Page images
PDF
EPUB

§. 2.

Et II. civili.

Quum vero ex principiis juris Romani et ii, qui capitis demiNUTIONEM, vel maximam, vel mediam, fuerant passi, civiliter mortui viderentur: L. 63. §. fin. D. Pro socio, factum est, ut vel patre, vel filio capite deminuto, patria potestas solveretur. Erat enim haec propria civium Romanorum. Maxima vero capitis deminutio servos, media anólidas efficiebat. Atqui servi et peregrini nec habere, nec esse poterant in patria potestate: Plin. Epist. X. 6.

§. 3.

Quae tamen jure postlim. et restitutione tollebatur.

Hinc captivitate, servitute poenae, aquae et ignis interdictione, deportatione, sive patris sive filii, potestas patria cessabat b). Priori tamen casu illa postliminio, (Gaji Inst. I.6. 3.) posterioribus restitutione plenaria poterat recuperari: L. 1. C. de Sent. pass. Ant. Schult. ad Gaji Inst. I. §. 1. p. 47.

§. 4.

Nec non III. adoptione.

Exspirabat etiam potestas patria ADOPTIONE: non quod filius sui juris fieret, sed quod in aliam gentem aliaque sacra transiret. supra Tit. XI. 19.

Vid.

§. 5.

Et IV. emancipatione.

Sed praecipuus modus, quo patria potestas quam sollemnissime solvebatur, erat EMANCIPATIO, quae ob triplicem, quae subinde facta est, mutationem, in VETEREM, sive legitimam, ANASTASIANAM, et JUSTINIANEAM dividitur: §. 6. Inst. h. t. c).

b) Ergo durante captivitate jus patriae potestatis non in suspenso erat, ut loquitur Ulp. Fragm. X. 4. §. 5. Inst. h. t. sed plane perimebatur; et postliminii demum jure recuperabatur, quia fingebatur, postliminio reversum numquam in captivitate fuisse: d. §. 5. Inst. h. t. L. 16. D. de Capt. et postlim. Hinc captivo patre, liberi valide nuptias contrahere, testari, hereditates adire poterant. Ubi vero pater postliminio patriam potestatem receperat, filii ex nuptiis illis procreati in potestatem avi veniebant, bona a filiis adquisita ejus erant, testamentaque eorum nulla erant; at nuptias rescindere pater non fere poterat. Thomas. Diss. ad h. t. c. 1. §. 5. p. 5. sq. Hein. Cf. L. 9. §. 1. L. 10. L. 11. D. de ritu nupt. L. 12. §. 3. D. de captiv. et postlim. Mühl.

c) Gerl. Scheltinga Diss. I. II. de emancipationib. Francf. 1730. 1731. 4. et in Fellenbergii jurispr. ant. T. II. p. 449–550. Haub.

§. 6.

Cur dicta emancipatio?

VETUS illa erat actus legitimus, et hinc certis adhibitis formulis et sollemnitatibus, coram eo magistratu, apud quem erat legis actio, explicanda. Quum vero leges Romuli ac Decemvirorum ter venumdandi filios potestatem indulsissent patribus, statuissent que simul, ut tertium manumissus filius sui juris fieret (supra Tit. IX. 6.): commodissimum visum est Romanis, trina venditione imaginaria liberos e potestate dimitti. Quum vero omnes venditiones rerum mancipi per mancipationem fierent, id est, adhibito aere et libra: vid. Aleand. et Schulting. ad Gaji Inst. I. 6. 3. p. 31. sq.; consequens erat, ut et illa liberorum, quamvis imaginaria, venditio eodem ritu fieret. Et hinc dicta est EMANCIPATIO, de cujus vocabuli usu et significatione conferendi Barn. Brisson. de Verbor. signif. et Jo. Frid. Gronov. ad Senec. Epist. 45. p. 27.

§. 7.

Emancipationis veteris ritus d). Testes praesentes. Libripens. Antestatus e).

p.

