Pecunia porro non solum numos, sed et omnem substantiam testatoris, imo et jura complectitur. Quidquid enim homines possident in terra, quorum domini sunt, PECUNIA vocatur, servus sit, vas, ager, arbor, pecus: quidquid horum est, PECUNIA vocatur, inquit Augustinus de doctrin. Christ. VI. p. 585. Tom. VI. Opp. plane juridice, uti patet ex L. 222. D. de Verb. signif. Denique SUAE REI dum additur, id sane referendum ad ipsos liberos d), qui jure veteri erant in dominio Quiritario, adeoque RES MANCIPI. (Lib. II. Tit. I. §. 15.) Sensus ergo est: quamcumque legem paterfamilias in testamento suo dixerit, et quocumque modo disposuerit, et de rebus suis, et de ipsis bonis ac facultatibus eorum, (scilicet per substitutionem pupillarem), ita ratum post mortem futurum. Quum enim antea sub

d) Unde non est, quod lectionem hanc sollicitet V. C. Gerard. Noodt Obs. II. 19. ubi legi jubet: Super tutela pecuniave sua, additque, tutelam suam idem esse ac tutelam ejus, qui suus testatori heres sit. Nemo enim temere ita loqueretur. Nec obstat, tutelam non habere locum in liberis, dum sunt res suae, id est, in patria potestate constituti. Legat enim pater de tutela suae rei, sed in eum casum, quo liberi futuri sint capita libera. Hein. In legitimorum verborum restitutione Heineccius, praeter eos, quos allegat, auctores, maxime secutus est Florentinam Leg. 53. pr. de verb. signif. lectionem. At non est quod dubitemus, quin ita locus restituendus sit (ex Ulp. Fr. XI. 14.): uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita jus esto (Dirksen Krit. u. Herstellung der Zwölf-Tafel Fragm. p. 324 — 338), hoc quidem sensu: uti quisque legem dixerit suae rei, sive super pecunia, sive super tutela, ita jus esto. Vid. Schilling Bem. üb. R. G. p. 97. sq. not. 228. Mühl.

Regibus calatis comitiis testamenta fierent, adeoque heredum tutorumque institutio a populi magis arbitrio, quam voluntate testatoris, penderet: mutatum id est lege decemvirali, permissumque patrifamilias cuivis, de tutela pecuniaque suae rei, id est, liberorum suorum, liberrime disponere.

§. 3.

Tutelae testamentariae indoles.

Si quis ergo paterfamilias liberis, quos in potestate habebat, sive liberos, sive servos suos, hos tamen cum libertate, tutores dederate): ii sine satisdatione atque inquisitione admittebantur, ipsosque excludebant legitimos, dummodo essent cives. Nam Latini Juniani, quamvis cum iis esset testamenti factio, tutores tamen dari non poterant per legem Juniam: Ulpian. Fragm. XI. 16. Quin vero fundamentum hujus tutelae testamentariae erat patria potestas: consequens erat, ut et nepotibus, qui in patris potestatem defuncto avo non essent recasuri, et exheredatis impuberibus tutores testamento constitui possent. Vid. L. 4. et 26. §. 2. et L. 31. D. de Test. tut. Et inde simul patet ratio, cur mater tutores testamento dare non posset: L. 2. D. de Confirm. tut. quamvis tutor ab ea datus confirmari soleret cum inquisitione, modo ea pupillum simul heredem instituisset: L. 4. D. de Test. tut. L. 4. D. de Conf. tut. L. 7. §. 1. L. 8. D. eod. Quae confirmatio et aliis casibus, quibus tutoris dationi vitii quid inesse videbatur, adcedere solebat, ceu JCti pluribus docent in libellis suis.

S. 4.

Tit. XV. Lex XII Tabb. de Tutela adgnatorum legitima.

Quum vero contingere posset, ut intestatus, saltem quod ad tutelam, decederet paterfamilias : iisdem legibus decemviralibus fuerat constitutum: AT SI INTESTATO MORITUR, CUI SUUS HERES NEC ESCIT, ADGNATUS PROXIMUS TUTELAM NANCITOR: Gothofred. ad XII Tabb. V. 4. (Vid. tamen quae monuit Schilling Bem. üb. R. G. p. 55). Et ab hac lege LEGITIMA dicta est tutela, ad quam adgnati ab ipsa lege vocabantur.

