Page images
PDF
EPUB

Flaminicae, id est, uxores Flaminum Dialium, patria potestate exibant, quod SCto demum coarctatum tempore Tiberii: Tacit. Annal. IV. 16. (Vid. quae ad §. 6. Tit. VI. adnotavimus. Mühl.)

§. 15.

Justinianus tamen patria potestate exire voluit Patricios.

At Justinianus postea et Patriciatus dignitatem immunem esse jussit a patrio imperio: L. fin. C. de Consul. §. 4. Inst. h. t. Ante Justinianum enim Patriciatum a patria potestate non liberasse, idque frustra ex Cassiodori Var. VI. 2. colligi, contra Vinn. ad §. 4. Inst. h. t. et Bachov. in Disp. ad Treutl. Vol. II. Disp. 2. th. ult. adcurate evicit V. C. Reinold. Var. c. 19. Cave vero hic intelligas antiquos illos patricios, quos in libera republica plebejis oppositos constat. Constantinus enim Magnus praecipuos rerum administros vocare solebat Patricios, ut se quasi Principum patres esse meminissent. Ii ipsos Praefectos Praetorio ordine anteibant: Zosim. Hist. II. 40. nec minor, quam horum, in imperio erat auctoritas. Quemadmodum enim Praefecti proponebant edicta, quae deinde in unum corpus collecta tov лuqzxov nomine veniebant: ita idem jus erat Patriciis, quorum edicta collecta rά Poucïzá dicebantur, sicuti ipsorum Principum Bathinά. Vid. Cujac. Obs. VI. 10. Unde parum adcurate Dionys. Gothofred. in Nomenclatore Graecar. jur. diction. ad Harmenopul. p. 447. Poμaïnd τov payiotqov λɛyóuɛva, constitutiones Romani Imp. aut potius Commentarius magistri ad Romani constitutiones, aut certe liber a magistro, Romani nomine, compositus suisque titulis distinctus, aut potius aliud Pouaïxá, aliud và tov pazíorqov λezóμeva. Ubi sane dum plures conjecturas repraesentat, a re plane aberrat Vir doctissimus "). Ceterum et posteris ea dignitas summa semper et splendidissima visa est. Vid. Cassiodor. Var.

VI. 2.

§. 16.

Et Episcopos.

Idem beneficium deinde Justinianus cum Episcopis, quin et cum aliis, qui magistratuum honoratiorum dignitate pollerent, veluti cum Consulibus, Consularibus, Praefectis Praetorio, et Urbi, Magistris militum et Patronis fisci communicavit: Novell. LXXXI..

n) Cf. A. Gu. Crameri dispunct. jur. civ. (Suer. 1792) c. 5. uayiorgov quid?” Mühl.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

§. 17.

De caussis emancipandi necessariis.

Adcedebant quaedam caussae, ob quas parentes etiam inviti cogerentur liberos e potestate dimittere, de quibus passim jureconsulti. Conf. Thomas. Dissert. de usu pract. hujus tit. c. 1. §. 15. 16. et quae nos diximus in Elem. Jur. Civ. §. 198.

ADPENDIX HUJUS TITULI. (Mühl.)

DE HIS,

QUI IN MANCIPIO SUNT.

Jam iis expositis, quae de potestate et manu dicenda erant, reliquum est, ut de mancipii jure et causis quaedam subjiciamus a). §. 1.

Mancipii jus in quo constiterit.

Et qui in mancipio erant, licet proprie non essent servi, tamen servorum loco habiti sunt b). Poterant itaque mancipari sicut servi, iisdemque modis manumitti ), quo quidem facto velut patronorum jus consequebantur manumissores d). Acquirebant etiam ei, cujus in mancipio erant, rerum proprietatem, tum vero obligationes e); num possessio quoque per eos quaereretur? dubitabatur f). Caeteroquin longe alia eorum erat conditio, ac servorum. Nam nec possidebantur ), nec contumeliosi quicquam adversus eos agere licebat his, quorum in mancipio erant 1), nec obligationum ab ipsis contractarum nomine eodem jure usi sunt creditores, ut ii, quibus cum servis aut filiisfamilias res erat i). Praeterea quum

[ocr errors]

a) Gaji inst. I. 49. 116. 123. 138- 141. II. 86. 90. 96. IV. 79 — 81. E. Böcking de mancipi causis. Berol. 1826. 8.

b) Gaj. I. 138.

c) Gaj. I. 117. 138.

d) Gaj. I. 166. et Ulp. in collat. LL. Mos. XVI. cap. 9. §. 2.

e) Gaj. II. 86. 90. III. 163.

f) Causam dubitationis Gajus affert hanc: „,quia ipsas (personas) non possidemus;" inst. II. §. 90.

sunt

g) Gaj. II. 90,

h) Gaj. I. 141. i) Gaj. IV. 80.