Quoties ergo fiebat emancipatio, adhibendi erant non minus quam quinque testes Romani cives f), et puberes, et praeterea alius ejusdem conditionis, qui libram teneret aeneam, unde et LIBRIPENS adpellabatur, nec non alius, qui antesTATUS audiebat. Fit ejus mentio etiam a Prisciano Lib. VIII. [* c. 4.] apud Putsch. 792. ubi verba Livii: Impubes LIBRIPENS esse non potest, neque ANTESTARI: nec non in marmore apud Gruter. p. MLXXXI. n. 1. ubi narratur, donationem et mancipationem factam LIBRIPENDE CLAUDIO DATIVO, ANTESTATO CORNELIO VICTORE. Ex quo lapide adparet, diversum a libripende fuisse antestatum. Quum vero ANTESTARI fuerit, tactis auriculis alterum testem advocare, et dicere: MEMENTO, QUOD ET MIHI IN ILLA CAUSSA TESTIS ERIS: Horat. Serm. I. 9. v. 76. et ibi Acron et Porphyr. in Schol., isque ritus non solum in jus vocationi, sed et mancipationibus adcederet ): non abs res suspicantur viri

d) Unterholzner von den Formen der Emancipation, in d. Zeitschr. f. gesch. R. W. T. II. Nr. V. Haub.

e) Caeterum genuinus Gajus nusquam meminit antestati. Mühl.

f) Ita Gajus apud Boeth. Comment. ad Top. Cic. 5. sed tamen et Latinos Junianos testes admitti consuevisse, docet Ulpian. Fragm. XX. 8. Hein.

g) Certe etiam in testamentis, quae fiebant aere et libra, adhibitas fuisse

docti, ANTESTATUM vocatum, qui testes convocabat, eorumque fidem, tacta auricula 1), obtestabatur: Merill. Observ. VIII. 37. Fr. Brummer. de Leg. Cinc. c. 13. 14.

§. 8.

IV. Pater naturalis. V. Pater fiduciarius.

Praesentem porro adesse oportebat non solum patrem naturalem, sed et emtorem filii, quem Gajus patrem FIDUCIARIUM vocat i). Hic enim non idem videtur fuisse, ac antestatus, quum et ceteroquin emtor in mancipationibus ab antestato differret. Dictus autem pater fiduciarius a contractu FIDUCIAE, qui in tertia mancipatione interponebatur, vel ex novis legibus tacite interpositus censebatur: §. ult. Inst. de Legit. adgn. success. FIDUCIAM autem, (inquit Boeth. Comment. ad Cicer. Topic. 4.) accipit, cuicumque res aliqua mancipatur, ut remancipet.

§. 9.

VI. Trinae mancipationes. VII. Additum pactum fiduciae.

His ergo praesentibus, naturalis pater filium suum emtori mancipabat, id est, manu tradebat additis verbis: MANCUPO TIBI HUNC FILIUM, QUI MEUS EST. At ille contra ea: HUNC EGO HOMINEM EX JURE QUIRITIUM MEUM ESSE AJO, ISQUE MIHI EMTUS EST HOC AERE, HAC AENEAQUE LIBRA: statimque, percussa libra, sestertium numum) dicis caussa tradebat ei, a quo filium acceperat, quem deinde sollemniter manumittebat emtor. Quandoquidem vero ex

wtwv ériþαúteis, aurium tactiones, patet ex Clem. Alex. Strom. V. p. 575. Conf. Brumm. de Lege Cinc. c. 13. 14. Hein.

h) Serv. ad Eclog. VI. v. 3. Aures memoriae sacrae, id est, Minervae. Cui ideo aures argenteas ex voto solvit quidam apud Gruter. Inscr. p. m. LXI. 1. Eo adludere Trebatium L. 21. pr. D. de Furt. censet V. A. Ev. Otto de Jurispr. symbol. Ex. II. c. 3. p. 144. Hein.

i) Nimirum Visigothorum Gajus. Nam genuinis Gaji institutionibus is, cui filius mancipatur, hoc nomine non appellatur. Mühl.

k) Apud Gajum est: Unum aut duos numos. Id vero procul dubio ab Aniano est. In mancipationibus semper requirebatur numus unus, quatuor assium, id est, sestertius. Testes sunt inscriptiones apud Gruterum, et Spon. Miscell. p. CCXCII. in quibus semper in mancipationibus mentio fit SESTERTII NUMI UNIUS. Testantur veteres auctores, veluti Vitruv. Architect. I. 4.: Numo sestertio mancipio dedit. Testatur ipsum jus nostrum: L. ult. C. de Donat. ubi conferri merentur Cujac. Obs. X. 37. XIX. 31. Ant. Augustin. Emend. II. 7. Frid. Brummer. de lege Cinc. c. 14. Hein.