S. 5.
Origo hujus tutelae.

Quaenam sit hujus LEGITIMAE TUTELAE origo, eruditis nondum

e) Formulas, quibus in testamentis usi Romani, si tutores dare vellent, collegit Brisson. de Form. VII. p. 616. Hein.

liquet. Veteres legislatores mirifice hic discreparunt. Solon adgnatos a tutela prohibuerat, veritus procul dubio, ne hereditatem capere mallent, quam exspectare. Hinc potius cognatis credidit pupillos, nec proximis tamen semper, sed quoscumque Archontes idoneos judicassent: Diog. Laert. I. 56. Petit. de legg. Attic. VI. 7. Charondas contra, sejuncta educationis bonorumque cura, illam penes cognatos, hanc penes adgnatos esse voluit, quum nec illi tollendi e medio pupilli, nec hi dissipandarum facultatum ullam haberent caussam: Diod. Sic. Biblioth. XII. p. 81. Denique Lycurgus adgnatos proximos ad tutelam vocavit, forsan quod in tanta Spartanorum continentia et paupertate non admodum metuerentur insidiae. Exemplum sane legitimae adgnatorum tutelae Spartae receptae est apud Herodot. I. 65. ubi ipse Lycurgus dicitur лτоолεÚσas Λεωβώτεω, ἀδελφιδέου μὲν ἑωυτοῦ, βασιλεύοντος δὲ Σπαρτιητέων. Tutor, et idem patruus Leoboti Spartiatarum Regis. Add. Crag. de Rep. Lac. II. 11. Spartanos ergo imitati videntur Decemviri. Lacedaemoniorum sane non minus, quam aliorum Graecorum, instituta quaedam in XII tabulas migrasse, jamdudum observarunt Athenaeus VI. p. 273. Symmach. Epist. III. 11. Ammian. Marcellin. XVI. 5.

§. 6.

Tutela legitima occasionem dedit fraudibus heredipetarum.

Satisne vero prudenter eam Spartanorum legem civitate donarint Decemviri, alii viderint. Non sane tanta erat Romanorum, quanta Laconum, continentia, non idem utrobique divitiarum contemtus. Hinc tot iniquissimi heredipetae, quorum characterem egregie expresserunt Pers. Sat. II. v. 12. 13. Horat. Serm. II. 5. Juvenal. Sat. V. v. 98. VI. v. 38. XII. v. 93. Martial. Epigr. VI. 63. VIII. 17. Thomas. Dissert. de injusto jure heredipet. §. XIV. sq. Bynkersh. de captator. institutt. p. 303. sq. An religioni sibi duxerint homines tam lucri cupidi, pupillum, cujus proximi heredes erant, interimere? [cf. §. 3. Inst. de Pup. substit. Sueton. Galb. c. 9.] Unde mirum est, legislatoriam Decemvirorum prudentiam hac in re quosdam tantopere admirari.

§. 7.

Tit. XVII. Origo legitimae patronorum tutelae.

In iisdem porro XII tabulis erat constitutum: SI LIBERTUS INTESTATO MORITUR, CUI SUUS HERES NEC ESCIT, AT PATRONUS PATRO

NIVE LIBERI ESCINT, EX EA FAMILIA IN EAM FAMILIAM PROXIMO PECUNIA DUITOR: Gothofr. ad XII. Tabb. VI. 2. Et ex hac quidem lege, defuncto sine prole liberto, patronus f), vel, hoc praemortuo, ejusdem liberi in capita succedebant ab intestato, remotioresque excludebant: L. 23. §. 1. D. de Bon. libert. Ulpian. Fragm. XXIX. 1. Quum ergo jam dudum Romae valuisset regula: ubi successionis emolumentum, ibi et tutelae onus esse debere: aequum visum est Jureconsultis, ut etiam in tutela patronorum essent liberti eorumque liberi: L. 3. pr. et §. 1. D. de Legit. tut. Et hinc nata legitima PATRONORUM TUTELA, quam per consequentiam ex lege duodecim tabularum introductam, recte ait Ulpian. Fragm. XI. 3.

§. 8.

Tit. XVIII. Origo legitimae parentum tutelae, Tit. XIX. ut et tutelae fiduciariae. Diximus supra Tit. XII. §. 9. patrem naturalem, emancipantem liberos, ultimae mancipationi addidisse pactum fiduciae: EGO VERO HUNC FILIUM MEUM TIBI MANCUPO EA CONDITIONE, UT MIHI REMANCUPES, UT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET, NE PROPTER TE TUAMQUE FIDEM frauder. Diximus etiam, tunc emtorem, seu patrem fiduciarium, filium sibi mancipatum patri naturali remancipasse, a quo demum fuerit per vindictam manumissus. Diximus denique, id ideo factum esse, ut pater naturalis jura patronatus, conjunctamque cum iis spem succedendi ab intestato, retineret. Vid. supra Lib. I. Tit. XII. §. 8. 9. Quum ergo penes patrem, tamquam patronum, spes remaneret successionis: ex prudentum interpretatione deferenda etiam ei videbatur tutela legitima, si filius emancipatus adhuc esset impubes. Mortuo porro patre, fratres istius emancipati natu majores, si essent majorennes, ad tutelam vocabantur. Quum vero hi non essent fratris emancipati heredes ab intestato, tutela illa non poterat dici adgnati. Vocata ergo est FIDUCIARIA, ab illo pacto fiduciae, quod in emancipatione intercesserat. Quamvis ex Ulpiano pateat, olim non legitimam fratrum, sed ipsam parentum tutelam dictam esse fiduciariam: idque vel ideo concinnius sit vocabulum, quod pactum illud fiduciae non frater, sed pater emancipans interponeret. Ita tamen et Modestinus hanc tutelam vocat