[ocr errors]

[ocr errors]

Vid. Savigny d. Recht d. Besitzes §. 26. p. 359. ed. XI.

,,alioquin injuriarum actione tenebimur."

,, quod vero ad personas, quae in manu mancipiove nisi ab eo, cujus juri subjectae sunt, in solidum defendantur, bona, quae eorum futura forent, si ejus juri subjectae non essent, veneunt.”. Neque vero noxae dari poterant; arg. eorum, quae ap. Gaj. leguntur IV. §. 75 — 80.

de manumissionibus illorum ageretur, locus non erat legibus, quibus manumittendi licentia coërcebatur k); quin etiam, invito eo, cujus in mancipio erant, censu libertatem consequi poterant, excepto eo, qui aut ex noxali causa mancipio datus est, aut quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur 1). Denique manumissio non obfuit natalibus s. ingenuitati ipsorum ").

§. 2.

De causis mancipii.

In mancipio erant liberi homines, iique jure mancipati. Singulae autem mancipii causae ad duplex summum genus revocari possunt: nam aut vere id agebatur, ut servorum loco liberi homines apud eum essent, cui mancipabantur, aut dicis causa fiebat mancipatio. In priore genere inerant filiorum filiarumvefamilias et venditiones, serio animo factae, et noxae dationes, quas quidem solas, ut suo etiam tempore usu retentas, Gajus commemorat "). Ad alterum genus pertinebant mancipationes, quae contracta fiducia fieri solitae sunt. Jam vero fiduciam contrahere generatim significabat: rem aliquam vel hominem imaginariae venditionis specie ad alium transferre hac lege, ut, quod eo modo acceptum sit, quandoque remanciparetur, aliove modo e manu mitteretur o); unde fiduciaria actione cum accipiente agebatur P). Et de rebus quidem aut cum creditore pignoris jure fiducia contrahebatur, aut cum amico (i. e. depositario), quo tutius res apud eum esset 4). De personis vero aut propter emancipationes, aut propter coëmtiones cum extraneo faciendas. Quoniam autem de utroque fiduciae genere jam supra a nobis expositum est r), nonnulla hic velut supplementorum loco monere

k) Gaj. I. 139.

1) Gaj. I. 140.

دو

nam quodammodo tunc pater potestatem propriam reservare sibi videtur eo ipso, quod mancipio recipit."

m) Arg. §. fin. 1. de ingen. L. 2. et 8. C. de ingen. manumiss. L. 10. C. de patr. pot.

n) Inst. I. 140. 141.

o) Universim de hoc argumento egerunt: F. C. Conradi Exerc. I. II. de pacto fiduciae. Helmst. 1732. 33. 4. (et in script. min. ed. ab L. Pernice Vol. I. Num. IV. p. 177 254). H. A. Zachariae comm. de fiducia. Gott. 1830.

[ocr errors]

p) V. Paulli rec. sent. II. Tit. 13. §. 5.

q) Gaj. II. 60.

r) Tit. X. §. 12. et Tit. XII. §. 7 — 11. mundsch. T I. §. 31. et infra not. t .

Cf. et Rudorff das Recht der Vor

sufficiat. Jam in emancipationibus faciendis medio tempore inter mancipationes et remancipationes in mancipio erat homo extranei (patris fiduciarii). Hi vero, qui ex filio semel iterumve mancipato concepti erant, licet post tertiam mancipationem nascerentur, in avi erant potestate; in tertia mancipatione concepti, si quidem pater ipsorum ex mancipatione manumitteretur, in hujus potestatem cadebant, sin is, dum in mancipio esset, decederet, sui juris effecti sunt ®). In coëmtionibus, quae fiduciae causa fiebant, primum mulier in manu erat coëmtionatoris, dein ejus in mancipio, cui, ipsa volente, manumissionis causa t) remancipata est "). Caeterum Justinianus et liberorum noxae deditiones, et imaginarias venditiones in emancipationibus celebrandas sustulit ), quum jam antea coëmtionum usus abolevisset; unde sponte intelligi potest, quare factum sit, ut de manus mancipiique jure nihil legatur in Justinianei juris collectionibus.