principiis juris Romani filius, semel iterumque manumissus, in potestatem patris recidebat: Dionys. Hal. II. 27. non poterat non imaginaria ista venditio ter repeti. Ubi postrema fiebat mancipatio, contractus fiduciae adcedebat, paterque naturalis haec verba addebat: EGO VERO HUNC FILIUM MEUM TIBI MANCUPO, EA CONDITIONE, UT MIHI EMANCUPES, UT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET, NE PROPTER TE TUAMQUE FIDEM FRAUDER: Cic. de Officiis III. 15. ad Div. VII. 12. Sigon. de Judic. I. 5. Ille contra statim, recepto sestertio, filium patri naturali remancipabat. Quod ideo a Romanis excogitatum fuerat, ut ne, si a fiduciario manumitteretur, hic jura patronatus retineret, et naturalem patrem hereditate excluderet: Gaji Inst. I. 6. p. m. 59. Remancipatum ergo sibi filium pater naturalis denique manumittebat, et quidem ordinario vindictae ritu, additis alapis. Unde emancipatio olim μεθ ̓ ὕβρεων καὶ ῥαπισμάτων cum injuriis et alapis facta dicitur: Novell. 81. Praef. Horum rituum omnium notitiam debemus Gajo Inst. I. 6. 3. sed pessime habito ab Aniano, unde pleraque ex doctorum virorum notis, et maxime Fr. Brummeri victuro opere de lege Cincia, vel emendanda, vel supplenda fuerunt 1).

§. 10.

Circumstantiae temporis.

Poterant porro trinae istae mancipationes vel eodem die, iisdemque testibus, vel interjectis aliquot diebus, aliisque adhibitis testibus, seorsum fieri: Paull. Receptt. Sententt. II. 25. 2.

§. 11.

Unica mancipatio sufficiebat in emancipatione filiae et nepotum.

Opus quoque his sollemnitatibus ter repetitis erat dumtaxat in emancipatione filii, quum filiae et nepotes unica tantum mancipatione patria potestate exirent. Addebatur tamen et hic fiducia de remancipatione, ut ne pater naturalis spem successionis ab intestato amitteret; Gaji Inst. l. c. Ulpian. Fragm. X. 1.

S. 12.

Emancipatio Anastasiana.

Et haec est vetus illa ac sollemnis emancipatio, quae, ut aliae

1) Jam meliora haurire licet e genuinis Gaji institutionibus I. §. 132 — 137, licet partim mutilatis. Mühl.

formulae ac sollemnitates, displicere posteritati coepit. Quare ANASTASIUS Imperator novum invenit emancipandi modum, qui solum Principis rescriptum judici insinuandum exigeret, et omnia tamen veteris emancipationis effecta haberet: L. 5. C. de Emanc. liber. [Quemadmodum enim per rescriptum Principis aliquis redigi poterat in patriam potestatem: L. ult. D. de Adopt. rescripto merita et ea solvebatur: L. 35. D. de Regul. jur.]

§. 13.

Emancipatio nova vel Justinianea.

Deinde JUSTINIANUS, et has aboliturus ambages, Anastasianam quidem emancipationem non sustulit, sed tamen patribus permisit, ut statim adirent magistratum competentem, et coram eo, consentiente filio, filium se e potestate dimissuros esse, ostenderent: L. ult. C. de Emancip. liber. Idque hac fiebat formula: HUNC SUI JURIS ESSE PATIOR, MEAQUE MANU MITTO: Harmenop. Prompt. I. 17. 8. Sed posterioribus his speciebus nomen EMANCIPATIONIS vix quadrare, satis adparet.

§. 14.

Dignitas olim non solvebat patriam potestatem.

Postremus modus, quo patria potestas solvebatur, erat DIGNITAS. Et quamvis Dionysius Halic. II. 26. nullam dignitatem patria potestate liberasse contendat: jam ab antiquissimis tamen temporibus Flamines Diales et Virgines Vestales patria potestate liberabantur: Ulpian. Fragm. X. 5. Gell. Noclt. Attic. I. 12. Id quod tamen non tam ob dignitatem, quam ideo potius factum videtur, quia tum Flamines Diales, tum Vestales virgines a Pontificibus manu capiebanturm). Quum ergo capti ex principiis juris Romani capite deminui dicerentur, et hinc jure patriae potestatis exirent: mirum non est, utrumque etiam hoc sacerdotium eam potestatem solvisse. De ritu capiendi Vestales vid. Dionys. Hal. II. 67. apud quem, quod obiter moneo, verbum aiqovuérov Sylburgius parum adcurate vertit optandi, quum vertendum fuisset capiendi: Gell. I. 12. Lips. de Vesta et Vestal. 5. Flaminis Dialis capti meminit Liv. XXVII. 8. ubi conf. Jac. Guther. de vet. jur. Pontif. I. 32. Quin et

m) Non haec ratio valet; tum enim et Pontifices et Augures, qui quoque capi dicuntur Gellio I. c. 12. patria potestate exirent. Cann.

« PreviousContinue »