f) Quippe proximus veluti adgnatus, uti diserte monet constitutio Graeca Justiniani, quam ex Basilicis restituit Cujac. Observ. XX. 34. quia adgnati videntur libertorum, qui illos manumiserunt.

L. 4. D. de legit. tut. (et Justinianus, in tit. de fiduciaria tutela). Vid. Ant. Schulting. ad Ulpian. Fragm. XI. 5. p. 595. Huber. Digress. I. 1. 4. g).

§. 9.

Tit. XX. Lex Atilia de tutore dativo quando lata.

Enimvero, quum non deessent casus, quibus et testamentarii et legitimi tutores deficerent: visum est Romanis, nova lege cavere, ut impuberibus tunc tutores a magistratibus DARENTUR. Factum ergo ea de re plebiscitum, quod LEGIS ATILIAE ) nomine in jure laudatur. Tempus hujus legis latae incertum est, nisi quod, eam ante annum ab U. C. DLXVII. conditam, doceri possit ex Livio

g) De fiduciaria tutela: Gebaueri Exerc. V. ad Ord. Institt. p. 304 - 334. et Zimmern über fiduciaria tutela; in Dessen u. Neustetel Röm, rechtlichen Untersuchungen für Wissensch. u. Ausüb. Num. 8. p. 142–154. Haub. Cf. Rudorff 1. 1. §. 31. Fiduciariae tutelae nomen ex eo esse profectum, quod et emancipationes et coëmtiones cum extraneo contracta fiducia fierent, quis dubitet? Neque repugnabo, parentis quoque tutelam hoc nomine esse appellatam a veteribus. (Vid. Gaj. I. 172). At proprio quodam loquendi genere parentum tutela sejungitur a fiduciariis tutelis, i. e. ab iis, quae praeterea efficiuntur contracta fiducia. Et harum in numero inprimis erant quum extranei manumissoris, tum vero ejus tutela, cui a coëmtionatore manumissionis causa remancipata est mulier. (Gaj. I. 166. Ulp. Fragm. XI. 5. „,Qui liberum caput, mancipatum sibi vel a parente vel a coëmtionatore, manumisit, per similitudinem patroni tutor efficitur, qui fiduciarius tutor appellatur." Quem locum falso allegat Auctor suae confirmandae sententiae causa, nimirum ab Ulpiano parentum tutelam dici fiduciariam. Frustra etiam Theophilo testimonium denuntiant, quasi is emancipantium parentum tutelae nomen tribuat fiduciariae, in pr. I. de curatorib. Qui quidem error e falsa verborum distinctione emanavit, jam ab ipso Reitzio correcta, in addend. et corrigend. P. I. praem. p. LXIX. Vid. Mühlenbr. Doctrina pand. Vol. III. §. 583. not. 7. Porro liberi quoque emancipatoris fiduciarii tutoris loco habiti (Gaj. I. 175.) eoque ipso nomine insigniti sunt (Vid. L. 4. D. de legit. tut. et Tit. inst. de fiduc. tut.) Jam vero tres illae fiduciariae tutelae species, quamvis inter se non prorsus similes, tamen omnes in eo conveniebant, quod multo uterentur minore jure fiduciarii tutores, quam legitimi. Contra, parens manumissor pleno gaudebat legitimorum tutorum jure, unde et nomen ipsi impertitum est legitimi tutoris. Cf. Gaj. I. 172. 175. L. 3. §. 10. D. de legit. tut. §. un. I. de legit. parent. tut. L. 5. C. de dolo malo. - Rudorff 1. 1. p. 238. sq. Mühl.

h) ATILIA, non ATTILIA, dicitur haec gens apud Livium, Tacitum, Ciceronem, et maxime in numis et marmoribus. Vid. Fulv. Ursin. de famil. Romanorum ex numism. p. 42. edit. Patini. Erat ea gens Romae nobilissima in tres potissimum divisa familias, quarum una Regulorum, altera Serranorum, tertia Calatinorum cognomen ferebat. Gentis totius seriem adcurate dedit Jac. Perizon. Animadvv. Hist. c. 1. p. 26. Hein.

« PreviousContinue »