LIB. I. TIT. XIII. USQUE AD XV. ET TIT. XVII. USQUE AD XX.

DE

TUTELIS TESTAMENTARIA, LEGITIMA, DATIVA.

Sequitur tertia personarum divisio, aut subdivisio potius personarum sui juris. Harum enim quaedam in TUTELA, aliae in CURATIONE sunt, quaedam NEUTRO JURE tenentur: princ. Inst. h. t. (Gaj. 1.142). Ipsa tutela curaque eorum, qui per aetatem vel imbecillitatem intellectus se ipsi defendere nequeunt, est juris gentium, et hinc apud omnes peraeque gentes recepta. Vid. Selden. de uxore Hebr. II. 3. Pufend. Jur. Nat. et Gent. IV. 4. Sed Romani in multis a simplicitate ista juris naturalis deflexerunt. Unde apud eos alia tutela IMPUBERUM, alia curatio MINORUM, aliorumque, qui rebus suis

s) Gaj. I. 135.

t) Etenim fieri non potuit, ut e manu patriaque potestate recta via manumitterentur homines. Vid. Theophil. paraphr. Inst. Lib. I. Tit. 12. §. 6. et Rudorff 1. 1. p. 234.

u) Gaj. I. 115. 195.

x) §. 7. I. de noxalib. action. C. de emancipat.

§. 6. 1. quibus mod. jus. pot. solv. L. ult.

ipsi superesse non poterant, alia tutela FEMINARUM. De omnibus ex antiquitatibus Romanis nonnulla monenda a).

§. 1.

Tit. XIII. Tutela Romae antiquissima.

TUTELA IMPUBERUM tam antiqua est, ut et sub Regibus ejus exemplum reperiamus. Ancum enim Marcium filiis tutorem dedisse L. Tarquinium Priscum, patet ex Liv. I. 46. Quum ergo Tarquinius nec adgnatus fuerit, nec eo tempore leges de tutela dativa exstarent, adeoque ea tutela procul dubio testamentaria b) fuerit: sequitur, ut haec sit reliquis antiquior.

§. 2.

Tit. XIV. Lex XII Tabularum de tutela testamentaria.

Certe et legibus XII Tabularum ea tutelae species firmata est, prospectumque, ut patri de liberorum tutela in testamento disponendi facultas esset. Legitima verba ex Auctore ad Herennium, Cicerone, Ulpiano et Paullo ita restituit Jac. Gothofredus de Legg. XII Tabb. V. 1. PATER FAMILIAS UTI LEGASSIT SUPER PECUNIAE, TUTELAEVE SUAE REI, ITA JUS ESTO ©). Legare hic non solum singulas res testamento relinquere, sed et omne testamentarium negotium denotat, idemque adeo est, ac testari, seu testamento statuere, vel decernere. Est enim legare, sicuti syllabae primae quantitas docet, a Graeco vetusto λήγειν vel λήγειν, unde futurum λήξω, quod verbo

a) Ad universum locum de tutelae jure antiquo cf. J. G. Seger Diss. Historia juris Romani liberae reipublicae de tutelis et curationib. Lips. 1760. 4. et in opusc. Vol. I. p. 61 - 110. nec non v. Löhr über die Röm. Begriffe von Tutel u. Curatel. Wetzl. 1809. et in Ejusd. Mag. für R. W. u. s. w. T. III. Num. 1. p. 1 — 71. Haub. Passim etiam de antiquiore jure disputat A. A. F. Rudorff in libro: das Recht der Vormundschaft. T. I—III. Berl. 1832—1834. Mühl.

b) Testamenti factio et ante Romam conditam in Italia viguit. Sic Procas, rex Albanus, Numitori filio, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum silviae gentis legasse dicitur Livio I. 3. Exemplum Lucumonis in Tuscia, temporibus Romuli vel Numae viventis et testamento praetereuntis postumum nepotem, habet idem I. 34. Hein.

c) Wielingius in Lectionibus juris L. II. c. 17. tutelae mentionem in legibus XII tabb. non factam statuit, sed tutelam illam ex interpretatione prudentum inductam. Ego Heineccium sequor, quo tamen plures conjecturae ducunt. Fallitur Heineccius in interpretatione verborum suae rei, nec res mancipi fuere liberi. Cann. Imo incivile utique est, in rerum censu haberi liberos; Schilling Bem. üb. R. G. p. 97. not. 228. Vid. etiam, quae de loci et lectione et interpretatione infra (ad not. d) observata sunt. Mühl.

« PreviousContinue »